Jump to content

Peristephanon

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Peristephanon
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 60 870

I. In honorem SS. Martyrum Hemeterii et Celedonii.

[recensere]

Scripta sunt coelo duorum martyrum vocabula.
(0277A)871 Aureis quae Christus illic adnotavit litteris,
Sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.
Pollet hoc felix per orbem terra Ibera stemmate.
 5872 Hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo,
Qui beatorum pudicus esset hospes corporum.
Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici.
(0278A)Illitas cruore sancto nunc arenas incolae
Confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.
 10Exteri nec non et orbis huc colonus advenit:
Fama nam terras in omnes percucurrit proditrix,
Hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant,
873 Nemo puras hic rogando frustra congessit preces:
(0279A)Laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus,
 15Omne, quod justum poposcit, impetratum sentiens.
Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,
Non sinunt, inane ut ullus voce murmur fuderit:
Audiunt, statimque ad aurem regis aeterni ferunt.
Inde larga fonte ab ipso dona terris influunt:
 20Supplicum causas petitis quae medelis irrigant.
874 Nil suis bonus negavit Christus unquam testibus:
Testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit
(0280A)Unicum Deum fateri sanguinis dispendio:
Sanguinis sed tale damnum lux rependit longior.
 25Hoc genus mortis decorum est: hoc probis dignum viris,
Membra morbis exedenda, texta venis languidis,
Hostico donare ferro, morte et hostem vincere.
Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati:
875 Nobilis per vulnus amplum porta justis panditur:
 30Lota mens in fonte rubro sede cordis exsilit.
(0281A)Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant
Milites, quos ad perenne cingulum Christus vocat,
Sueta virtus bello, et armis, militat sacrariis.
Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis,
 35Proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis,
876 Praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.
(0282A)Vile censent expeditis ferre dextris spicula,
Machinis murum ferire, castra fossis cingere,
Impias manus cruentis inquinare stragibus.
 40877 Forte tunc atrox secundos Israelis posteros
Ductor aulae mundialis ire ad aram jusserat,
Idolis litare nigris, esse Christi defugas.
Liberam succincta ferro pestis urgebat fidem:
(0283A)Illa virgas, et secures, et bisulcas ungulas
 45878 Ultro fortis expetebat, Christi amore interrita.
(0284A)Carcer illigata duris colla boiis impedit,
(0285A)879 Barbaras forum per omne tortor exercet manus:
Veritas crimen putatur: vox fidelis plectitur.
Tunc et ense caesa virtus triste percussit solum,
 50Et rogis ingesta moestis, ore flammas sorbuit:
Dulce tunc justis cremari, dulce ferrum perpeti.
Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora:
Fida quos per omne tempus junxerat sodalitas.
Stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima.
 55 (0286A)Seu foret praebenda cervix ad bipennem publicam:
Verberum post vim crepantum, post catastas igneas,
880 Sive pardis offerendum pectus, aut leonibus.
Nosne Christo procreati mammonae dicabimur,
Et Dei formam gerentes serviemus saeculo?
 60Absit ut coelestis ignis se tenebris misceat.
Sit satis quod capta primo vita sub chirographo,
(0287A)881 Debitum persolvit omne functa rebus Caesaris.
Tempus est Deo rependi quidquid est proprium Dei.
Ite, signorum magistri: et vos, tribuni, absistite.
 65Aureos auferte torques, sauciorum praemia:
Clara nos hinc angelorum jam vocant stipendia.
Christus illic candidatis praesidet cohortibus.
Et throno regnans ab alto, damnat infames deos,
Vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis.
 70(0288A)Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres,
Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor,
Et chalybs attrita colla gravibus ambit circulis.
882 O vetustatis silentis obsoleta oblivio!
Invidentur ista nobis, fama et ipsa exstinguitur.
 75Chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit:
Ne tenacibus libellis erudita saecula
Ordinem, tempus, modumque passionis proditum
(0289A)883 Dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.
Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia,
 80Jugibus longum catenis an capillum paverint:
Quo viros dolore tortor, quave poena ornaverit.
Illa laus occulta non est, nec senescit tempore,
Missa quod sursum per auras evolarunt munera,
Quae viam patere coeli praemicando ostenderent.
 85Illius fidem figurans, nube fertur annulus:
Hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium:
884 Quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.
(0290A)Per poliliquentis axem fulgor auriabsconditur,
Ac diu visum sequacem textilis candor fugit:
 90Subvehuntur usque in astra, nec videntur amplius.
Vidit hoc conventus astaus: ipse vidit carnifex,
Et manum repressit haerens, ac stupore oppalluit:
Sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.
Jamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,
 95885 Quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem?
Credis, in Deum relatos hostiarum spiritus?
(0291A)Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones:
Qui lupino capta rictu devorant praecordia,
Strangulant mentes et ipsas, seque miscent sensibus.
 100Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo,
Spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina,
Expiandus quaestione non suorum criminum.
Audias, nec tortor astat, ejulatus flebiles:
Scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,
 105886 Crescit et suspensus ipse vinculis latentibus.
His modis spurcum latronem martyrum virtus quatit;
(0291B)Haec coercet, torquet, urit; haec catenas incutit;
Praedo vexatus relictis se medullis exuit.
(0292A)Linquit illaesam rapinam: faucibus siccis fugit:
 110Ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia,
Confitens, ardere sese: nam gehennae est incola.
Quid loquar purgata longis alba morbis corpora?
Algidus cum decoloros horror artus concutit:
Hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit.
 115Hoc bonum Salvator ipse, quo fruamur, praestitit,
Martyrum cum membra nostro consecravit oppido:
887 Sospitant quae nunc colonos, quos Iberus alluit.
(0292B)State nunc, hymnite, matres, pro receptis parvulis:
(0293A)Conjugum salute laeta vox maritarum strepat:
 120Sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium.

