Jump to content

Per Bosporum navigatio

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Per Bosporum navigatio
Saeculo II

editio: Dionysii Byzantii De Bospori navigatione, e typographeo publico, Parisiis, 1874; Carolus Wescher recensuit
fons: librum vide

I. Si forte eveniret ut iis qui adnavigant versus Pontum Euxinum et quod appellatur Os ejus nulla esset nisi oculorum tum voluptas tum admiratio, molesta quidem forent ut in spectatis rebus verba; opus enim totum conficeretur visione, admirabilem semetipsam præbente, tum propter vicinitatem atque angustias freti, tum propter mare brevi intervallo duas continentes alluens, et sinus portusque statim ab littore profundos infundens: unde non minus piscibus venandis quam tutandis navibus fit aptum; quum etiam fluxus plerumque quidem recta decurrat, interdum vero violens retro cedat, quumque immineant promontoria parallelas utrinque curvaturas expandentia et declinatam a recto cursu fluctuum vim resolventia. Sed quoniam haud inferiorem præbet auditionem visione, necessarium esse

existimavi de hoc argumento conscribere, ut iis quidem qui viderint nihil deesset ad integram perfectamque rerum cognitionem, ii vero qui non spectaverint auditu sallem percepta habeant.

II. Principium idem tum orationis, tum locorum nature pelagus est Pontus Euxinus, magnitudine cetera superans quotquot cum extero mari non comparantur. Una supra Pontum palus effusa est Maotis, quam matrem el nutricem Ponti divulgavit hominum sermo, Jam ab usque antiqua memoria traditus. Hujus quidem circuitus est his mille stadiorum; finis vero fluvius Tanais, limes Europe et Asie, qui erumpens ex regione propter frigus deserta, per angustas fauces exit in Cimmerium appellatum hosporum. Maotidem aquis abundantem excipit Pontus, qui et ipse 1n utramque continentem multus extenditur. Circa autem ipsum habitant in ora maritima civitates Grece quas, post orlum Byzantium, Grecorum quidam condiderunt. Supra autem mare sunt gentes barbare multe magnaque. Parüceps fit paludis mare immutatum. et immensa fluminum multitudo ab utraque continente decurrentium dulciorem reddit nativam aqua vim. Exit vero in Thracium Bosporum. et per Os effluit.

III. Os vero fretum est aestuosum. Cujus longitudo quidem centum et viginti stadia patet; latitudo vero, qua ipsum angustissimum, est quatuor stadiorum. lllud autem animalia non gignit, sive quia Hercules Pontum repurgavit, ut fert hominum sermo, sive quia mare omnia proripit. Neque vero Bosporus directus. sed continuis et parallelis promontoriorum eminentiüs fractus, propter quod et vortices continui et reciprocationes maris. Nam in [spatio] arctüissimo miscetur, atque angustiis continentium pressus proclivior incitatiorque labitur. Prievertunt enim et tanquam se invicem supplantant et propemodum decipiunt promontoria tanquam prohibentia navigantes ulterius progredi. Unde mihi videntur Symplegades nominasse petras, quoniam adnavigantibus quidem aperiri, recedentibus vero claudi videntur, fallente adspectu opinionem. ld enim quod videtur finis, stalim principium esse apparet.

IV. Fluxus autem pergit flexuosus, atque ubi primum concedit locorum natura. densus ruit et scinditur circa promontorium Bosporium. Quod situm est in ora Europea, prevertens quidem moenia Dyzantu, distans vero septem stadia ab ora Asiatica.

V. Cujus promontorii mucrone quum in duas parles dividatur fluctus, altera quidem major et violentior praecipitat in Propontidem; altera vero debilior atque venandorum piscium ferax defluit in sinum Cornu nuncupatum, qui sub promontorium Bosporium est. Ipse sinus profundior quam pro navium statione, quippe qui super sexaginta stadia effundatur; idem tutus perinde ac si portus esset. quum circumdatus sit perpetuo montium colliumque cinctu ventos prohibentium. a tergo autem flumina devehant profundam mollemque terre aggerationem, in ore vero promontorium emineat ubi situm est Byzantium.

