Jump to content

Pergratus Nobis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pergratus Nobis
1906

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 340

PIUS PP. X

EPISTOLA

PII PP. X AD EPISCOPOS PROVINCIAE MEDIOLANENSIS
CONCILIUM PROVINCIALE MOX HABITUROS*


Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Pergratus Nobis, ut intelligitis, nuntius fuit, communi vestra allatus epistola, Provinciale vos Concilium mox habituros, eiusque etiam initia et fundamenta quaedam Rhaudii ad Virginis aedem posuisse. In quo vestrum cum pastorale studium, tum pietatis erga Nos obsequium laudamus. Nam coire in unum, ut sacram provinciae vestrae disciplinam opportune firmaretis, certum vobis erat; sed diligenter censuistis maturandum, ubi id Nobis placere sensistis. Nos vero, quemadmodum ad ineundam rem suasores vobis fuimus, ita ad perficiendam adiutores esse volumus: propterea Spiritus Sancti lumina et auxilia consultantibus affluant, enixe vobiscum precabimur. Nostras autem preces potenti patrocinio suo certe auctura est Maria beatissima, cuius imploranda ope feliciter coepta vestra auspicati estis. Interea coelestium munerum pignus et paternae Nostrae benevolentiae testimonium, Apostolicam benedictionem habete, quam vobis, dilecte Fili et Venerabiles Fratres, et vestro cuiusque clero ac populo peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die VIII Iunii anno MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 340.