II. Incipit passio S. Laurentii.

[recensere]

(0294A)
888 Antiqua fanorum parens,
(0295A)889 Jam Roma Christo dedita,
Laurentio victrix duce
890 Ritum triumphas barbarum.
 5Reges superbos viceras,
Populosque frenis presseras:
Nunc monstruosis idolis
Imponis imperii jugum.
Haec sola deerat gloria
 10Urbis togatae insignibus,
Feritate capta gentium,
Domaret ut spurcum Jovem.
(0296A)Non turbuleatis viribus,
Cossi, Camilli, aut Caesaris:
 15Sed martyris Laurentii
Non incruento praelio.
Armata pugnavit fides.
891 Proprii cruoris prodiga:
Nam morte mortem diruit,
 20Ac semet impendit sibi.
Fore hoc sacerdos dixerat
Jam Xystus affixus cruci,
(0297A)Laurentium flentem videns
Crucis sub ipso stipite.
 25Desiste discessu meo
892 Fletum dolenter fundere:
Praecedo, frater, tu quoque
Post hoc sequeris triduum.
Extrema vox episcopi
 30Praenuntiatrix gloriae
Nihil fefellit: nam dies
Praedicta palmam praestitit.
Qua voce, quantis laudibus
Celebrabo mortis ordinem?
 35Quo passionem carmine
(0298A)Digne relexens concinam?
Hic primus e septemviris,
Qui stant ad aram proximi,
Levita sublimis gradu,
 40Et caeteris praestantior,
Claustris sacrorum praeerat,
893 Coelestis arcanum domus
Fidis gubernans clavibus,
Votasque dispensans opes.
 45Versat famem pecuniae
Praefectus Urbi regiae,
Minister insani ducis,
Exactor auri, et sanguinis.
(0299A)Qua vi latentes eruat
 50Nummos, operta existimans
894 Talenta sub sacrariis,
Cumulosque congestos tegi.
Laurentium sisti jubet:
Exquirit arcam ditibus
 55Massis refertam, et fulgidae
Montes monetae conditos.
Soletis, inquit, conqueri,
Saevire nos justo amplius,
Cum Christiana corpora
 60Plusquam cruente scindimus.
(0300A)Abest atrocioribus
Censura fervens motibus:
Blande, et quiete efflagito,
Quod sponte obire debeas.
 65Hunc esse vestris orgiis
Moremque, et artem proditum est:
895 Hanc disciplinam foederis,
Libent ut auro antistites.
Argenteis scyphis ferunt
 70Fumare sacrum sanguinem,
Auroque nocturnis sacris
896 Astare fixos cereos.
(0301A)Tum summa cura est fratribus,
Ut sermo testatur loquax,
 75Offerre fundis venditis
Sestertiorum millia.
Addicta avorum praedia
897 Foedis sub auctionibus
Successor exhaeres gemit,
 80Sanctis egens parentibus.
Haec occuluntur abditis
Ecclesiarum in angulis,
Et summa pietas creditur
Nudare dulces liberos.
 85Deprome thesauros, malis
Suadendo quos praestigiis
(0302A)Exaggeratos obtines:
Nigrante quos claudis specu.
Hoc poscit usus publicus,
 90Hoc fiscus, hoc aerarium,
Ut dedita stipendiis
Ducem juvet pecunia.
Sic dogma vestrum est, audio.
Suum quibusque reddito.
 95En Caesar agnoscit suum
898 Nomisma nummis inditum.
Quod Caesaris scis, Caesari
Da: nempe justum postulo.
Ni fallor, haud ullam tuus
 100 (0303A)Signat Deus pecuniam.
Nec cum veniret, aureos
Secum Philippos detulit:
Praecepta sed verbis dedit,
Inanis a marsupio.
 105Implete dictorum fidem,
Quam vos per orbem venditis:
899 Nummos libenter reddite:
Estote verbis divites.
Nil asperum Laurentius
 110Refert ad ista, aut turbidum.
Sed ut paratus obsequi,
Obtemperanter anuuit.
Est dives, inquit, non nego
(0304A)Habetque nostra ecclesia
 115Opumque et auri plurimum,
Nec quisquam in orbe est ditior.
Is ipse tantum non habet
Argenteorum aenigmatum
Augustus, arcem possidens,
 120900 Cui nummus omnis scribitur.
Sed nec recuso prodere
Locupletis arcam Numinis:
Vulgabo cuncta, et proferam
Pretiosa quae Christus tenet.
 125Unum sed orans flagito,
Induciarum paululum,
(0305A)Quo fungar efficacius
Promissionis munere.
Dum tota digestim mihi
 130Christi supellex scribitur:
Nam calculanda primitus,
901 Tum subnotanda est summula.
Laetus tumescit gaudio
Praefectus, ac spe devorat
 135Aurum, velut jam conditum
Domi maneret, gestiens.
Pepigere tempus tridui:
Laudatus inde absolvitur
Laurentius, sponsor sui,
 140Et sponsor ingentis lucri.
Tribus per Urbem cursitat
(0305B)Diebus: infirma agmina,
Omnesque qui poscunt stipem,
Cogens in unum et congregans.
 145 (0306A)Illic utrisque obtutibus
Orbes cavatos praeferens
Baculo regebat praevio
Errore nutantem gradum.
Et claudus infracto genu,
 150902 Vel crure trunco semipes,
Breviorve planta ex altera,
Gressum trahebat imparem.
Est ulcerosis artubus
Qui tabe corrupta fluat;
 155Est cujus arens dextera
Nervos in ulnam contrahat.
Tales plateis omnibus
Exquirit, assuetos ali
Ecclesiae matris penu,
 160 (0306B)Quos ipse promus noverat.
Recenset exin singulos,
903 Scribens viritim nomina,
(0307A)Longo et locatos ordine
Astare pro templo jubet.
 165Praescriptus et jam fluxerat
Dies: furebat fervido
Judex avarus spiritu,
Promissa solvi efflagitans.
Tum martyr: Assistas velim,
 170904 Coramque dispostas opes
Mirere, quas noster Deus
Praedives in sanctis habet.
Videbis ingens atrium
Fulgere vasis aureis,
 175Et per patentes porticus
Structos talentis ordines.
It ille, nec pudet sequi.
(0307B)Ventum ad sacratam januam:
Stabant catervae pauperum,
 180 (0308A)Inculta visu examina.
Fragor rogantum tollitur:
Praefectus horrescit stupens
Conversus in Laurentium,
Oculisque turbatis minax.
 185Contra ille, Quid frendens, ait,
Minitaris? aut quid displicet?
Num sordida haec, aut vilia?
Num despuenda existimas?
905 Aurum, quod ardenter sitis,
 190Effossa gignunt rudera
Et de metallis squalidis
Poenalis excudit labor.
Torrens vel amnis turbidis
Volvens arenis implicat,