VI. Est autem urbs tota maritima, excepto isthmo quo continenti conjungitur. Magnitudo ambitus universi triginta quinque stadia complectitur; collum vero. quo prohibetur ne [urbs] sit insula, quinque. Prona vergit ad mare ca pars urbis qua fluctibus alluitur, neque ipsa profecto nisi a Thracio muro leniter in utrumque latus decrescit. In medio autem planities interjacet aequabiliter fusa exceptis promontoriis, atque inde campi versus utrumque mare expanduntur. Ipsum autem mare urbem circumlluit totam, statim. ab littore profundum et (luctuans: quippe impulsu pelagi Ponüci incitatum et angustiis freti el alterno littorum percussu ac repulsu. praeceps defertur ad urbem; ubi vero discissum fuit mucrone promontorii Bospori, pars ejus defluit in sinum magnum ac piscosum, desinitque in tenues ac paludosos recessus. Nuncupatur autem Cornu a similitudine figuræ. Superat autem tum sinus magnitudinem, ut prædictum est, tum portus commoditatem. Etenim montibus excelsis circumclusus a vi ventorum defenditur: maris autem incursum prohibent, ab ostio quidem, tum urbs tum opposita continens quæ multum præcurrens cohibet fluxus rapiditatem; a latere vero, ipsa [loci] angustia. Atque hac quidem summatim [scripsi], iis qui nolunt longius circumagere; Jam vero eadem hac singulatim repetenda.

VII. De promontorio quod Bosporium nominamus, duplex vulgatur sermo: alii dicunt bovem cestro stimulatam ad ipsum illatam transisse meatum medium; alii fabulosius commemorant Io Inachi filiam, ira Iunonis stimulatam, illinc in. Asiam trajecisse. Credatur autem sermo hic divinior: nam haud existimaverim eventum illum localem adeo prævaluisse ut ex eo hinc Cimmerius, illinc Thracius appellaretur Bosporus, nisi esset aliquid majus quam loci historia. Reliquit igitur eventus memoria [promontorio] nomen.

VIII. Paulo supra mucronem promontorii Bospori ara Minervæ Ecbasiæ exsistit m loco ad quem regressi coloniæ deductores confestim pugnarunt tanquam pro patrio solo.

IX. Supra etiam [promontorium Bosporium] templum est Neptuni, antiquum quidem, propter quod et simplex, eminens vero in mare. Sed posteris in locum supra stadium ornatissimum et amplissimum et in paucis mirabilem transferre conantibus non permisit [se transferri]; consulentibus enim abnuit, sive amans locum mari vicinum, sive ostendens parvi momenti esse divitias pietati comparatas.

X. Sub templo Neptuni, intra [urbis] murum, sunt stadia et gymnasia et curricula juvenum in planitie. At ex maris parte est navigatio leniter fluctuans et in [sinum| Cornu proclivis.

XI. Excipiunt autem primam promontorii [Bospori] conversionem tres portus, quorum medius satis profundus a ceteris quidem ventis tegitur, ab Africo vero dominante tutus omnino non est: clausus autem utrinque nam substructionibus mœnium cœrcetur maris incursus.

XII. Prætereuntibus deinde sitam in profundo turrem, figura quidem rotundam. ex omni vero parte amplam qua jungit continenti [urbis] mœnia, primus occurrit campus [peninsulæ] cervicis sensim descendentis ad littus, et ne urbs sit insula prohibentis. Post est templum Telluris Almæ super mare, cujus quidem fastigium tecto caret, significantibus, opinor, antiquis vim Telluris liberam; parietes vero quibus clauditur sunt lapide expolito constructi.

XIII. Paulo supra Telluris adem sunt templa Cereris et Proserpinæ paria in quibus picturæ sat multæ, priscæ felicitatis insignes reliquiæ; statuæ autem exactæ artis, nihilo summa arte elaboratis inferiores.

XIV. Item ad recessum maris duæ ædes Plutonis et Junonis, quarum solum nomen exstat. Illam enim Persæ exusserunt in expeditione Darii contra Scythas ea ulciscentes qua [Byzantina] civitas commisisse contra regem accusabatur. Plutonis templum Philippus Macedo, quum urbem obsideret, inopia materie demolitus est; locorum vero cognomina memoria hominum retinuit. Hic enim Plutonis Acra, ille Heræa [Junonia] Acra dicitur. Polyido vati et filiis ejus illic quotannis mactantur victimæ, tum exeunte anno tum ineunte. Est vero gens Megarica.

XV. Inde Scironides nuncupatæ sunt petræ, nomen a similitudine loci difficilis Corinthiis imponentibus: etenim participes coloniæ [deductæ Byzantium] fuerunt Corinthii ideoque solenni admiratione coluntur.

XVI. Post Scironides petras longum littus, nullo optimorum deterius ad capturam piscium ob vadi altitudinem (nam ex paucis usque ad marginem profundum est) atque etiam propter tranquillitatem maris aditusque facilitatem. Nuncupatur autem Cycla, ex eo quod in hoc littore (ut opinor) Græci barbaros circumcluserint. In eodem littore ara consecrata est Minervæ Dissipatoriæ, designans ex circumclusione multitudinis dissipationem.

XVII. Cycla autem Melias sinus excipit, piscosus quidem si quis alter: in omnibus enim omnes superat, promontoriis prominentibus et cautibus sub aqua delitescentibus utrinque conclusus. Hic sinus, a quodam herœ indigena nomen adeptus. ut plurimum nunquam fallit piscatorem.