 195 (0308B)Quod terrulentum ac sordidum
Flammis necesse est decoqui.
(0309A)Pudor per aurum solvitur,
Violatur auro integritas,
Pax occidit, fides perit,
 200Leges et ipsae intercidunt.
Quid tu venenum gloriae
Extollis et magni putas?
Si quaeris aurum verius,
906 Lux est, et humanum genus.
 205Hi sunt alumni luminis,
Quos corpus arctat debile,
Ne per salutem viscerum
Mens insolescat turgida.
Cum membra morbus disjicit,
 210Animus viget robustior:
Membris vicissim fortibus
Vis sauciatur sensuum.
Nam sanguis in culpam calens
Minus ministrat virium,
 215 (0309B)907 Si fervor effetus malis
(0310A)Elumbe virus contrahat.
Si forte detur optio,
Malim dolore asperrimo
Fragmenta membrorum pati,
 220Et pulcher intus vivere.
Committe formas pestium
Et confer alternas lues,
Carnisne morbus foedior,
An mentis et morum ulcera?
 225Nostri per artus debiles,
Intus decoris integri,
Sensum venusti innoxium
Languoris expertes gerunt.
Vestros valentes corpore
 230Interna corrumpit lepra,
Errorque mancum claudicat,
Et caeca fraus nihil videt.
Quemvis tuorum divitum,
(0310B)Qui veste et ore praenitent,
 235 (0311A)908 Magis probabo debilem,
Quam quis meorum est pauperum.
Hunc, qui superbit serico,
909 Quem currus inflatum vehit,
Hydrops aquosus lucido
 240Tendit veneno intrinsecus.
Ast hic avarus contrahit
Manus recurvas in volam,
(0312A)Plicans et uncis unguibus,
Laxare nervos non valet.
 245Istum libido fetida
Per scorta tractum publica
Luto, et cloacis inquinat,
Dum spurca mendicat stupra.
Quid ille fervens ambitu,
 250910 Sitimque honoris aestuans,
(0313A)Mersisne anhelat febribus,
Atque igne venarum furit?
Quisquis tacendi intemperans
Silenda prurit prodere,
 255Vexatur, et scalpit jecur,
Scabiemque cordis sustinet.
Quid invidorum pectorum
Strumas retexam turgidas?
Quid purulenta et livida
 260Malignitatum vulnera?
Tute ipse, qui Romam regis,
Contemptor aeterni Dei,
Dum daemonum sordes colis,
Morbo laboras regio.
 265Hi, quos superbus despicis,
(0313B)911 Quos exsecrandos judicas,
Brevi ulcerosos exuent
Artus, et incolumes erunt
Cum carne corruptissima
 270Tandem soluti ac liberi,
Pulcherrimo vitae statu
In arce lucebunt Patris:
(0314A)Non sordidati, aut debiles,
Sicut videntur interim;
 275Sed purpurantibus stolis
Clari, et coronis aureis.
Tum si facultas suppetat,
Coram tuis obtutibus
Istos potentes saeculi
 280Velim recensendos dari.
Pannis videres obsitos,
Et mucculentis naribus,
Mentum salivis uvidum,
Lipposque palpebra putri.
 285Peccante nil est tetrius.
912 Nil tam leprosum aut putridum:
Cruda est cicatrix criminum,
(0314B)Oletque ut antrum tartari.
Animabus inversa vice
 290Corrupta forma infligitur,
Quas pulcher aspectus prius
In corpore oblectaverat.
En ergo nummos aureos,
Quos proxime spoponderam,
 295 (0315A)Quos nec favillis obruat
Ruina, nec fur subtrahat.
Nunc addo gemmas nobiles,
Ne pauperem Christum putes:
Gemmas corusci luminis,
 300913 Ornatur hoc templum quibus.
Cernis sacratas virgines,
Miraris intactas anus,
Primique post damnum tori
Ignis secundi nescias.
 305Hoc est monile Ecclesiae:
His illa gemmis comitur,
Dotata sic Christo placet,
Sic ornat altum verticem.
(0316A)Eccum talenta suscipe,
 310914 Ornabis urbem Romulam,
Ditabis et rem principis,
Fies et ipse ditior.
Ridemur, exclamat fremens
Praefectus, ac miris modis
 315Per tot figuras ludimur,
Et vivit insanum caput!
Impune tantas, furcifer,
Strophas cavillo mimico
Te nexuisse existimas,
 320Dum scurra saltas fabulam?
Concinna visa urbanitas
915 Tractare nosmet ludicris?
(0317A)Egon' cachinnis venditus
Acroma festivum fui?
 325Adeone nulla austeritas,
Censura nulla est fascibus?
Adeon' securim publicam
Mollis retundit lenitas?
Dicis: Libenter oppetam:
 330Votiva mors est martyri.
Est ista vobis, novimus,
Persuasionis vanitas.
916 Sed non volenti impertiam,
Praestetur ut mortis citae
 335Compendiosus exitus:
Perire raptim non dabo.
Vitam tenebo, et differam
(0318A)Poenis morarum jugibus,
Et mors inextricabilis
 340Longos dolores protrahet.
Prunas tepentes sternite,
Ne fervor ignitus nimis
Os contumacis occupet,
Et cordis intret abdita.
 345917 Vapor senescens languea,
Qui fusus afflatu levi
Tormenta sensim temperet
Semustulati corporis.
Bene est, quod ipse ex omnibus
 350Mysteriarches incidit:
Hic solus exemplum dabit,
Quid mox timere debeant.
(0319A)Conscende constratum rogum;
Decumbe digno lectulo:
 355Tunc, si libebit, disputa,
Nil esse Vulcanum meum.
918 Haec faute praefecto, truces
Hinc inde tortores parant
Nudare amictu martyrem,
 360Vincire membra, et tendere.
Illi os decore splenduit,
Fulgorque circumfusus est.
Talem revertens legifer
De monte vultum detulit:
 365Judaea quem plebs, aureo
Bove inquinata, et decolor
Expavit, et faciem retro
(0319B)Detorsit impatiens Dei.
Talemque et ille praetulit
 370Oris corusci gloriam
(0320A)Stephanus, per imbrem saxeum
Coelos apertos intuens.
Illuminatum hoc eminus
Recens piatis fratribus,
 375919 Baptisma quos nuper datum
Christi capaces fecerat:
Ast impiorum caecitas,
Os oblitum noctis situ
Nigrante sub velamine
 380Obducta, clarum non videt.
Aegyptiae plagae in modum,
Quae, cum tenebris barbaros
Damnaret, Hebraeis diem
Sudo exhibebat lumine.
 385Quin ipsa odoris qualitas,
(0320B)Adusta quam reddit cutis,
Diversa utrosque permovet:
His nidor, illis nectar est.
(0321A)Idemque sensus, dispari
 390Variatus aura, aut afficit
Horrore nares vindice,
920 Aut mulcet oblectamine.
Sic ignis aeternus Deus:
Nam Christus ignis vetus est:
 395Is ipse complet lumine
Justos, et urit noxios.
Postquam vapor diutinus
Decoxit exustum latus,
Ultro e catasta judicem
 400Compellat affatu brevi.
Converte partem corporis
Satis crematam jugiter,
Et fac periclum quid tuus
(0321B)Vulcanus ardens egerit.
 405Praefectus inverti jubet.
Tunc ille: Coctum est, devora,
Et experimentum cape,
Sit crudum an assum suavius.
Haec ludibundus dixerat:
 410921 Coelum deinde suspicit,
Et congemiscens obsecrat,
Miseratus urbem Romulam.
O Christe, Numen unicum,
(0322A)O splendor, o virtus Patris,
 415O factor orbis et poli,
Atque auctor horum moenium,
Qui sceptra Romae in vertice
Rerum locasti, sanciens
Mundum Quirinali togae
 420Servire, et armis cedere:
Ut discrepantum gentium
Mores, et observantiam,
Linguasque, et ingenia, et sacra,
Unis domares legibus
 425En omne sub regnum Remi
Mortale concessit genus:
Idem loquuntur dissoni
922 Ritus, id ipsum sentiunt.
(0322B)Hoc destinatum, quo magis
 430Jus Christiani nominis,
Quodcunque terrarum jacet,
Uno illigaret vinculo.
Da, Christe, Romanis tuis,
Sit Christiana ut civitas:
 435Per quam dedisti ut caeteris
Mens una sacrorum foret.
Confoederentur omnia
(0323A)Hinc inde membra in symbolum:
Mansuescat orbis subditus,
 440Mansuescat et summum caput.
Advertat abjunctas plagas
923 Coire in unam gratiam:
Fiat fidelis Romulus,
Et ipse jam credat Numa.
 445Confundit error Troicus
Adhuc Catonum curiam,
Veneratus occultis focis
Phrygum penates exsules.
Janum bifrontem, et Sterculum
 450Colit senatus (horreo
Tot monstra patrum dicere),
Et festa Saturni senis.
(0323B)Absterge, Christe, hoc dedecus.
(0324A)924 Emitte Gabriel tuum,
 455Agnoscat ut verum Deum
Errans Iuli caecitas.
Et jam tenemus obsides
Fidissimos hujus spei:
Hic nempe jam regnant duo
 460Apostolorum principes.
Alter vocator gentium,
Alter cathedram possidens
Primam, recludit creditas
Aeternitatis januas.
 465Discede, adulter Juppiter,
Stupro sororis oblite,
Relinque Romam liberam
Plebemque jam Christi fug.
(0324B)925 Te Paulus hinc exterminat,
 470 (0325A)Te sanguis exturbat Petri.
Tibi id, quod ipse armaveras
Factum Neronis officit.
Video futurum principem
Quandoque, qui servus Dei
 475Tetris sacrorum sordibus
Servire Romam non sinat.
Qui templa claudat vectibus,
926 Valvas eburnas obstruat,
Nefanda damnet limina,
 480Obdens aenos pessulos.
Tunc pura ab omni sanguine
(0326A)Tandem nitebunt marmora,
Stabunt et aera innoxia,
Quae nunc habentur idola.
 485Hic finis orandi fuit,
Et finis idem vinculi
Carnalis; erupit volens
Vocem secutus spiritus.
Vexere corpus subditis
 490Cervicibus quidam patres,
927 Quos mira libertas viri
Ambire Christum suaserat.
Repens medullas indoles
(0327A)Afflarat, et coegerat
 495Amore sublimis Dei
Odisse nugas pristinas.
Refrixit ex illo die
Cultus deorum turpium:
Plebs in sacellis rarior;
 500Christi ad tribunal curritur.
928 Sic dimicans Laurentius,
Non ense praecinxit latus:
(0328A)Hostile sed ferrum retro
Torquens in auctorem tulit.
 505Tum daemon invictum Dei
Testem lacessit praelio,
Perfossus ipse concidit,
Et stratus aeternum jacet.
Mors illa sancti martyris
 510Mors vera templorum fuit:
Tunc Vesta Palladios lares
(0329A)929 Impune sensit deseri.
Quidquid Quiritum sueverat
Orare simpuvium Numae,
 515930 Christi frequentans atria,
Hymnis resultat martyrem.
Ipsa et senatus lumina,
Quondam luperci, aut flamines,
Apostolorum et martyrum
 520 (0330A)Exosculantur limina.
931 Videmus illustres domos
Sexu ex utroque nobiles
Offerre votis pignora
Clarissimorum liberum.
 525Vittatus olim pontifex
Ascitur in signum crucis,
Aedemque, Laurenti, tuam
(0331A)932 Vestalis intrat Claudia.
(0332A)933 O ter, quaterque, et septies
 530 (0333A)Beatus Urbis incola:
Qui te ac tuorum cominus
Sedem celebrat ossuum.
934 Cui propter advolvi licet,
Qui fletibus spargit locum,
 535Qui pectus in terram premit,
Qui vota fundit murmure.
Nos Vasco Iberus dividit
Binis remotos Alpibus,
Trans Cottianorum juga,
 540935 Trans et Pyrenas ninguidos.
Vix fama nota est, abditis
Quam plena sanctis Roma sit,
(0334A)Quam dives urbanum solum
Sacris sepulcris floreat.
 545Sed qui caremus his bonis,
Nec sanguinis vestigia
Videre coram possumus,
Coelum intuemur eminus.
Sic, sancte Laurenti, tuam
 550Nos passionem quaerimus:
Est aula nam duplex tibi,
Hic corporis, mentis polo.
Illic inenarrabili
Allectus urbi municeps,
 555936 Aeternae in arce curiae
Gestas coronam civicam.
(0335A)Videor videre illustribus
Gemmis coruscantem virum,
Quem Roma coelestis sibi
 560Legit perennem consulem.
Quae sit potestas credita,
Et muneris quantum datum.
(0336A)Probant Quiritum gaudia,
937 Quibus rogatus annuis.
 565Quod quisque supplex postulat.
Fert impetratum prospere:
Poscunt, litantur, indicant,
938 Et tristis haud ullus redit.
(0337A)Ceu praesto semper adsies,
 570 (0338A)Tuosque alumnos urbicos
(0339A)939 Lactante complexus sinu
940 Paterno amore nutrias.
Hos inter, o Christi decus,
Audi et poetam rusticum,
 575Cordis fatentem crimina,
Et facta prodentem sua.
Indignus agnosco et scio
Quem Christus ipse exaudiat:
Sed per patronos martyres
 580 (0340A)Potest medelam consequi.
Audi, benignus, supplicem
Christi reum Prudentium:
Et servientem corpori
Absolve vinclis saeculi.