XVIII. Post Meliam sinum [sequitur] locus appellatus Κῆπος (Hortus), nomen quidem adeptus ex terra inter paucas ad culturam hortorum idonea, maris vero lucrum adventitium insuper habens. Non enim. [mare] olim ibi indagabatur, sed hucusque etiam inscrutabile manebat.

XIX. Supra. Hortum est locus Hapsasieum appellatus. Ita autem nuncupatus est ab his qui ex Arcadia [venerunt], et Jupiter Hapsasius ibi colitur. Prabet autem piscibus diversorium.

XX. Postea [occurrit] promontorium, plurimum super alia promontoria eminens, atque fluctuum et ventorum violentiam excipiens. Hujus promontoria eminentia abrupta abit in mare atque eam præterit pelagus haud tutum. Nam promontorii pars inferna, ubi sectio petræ in multam avulsionem abrumpitur, exigua conjungitur continenti societate, cunctanti et quam mox ruinam editur similis. unde similitudo adspectus illi nomen imponit: nam Mellapocopsas nominatur.

XXI. Post hoc, duo loca sunt omnibus anni temporibus piscium captum largientia, propter summissiones promontoriorum et sinuum altitudinem et remissionem maris placati et quieti a ventis in hac loca refusi. Quorum alter Ingenidas dicitur, ab heroe eponymo indigena; alter. Peraïcus ut plurimus quidem habet sermo, a Piræeo Attico, ut quidam vero dicunt, a Perone antiquo incola qui suum nomen dedit. In quorum medio est Cittos [locus, ita dictus] a multitudine hederæ ibi facile provenientis.

XXII. Peraïco continuus est Camara locus acclivis et ventis expositum littus, propter quod multam excipit maris refractionem.

XXIII. Inde nuncupatum Marcidum mare, finis totius sinus. Jacet enim in fundo sinus nuncupati Cornu. Initium ibi influentium in sinum fluminum. Invenit autem nomen, sive ob illorum vicinitatem corrumpentium impetu naturalem maris aquam. sive quod immobile et minus affectum ventis est, sive potius ab influxu fluminum assiduam mollemque materiam afferentium qua efficitur mare vadosum ac cænosum. Ibi etiam est copia piscium. Primus [hujusce maris Marcidi] locus appellatur Polyrrhetius, a viro Polyrrheto. Post hunc locus est nominatus Βαθεῖα Σκοπιά (Profunda specula) ab altitudine maris. Tertius vocatur Blachernæ, nomen barbaricum a quodam rege ibi regnante adeptus. [Maris Marcidi] ultimus locus appellatur Hypalodes ex eo quod in illo subsidat lutulenta ac cœno similis fluminum secessio. Neque enim illius vadum solidum neque subarenosum; unde non navigiis, nisi perparvis, navigabilis est, propter aggerationem materiæ influentis. Inde sublimis et cœnosa effusio usque ad exitus fluminum, quorum uterque fertur separatus ab altero; in exitu autem ambo conjunguntur, et velut per unum ostium exeunt [in sinum Cornu]. Ín medio sunt paludes bona pascua habentes et prata uberes pastiones largientia pecoribus. Hos deus catulos designavit quum deductores coloniæ oraculum consulentes adhortatus est. Ita enim respondit:

[Felices, sacram quicumque tenebitis urbem,
Ore Threiciæ prope littus et ostia Ponti,]
Qua gemino catuli prendunt flava æquora morsu
Piscis ubi et cervus pastu vescuntur eodem.

Hac quidem dicta sunt de re qua accidit. Cervi enim tempore hiberno ex silvis descendentes depascunt palustrem arundinem; pisces vero maris et fluminum participes in tranquillitate sinus Ceratini delitescunt, atque pigri et pinguedine tardi deglutiunt vadi radices.

XXIV. Flumen quidem Cydarus venit ab occasu æstivo, Barbyses vero ex altera parte a Borea vento. Barbysen ali dicunt educatorem. Byzantis, alii navigationis ducem. Jasoni atque ejus comitibus Minyis, quidam herœm indigenam [fuisse]. Ubi flumina inter se cœuntia et delata ad obvium promontorium crassum in mare exeunt, ibi ara est Semystræ, a qua locus nomen invenit. Semystra nympha Naias Ceroessæ [matris Byzantis] nutrix [fuit]. Io enim, quum Jovis quidem arte, Junonis vero ira in vaccam conversa œstroque alato stimulata multas terras percurrisset ad hunc profecto locum impulsa parturiendique dolore affecta ( nam erat divini seminis plena) infantem fœminam parit. Hanc tollens Semystra lactat et nutrit gerentem insigne transformationis materna: cornuum enim typi utrinque succrescentes ex fronte eminebant unde appellatur Ceroessa. Ex hac et Neptuno [genitus est] Byzas vir similiter ut deus honoratus, a quo Byzantium conditum est. Semystra [locus] parum abfuit quin urbs efficeretur; nam ibi duces coloniæ urbem condere constituerant; sed, ardentibus sacris, corvus rapiens ex media flamma partem victimæ et sursum portans in Bosporium promontorium detulit. Hoc ab Apolline ostentum conjecerunt ceteri Græci, a bubulco edocti qui ab specula intuitus erat ubi [corvus] victima rapinam deposuisset, signumque secuti sunt.