III. In honorem B. Eulaliae Martyris.

[recensere]

941 Germine nobilis Eulalia,
(0341A)942 Mortis et indole nobilior,
Emeritam sacra virgo suam,
Cujus ab ubere progenita est,
 5Ossibus ornat, amore colit.
Proximus occiduo locus est,
943 Qui tulit hoc decus egregium,
Urbe potens, populis locuples:
Sed mage sanguine martyrii,
 10Virgineoque potens titulo.
Curriculis tribus atque novem
(0342A)Tres hyemes quater attigerat,
Cum crepitante pyra trepidos
Terruit aspera carnifices,
 15Supplicium sibi dulce rata.
Jam dederat prius indicium,
Tendere se Patris ad solium,
Nec sua membra dicata toro:
944 Ipsa crepundia reppulerat,
 20Ludere nescia pusiola.
Spernere succina, flare rosas,
(0343A)Fulva monilia respuere:
Ore severa, modesta gradu,
Moribus et nimium teneris
 25Canitiem meditata senum.
Ast ubi se furiata lues
945 Excitat in famulos Domini,
Christicolasque cruenta jubet
Thura cremare, jecur pecudis
 30Mortiferis adolere deis,
Infremuit sacer Eulaliae
Spiritus, ingeniique ferox
Turbida frangere bella parat,
Et, rude pectus anhela deo,
 35Femina provocat arma virum.
Sed pia cura parentis agit,
(0343B)Virgo animosa domi ut lateat,
Abdita rure, et ab urbe procul:
Ne fera sanguinis in pretium
 40Mortis amore puella ruat.
Illa perosa quietis opem
(0344A)Degeneri tolerare mora,
Nocte fores sine teste movet,
946 Septaque claustra fugax aperit,
 45Inde per invia carpit iter.
Ingreditur pedibus laceris
Per loca senta situ, et vepribus,
Angelico comitata choro:
Et licet horrida nox sileat,
 50Lucis habet tamen illa ducem.
Sic habuit generosa patrum
Turba columniferum radium:
Scindere qui tenebrosa potens
Nocte viam face perspicua
 55Praestitit, intereunte chao.
Non aliter pia virgo, viam
(0344B)Nocte secuta, diem meruit,
Nec tenebris adoperta fuit,
Regna Canopica cum fugeret,
 60Et super astra pararet iter.
Illa gradu cita pervigili,
(0345A)Millia multa prius peragit,
Quam plaga pandat eoa polum
947 Mane superba tribunal adit,
 65Fascibus astat et in mediis.
Vociferans: Rogo, quis furor est
Perdere praecipites animas,
Et male prodiga corda sui
Sternere rasilibus scopulis,
 70Omnipatremque negare deum?
Quaeritis, o miseranda manus,
Christicolum genus? En ego sum
948 Daemonicis inimica sacris:
Idola protero sub pedibus:
 75 (0346A)Pectore, et ore Deum fateor.
Isis, Apollo, Venus nihil est,
Maximianus et ipse nihil:
Illa nihil, quia facta manu:
Hic, manuum quia facta colit:
 80Frivola utraque, et utraque nihil.
Maximianus opum dominus,
Et tamen ipse cliens lapidum,
Prostituat, voveatque suis
Numinibus caput ipse suum:
 85Pectora cur generosa quatit?
949 Dux bonus, arbiter egregius
Sanguine pascitur innocuo:
(0347A)Corporibusque piis inhians,
Viscera sobria dilacerat,
 90Gaudet et excruciare fidem.
Ergo age, tortor, adure, seca,
Divide membra coacta luto.
Solvere rem fragilem facile est:
Non penetrabitur interior
 95Exagitante dolore animus.
Talibus excitus in furias
Praetor, ait: Rape praecipitem,
Lictor, et obrue suppliciis:
Sentiat, esse deos patrios,
 100Nec leve principis imperium.
Quam cuperem tamen ante necem,
950 Si potis est, revocare tuam,
Torva puellula, nequitiam!
(0348A)Respice, gaudia quanta metas,
 105Quae tibi fert genialis honor.
Te lacrymis labefacta domus
Prosequitur, generisque tui
Ingemit anxia nobilitas,
Flore quod occidis in tenero,
 110Proxima dotibus, et thalamo.
Non movet aurea pompa tori,
Non pietas veneranda senum,
Quos temeraria debilitas?
951 Ecce parata ministeria
 115Excruciabilis exitii.
Aut gladio feriere caput,
Aut laniabere membra feris,
Aut facibus data fumificis,
(0349A)Flebiliterque ululanda tuis
 120In cineres resoluta flues.
Haec, rogo, quis labor est fugere?
952 Si modicum salis eminulis
Thuris et exiguum digitis
Tangere, virgo, benigna velis,
 125Poena gravis procul abfuerit.
Martyr ad ista nihil: sed enim
Infremit, inque tyranni oculos
(0350A)Sputa jacit: simulacra dehinc
953 Dissipat, impositamque molam
 130Thuribulis pede prosubigit.
Nec mora, carnifices gemini
Juncea pectora dilacerant,
Et latus ungula virgineum
Pulsat utrinque, et ad ossa secat,
 135Eulalia numerante notas.
Scriberis ecce mihi, Domine,
(0351A)Quam juvat hos apices legere,
Qui tua, Christe, tropaea notant!
954 Nomen et ipsa sacrum loquitur
 140Purpura sanguinis eliciti.
Haec sine fletibus et gemitu
Laeta canebat, et intrepida.
Dirus abest dolor ex animo,
Membraque picta cruore novo
 145Fonte cutem recalente lavant.
Ultima carnificina dehinc,
Non laceratio vulnifica,
Crate tenus nec arata cutis:
Flamma sed undique lampadibus
 150In latera stomachumque furit.
Crinis odorus et in jugulos
(0351B)Fluxerat, involitans humeris,
955 Quo pudibunda pudicitia,
Virgineusque lateret honos,
 155 (0352A)Tegmine verticis opposito.
Flamma crepans volat in faciem,
Perque comas vegetata, caput
Occupat, exsuperatque apicem:
Virgo, citum cupiens obitum,
 160Appetit et bibit ore rogum.
Emicat inde columba repens,
Martyris os nive candidior
Visa relinquere, et astra sequi:
Spiritus hic erat Eulaliae
 165Lacteolus, celer, innocuus.
Colla fluunt, abeunte anima,
Et rogus igneus emoritur:
956 Pax datur artubus exanimis,
Flatus in aethere plaudit ovans,
 170 (0352B)Templaque celsa petit volucer.
Vidit et ipse satelles, avem
Feminae ab ore meare palam,
(0353A)Obstupefactus, et attonitus
Prosilit, et sua gesta fugit,
 175Lictor et ipse fugit pavidus.
Ecce nivem glacialis hyems
Ingerit, et tegit omne forum:
Membra tegit simul Eulaliae,
Axe jacentia sub gelido,
 180Pallioli vice linteoli.
(0354A)Cedat amor lacrymantum hominum,
Qui celebrare suprema solent,
Flebile cedat et officium:
Ipsa elementa, jubente Deo,
 185Exsequias tibi, virgo, ferunt.
Nunc locus Emerita est tumulo
957 Clara colonia Vettoniae:
958 Quam memorabilis amnis Ana
(0355A)Praeterit, et viridante rapax
 190Gurgite moenia pulchra lavit.
Hic, ubi marmore perspicuo
Atria luminat alma nitor
959 Et peregrinus, et indigena,
Relliquias cineresque sacros
 195Servat humus veneranda sinu.
Tecta corusca super rutilant
De laquearibus aureolis,
Saxaque caesa solum variant,
Floribus ut rosulenta putes
 200Prata rubescere multimodis.
Carpite purpureas violas,
(0356A)Sanguineosque crocos metite:
Non caret his genialis hyems,
Laxat et arva tepens glacies,
 205Floribus ut cumulet calathos.
Ista comantibus e foliis
Munera, virgo, puerque, date:
Ast ego serta choro in medio
960 Texta feram pede dactylico,
 210Vilia, marcida, festa tamen.
Sic venerarier ossa libet,
Ossibus altar et impositum
Illa Dei sita sub pedibus
(0357A)961 Prospicit haec, populosque suos
 215Carmine propitiata fovet.

IV. In honorem XVIII Martyrum Caesaraugustanorum.

[recensere]

Bis novem noster populus sub uno
(0358A)962 Martyrum servat cineres sepulcro
Caesaraugustam vocitamus urbem,
Res cui tanta est.
 
 5Plena magnorum domus angelorum
Non timet mundi fragilis ruinam,
(0359A)963 Tot sinu gestans simul offerenda
Munera Christo.
 
Cum Deus dextram quatiens coruscam
 10Nube subnixus veniet rubente,
Gentibus justam positurus aequo
Pondere libram:
 
Orbe de magno caput excitata
(0360A)Obviam Christo properanter ibit
 15Civitas quaeque pretiosa portans
964 Dona canistris.
 
Afra Carthago tua promet ossa,
Ore facundo Cypriane doctor;
Corduba Acisclum dabit, et Zoellum,
 20965 Tresque coronas.
 
(0361A)Tu tribus gemmis diadema pulchrum
Offeres Christo genitrix piorum.
Tarraco: intexit cui Fructuosus
966 Sutile vinclum.
 
 25Nomen hoc gemmae strophio illigatum est:
Emicant juxta lapides gemelli,
(0362A)Ardet et splendor parilis duorum
Igne corusco
 
Parva Felicis decus exhibebit
 30967 Artubus sanctis locuples Gerunda,
Nostra gestaluit Calagurris ambos,
Quos veneramur.
 
(0363A)Barcinon claro Cucufate freta
968 Surget, et Paulo speciosa Narbo,
 35Teque praepollens Arelas habebit,
Sancte Genesi.
 
Lusitanorum caput oppidorum
Urbs adoratae cineres puellae
Obviam Christo rapiens, ad aram
 40 (0364A)Porriget ipsam.
 
Sanguinem Justi, cui Pastor haeret,
Ferculum duplex, geminumque donum
Ferre Complutum gremio juvabit
969 Membra duorum.
 
 45Ingeret Tingis sua Cassianum,
Festa Massylum monumenta regum:
(0365A)Qui cinis gentes domitas coegit
Ad juga Christi.
 
Singulis paucae, tribus, aut duobus,
 50Forsan et quinis aliquae placebunt
Testibus Christi, prius hostiarum
Pignore functae.
 
970 Tu decem sanctos revehes, et octo,
Caesaraugusta studiosa Christi,
 55Verticem flavis oleis revincta
Pacis honore.
 
Sola in occursum numerosiores
Martyrum turbas Domino parasti:
Sola praedives pietate multa
 60Luce frueris.
 
Vix parens orbis populosa Poesi,
(0365B)Ipsa vix Roma in solio Iccata,
Te, decus nostrum, superare in isto
(0366A)Munere digna est.
 
 65Omnibus portis sacer immolatus
Sanguis exclusit genus invidorum
Daemonum, et nigras pepulit tenebras
971 Urbe piata.
 
Nullus umbrarum latet intus horror:
 70Pulsa nam pestis populum refugit.
Christus in totis habitat plateis:
Christus ubique est.
 
Martyrum credas patriam coronis
Debitam sacris, chorus unde surgens
 75Tendit in coelum niveus togatae
Nobilitatis.
 
Inde, Vincenti, tua palma nata est,
(0366B)Clerus hic tantum peperit triumphum:
Hic sacerdotum domus infulata
 80 (0367A)972 Valeriorum.
 
Saevus antiquis quoties procellis
Turbo vexatum tremefecit orbem,
Tristior templum rabies in istud
Intulit iras.
 
 85Nec furor quisquam sine laude nostrum
Cessit, aut clari vacuus cruoris.
Martyrum semper numerus sub omni
Grandine crevit.
 
Nonne, Vincenti, peregre necandus
 90973 Martyr, his terris tenui notasti
(0368A)Sanguinis rore speciem futuri
Morte propinqua?
 
Hoc colunt cives, velut ipsa membra
Cespes includat suus, et paterno
 95Servet amplectens tumulo beati
Martyris ossa.
 
Noster est, quamvis procul hinc in urbe
Passus ignota dederit sepulcri
Gloriam victor prope littus altae
 100974 Forte Sagunti.
 
Noster, et nostra puer in palaestra
(0369A)Arte virtutis, fideique olivo
Unctus horrendum didicit domare
Viribus hostem.
 
 105Noverat templo celebres in isto
Octies partas, deciesque palmas
Laureis doctus patriis, eadem
Laude cucurrit.
 