XXV. A tergo Semystræ, paulo supra fluminum ostia, initium circumflexus in alterum latus sinus Ceratini efficit promontorium Drepanum inflexum. Post quod [promontorium] est cacumen acutum, valde ad mare inclinatum: nominarunt autem Bucolon (Βουκόλον, bubulcum) grata memoria prosecuti indicem qui ex hoc loco speculatus est urbis conditorem corvum.

XXVI. Post Bucolon [sunt loca nuncupata] Mandre et Drys: ille quidem a loco quieto et tecto, mari enim tranquillo alluitar; Drvs vero habet lucum Apollini sacrum.

XXVII. Flectenti a promontorio [est] longus sinus Auleon appellatus: [ibi olim pons] Philippi Macedonis opus, qui ex utraque continente juncturam instruxit: dejecit enim in mare saxorum acervos et aggerem permagnum [accumulavit] multis operis, ut pontis commoditate uti posset abunde ad commeatum terrestrem: nam classe Byzantiis par non fuit, multo mari imperantibus.

Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/60 Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/61 Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/62 Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/63 Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/64 Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/65 Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/66 enim, qua in immensum abrumpitur pelagus, portum præbet sufficienti magnitudine protectum a ventis; reliqua promontorii pars excipit fluctuum vim multam audacemque, similis statuæ virili: nunc enim pelagus quodammodo refusum miscetur et convolvitur in orbem, nunc impetus undarum in contrariam partem impellit mare; multas naves vidi onustas secundo vento currentes velis retrocessisse, fluctu oppugnante ventum; rursus vero ad summa saxa [promontorii] revertitur impetus undarum, et ex refractione velut avulsus, contra pelagus ipse per se currens urgetur. Demonstrantur autem quædam semitæ et impressiones [in saxis] cancrorum marinorum pedestri. [itinere] rapidissimum fluxum prætereuntium. Unde fit ut nauta necesse habeant, iter pedibus conficientes, funibus naves trahere. in quas fluxus multus incursans nautas vi agit et retrahit in contrariam partem: metusque et desperatio subit, tanquam non iterum tentandum sit. Nonnunquam vero fluctibus cedentibus paulisper et remittentibus, ad ipsa saxa crepidinis littoreæ contendunt contra fluctus firmantes remos ad cautes, et vim maris inhibent auxilio continentis. Hestiæ autem locus nuncupatus est: illuc enim naves appulerunt coloniæ deductores, postquam, promontorium Bosporium pretergressi, viderunt magnam multitudinem barbarici exercitus tenere oram maritimam in quam descendendum erat, et aras singularum urbium ibi constituerunt ubi primum descenderant. Quum autem sensissent barbaros terrestri itinere adversus 1psos procedere. eo usque morati donec eos quam plurimum ab illis locis avertissent, commiserunt classem fluctibus, et occuparunt locum vacuum a custodibus, et barbaris anteverterunt. Fuit enim illis compendiaria navigatio, at barbaris longus terre circuitus ob sinus. Quidam vero dicunt Hestias non ad urbem, sed ad domus Megaricas septem amplissimas pertinere. Credat autem quisque quod sibi visum fuerit.

LIV. Flectenti ab Hestiis jam navigatio quieta stabilisque, propter promontorii conversionem et fluxus maritimum sublimemque impetum. Inde trajecisse aiunt ante Trojanum bellum Mysos cum Teucris et usque ad Thessaliam omni regione politos esse quam invaserant; tempore autem belli. Asteropæum regem Pæonum Avio flumini accolentium.

LV. Post Hestias sunt Chelæ, nuncupate a similitudine figuræ: refert enim

speciem rei nomen. Harum quidem alteræ breviores alteræ majores ambæ vero portus exsistunt.

LVI. Apud ipsas est templum Diane Dictynnæ, cui dedicarunt maritimas venationes tanquam habitu sola foret ex cœlestibus ad utramque venationem apta Quam Cyziceni ut colerent præcepit deus quum mare eorum sterilitate premeretur: illi autem clam surripuerunt. Postea vero quam evanuit (deo enim super omnia potestas), illi quidem mare haudquaquam melius experti sunt: sedes vero ubi pridem erat, remansit. Sed Cyziceni adnavigantes et palam transferentes aureis catenis stabiliverunt; neque amplius illis dea irata fuit.