975 Hic et, Encrate, recubant tuarum
 110Ossa virtutum: quibus efferati
Spiritum mundi violenta virgo
(0370A)Dedecorasti.
 
Martyrum nulli remanente vita
Contigit terris habitare nostris:
 115Sola tu morti propriae superstes
Vivis in orbe.
 
976 Vivis, ac poenae seriem retexis,
Carnis et caesae spolium retentans,
Tetra quam sulcos habeant amaros
 120Vulnera, narras.
 
Barbarus tortor latus omne carpsit,
(0371A)Sanguis impensus, lacerata membra;
Pectus abscisa patuit papilla
Corde sub ipso.
 
 125Jam minus mortis pretium peractum est:
Quae venenatos abolens dolores,
Concitam membris tribuit quietem
977 Fine soporo.
 
Cruda te longum tenuit cicatrix,
 130Et diu venis dolor haesit ardens,
Dum putrescentes tenuat medullas
Tabidus humor.
 
(0372A)Invidus quamvis obitum supremum
Persecutoris gladius negarit.
 135Plena te, martyr, tamen, ut peremptam,
Poena coronat.
 
Vidimus, partem jecoris revulsam
Ungulis longe jacuisse pressis,
Mors habet pallens aliquid tuorum,
 140978 Te quoque viva.
 
Hunc novum nostrae titulum fruendum
Caesaraugustae dedit ipse Christus,
Juge viventis domus ut dicata
(0373A)Martyris esset.
 
 145Ergo ter senis sacra candidatis,
979 Dives Optato, simul et Luperco,
Perge conscriptum tibimet senatum
Pangere psalmis.
 
Ede Successum, cane Martialem,
 150Mors et Urbani tibi concinatur,
Julium cantus resonet, simulque
Quintilianum.
 
Publium pangat chorus, et revolvat,
(0374A)980 Quale Frontonis fuerit tropaeum,
 155Quid bonus Felix tulerit, quid acer
Caecilianus.
 
Quantus, Eventi, tua bella sanguis
Tinxerit; quantus tua, Primitive,
Tum tuos vivax recolat triumphos
 160Laus, Apodemi.
 
Quatuor posthinc superest virorum
Nomen extolli, renuente metro:
Quos Saturninos memorat vocatos
(0375A)981 Prisca vetustas.
 
 165Carminis leges amor aureorum
Nominum parvi facit, et loquendi
Cura de sanctis vitiosa non est,
Nec rudis unquam.
 
Plenus est artis modus, adnotatas
 170Nominum formas recitare Christo:
Quas tenet coeli liber, explicandus
Tempore justo.
 
Octo tunc sanctos recolet decemque
Angelus coram Patre, Filioque,
 175Urbis unius regimen tenentes
Jure sepulcri.
 
Quin ad antiquum numerum trahentur
(0376A)982 Viva post poenae specimen puella,
Morsque Vincenti, cui sanguis hinc est,
 180Fons et honoris.
 
Additis Caio (nec enim silendi),
Teque, Crementi: quibus incruentum
Ferre provenit decus ex secundo
Laudis agone.
 
 185Ambo confessi Dominum, steterunt
Acriter contra fremitum latronum:
Ambo gustarunt leviter saporem
Martyriorum.
 
983 Haec sub altari sita sempiterno,
 190Lapsibus nostris veniam precatur
Turba, quam servat procerum creatrix
(0377A)Purpureorum.
 
Nos pio fletu, date, perluamus
Marmorum sulcos, quibus est operta
 195Spes, ut absolvam retinaculorum
Vincla meorum.
 
Sterne te totam generosa sanctis
Civitas mecum tumulis: deinde
Mox resurgentes animas, et artus
Tota sequeris.260

V. Passio S. Vincentii Martyris.

[recensere]

(0378A)
984 Beate martyr, prospera
985 Diem triumphalem tuum,
Quo sanguinis merces tibi
Corona, Vincenti, datur.
 5Hic te ex tenebris saeculi,
Tortore victo, et judice,
Evexit ad coelum dies,
Christoque ovantem reddidit.
Nunc angelorum particeps,
 10Collucis insigni stola:
(0379A)Quam testis indomabilis
Rivis cruoris laveras.
Cum te satelles idoli,
Praecinctus atris legibus,
 15986 Litare divis gentium
Ferro et catenis cogeret.
Ac verba primum mollia
Suadendo blande effuderat:
Captator ut vitulum lupus
 20Rapturus, alludit prius.
Rex, inquit, orbis maximus,
Qui sceptra gestat Romula,
Servire sanxit omnia
Priscis deorum cultibus.
 25Vos, Nazareni, assistite,
(0380A)Rudemque ritum spernite,
Haec saxa, quae princeps colit,
Placate fumo, et victima.
Exclamat hic Vincentius,
 30987 Levita de tribu sacra,
Minister altaris Dei,
Septem e columnis lacteis.
Tibi ista praesint numina;
Tu saxa, tu lignum colas:
 35Tu mortuorum mortuus
Fias deorum pontifex.
Nos lucis auctorem Patrem,
Ejusque Christum Filium,
Qui solus, ac verus Deus,
 40Datiane, confitebimur.
(0381A)988 Hic ille jam commotior:
Audesne, non felix, ait,
Jus hoc deorum, et principum
Violare verbis asperis?
 45Jus et sacratum, et publicum,
Cui cedit humanum genus?
Nec te juventae fervidae
Instans periclum permovet?
Hoc namque decretum cape:
 50Aut ara thure, et cespite
989 Precanda jam nunc est tibi,
Aut mors luenda est sanguine.
Respondit ille altrinsecus:
Age ergo, quidquid virium,
 55Quidquid potestatis tibi est,
(0381B)Palam reluctor, exere.
Vox nostra quae sit accipe:
Est Christus, et Pater Deus:
(0382A)Servi hujus ac testes sumus:
 60Extorque, si potes, fidem.
Tormenta, carcer, ungulae,
Stridensque flammis lamina,
Atque ipsa poenarum ultima,
Mors Christianis ludus est.
 65O vestra inanis vanitas,
Scitumque brutum Caesaris!
Condigna vestris sensibus
Coli jubetis numina:
Excisa fabrili manu,
 70990 Cavis recocta et follibus:
Quae voce, quae gressu carent,
Immota, caeca, elinguia.
His sumptuosa splendido
(0382B)Delubra crescunt marmore
 75His colla mugientium
Percussa taurorum cadunt.
(0383A)Adsunt et illic spiritus:
Sunt sed magistri criminum,
Vestrae et salutis aucupes,
 80Vagi, impotentes, sordidi:
991 Qui vos latenter incitos
In omne compellunt nefas,
Vastare justos caedibus,
Plebem piorum carpere.
 85Norunt et ipsi, ac sentiunt,
Pollere Christum, et vivere,
Ejusque jam jamque affore
Regnum tremendum perfidis.
Clamant fatentes denique,
 90Pulsi e latebris corporum
Virtute Christi et nomine,
(0383B)Divique, et iidem daemones.
His intonantem martyrem
(0384A)Judex profanus non tulit,
 95Conclamat: Os obtrudite,
Ne plura jactet improbus.
Vocem loquentis claudite.
Raptimque lictores date,
992 Illos reorum carnibus
 100Pastos, manuque exercitos.
Jam faxo, jus praetorium
Conviciator sentiat,
Impune ne nostris sibi
Diis destruendis luserit.
 105Tibi ergo soli, contumax,
Tarpeia calcentur sacra?
Tu porro solus obteras
(0384B)Romam, senatum, Caesarem?
Vinctum retortis brachiis,
 110 (0385A)Sursum ac deorsum extendite,
993 Compago donec ossuum
Divulsa membratim crepet.
Posthinc hiulcis ictibus
Nudate costarum abdita,
 115Ut per lacunas vulnerum
Jecur retectum palpitet.
Ridebat haec miles Dei,
Manus cruentas increpans,
Quod fixa non profundius
 120Intraret artus ungula.
Ac jam omne robur fortium
Eviscerando cesserat,
Nisusque anhelus solverat
Fessos lacertorum toros
 125 (0385B)Ast ille tanto laetior
(0386A)994 Omni vacantem nubilo
Frontem serenam luminat,
Te, Christe, praesentem videns.
Quis vultus iste? proh pudor!
 130Datianus aiebat furens:
Gaudet, renidet, provocat
Tortore tortus acrior.
Nil illa vis exercita
Tot noxiorum mortibus
 135Agone in isto proficit,
Ars et dolorum vincitur.
Sed vos, alumni carceris,
995 Par semper invictum mihi,
Cohibete paulum dexteras,
 140Respiret ut lassus vigor.
(0386B)Praesicca rursus ulcera,
(0387A)Dum se cicatrix colligit
Refrigerati sanguinis,
Manus resulcans diruet.
 145His contra Levites refert;
Si jam tuorum perspicis
Languere virtutem canum:
Age ipse, major carnifex.
Ostende, quo pacto queant
 150Imos recessus scindere,
996 Manus et ipse intersere,
Rivosque ferventes bibe.
Erras, cruente, si meam
Te rere poenam sumere
 155Cum membra morti obnoxia
Dilancinata interficis.
Est alter, est intrinsecus,
(0388A)Violare quem nullus potest,
Liber, quietus, integer,
 160Exsors dolorum tristium.
Hoc, quod laboras perdere
Tantis furoris viribus,
Vas est solutum, ac fictile,
Quocunque frangendum modo
 165Quin imo nunc enitere
Illum secare, ac plectere:
997 Qui perstat intus, qui tuam
Calcat, tyranne, insaniam.
Hunc hunc lacesse, hunc discute
 170Invictum, et insuperabilem,
Nullis procellis subditum,
Solique subjectum Deo.
Haec fatur, et stridentibus
(0389A)Laniatur uncis denuo:
 175Cui praetor ore subdol
Anguina verba exsibilat.
998 Si tanta callum pectoris
Praedurat obstinatio,
Pulvinar ut nostrum manu
 180Abomineris tangere:
Saltem latentes paginas,
Librosque opertos detege,
Quo secta pravum seminans
Justis cremetur ignibus.
 185His martyr auditis, ait,
Quem tu, maligne, mysticis
Minitaris ignem litteris,
Flagrabis ipse hoc justius.
(0389B)Romphaea nam coelestium
 190Vindex erit voluminum,
(0390A)Tanti veneni interpretem
Linguam perurens fulmine.
Vides favillas indices
Gomorrheorum criminum.
 195Sodomita nec latet cinis,
999 Testis perennis funeris.
Exemplar hoc, serpens, tuum est:
Fuligo quem mox sulfuris,
Bitumen et mixtum pice
 200Imo implicabunt tartaro.
His persecutor saucius
Pallet, rubescit, aestuat,
Insana torquens lumina,
Spumasque frendens egerit.
 205Tum deinde cunctatus diu,
(0390B)Decernit, extrema omnium
Igni, grabato, et laminis
(0391A)1000 Exerceatur quaestio.
Haec ille sese ad munera
 210Gradu citato proripit,
Ipsosque pernix gaudio
Poenae ministros praevenit.
Ventum ad palaestram gloriae:
Spes certat, et crudelitas
 215Luctamen anceps conserunt
Hinc martyr, illinc carnifex.
Serrata lectum regula
Dente in frequenti exasperat:
Cui multa carbonum strues
 220Vivum vaporat halitum.
Hunc sponte conscendit rogum
1001 Vir sanctus ore interrito:
(0391B)Ceu jam coronae conscius
Celsum tribunal scanderet.
 225 (0392A)Subter crepante aspergine
Scintillat excussus salis,
Punctisque fervens stridulis
Sparsim per artus figitur
Arvina posthinc igneum
 230Impressa cauterem lavit.
Vis unde roris fumidi
In membra sensim liquitur.
Haec inter immotus manet
1002 Tanquam dolorum nescius,
 235Tenditque in altum lumina:
Nam vincla palmas presserant.
Sublatus inde fortior,
Lugubre in antrum truditur:
Ne liber usus luminis
 240 (0392B)Animaret altum spiritum,
Est intus imo ergastulo,
(0393A)Locus tenebris nigrior.
Quem saxa mersi fornicis
Angusta clausum strangulant.
 245Aeterna nox illic latet,
Expers diurni sideris:
Hic carcer horrendus suos
Habere fertur inferos.
In hoc barathrum conjicit
 250Truculentus hostis martyrem,
1003 Lignoque plantas inserit,
Divaricatis cruribus.
Quin addit et poenam novam
Crucis peritus artifex,
 255Nulli tyranno cognitam,
Nec fando compertam retro.
(0394A)Fragmenta testarum jubet
Hirta impolitis angulis.
1004 Acuminata, informia
 260Tergo jacentis sternerent.
Totum cubile spiculis
Armant dolores anxii:
Insomne qui subter latus
Mucrone pulsent obvio.
 265Haec ille versutus, vafra
Meditatus arte, struxerat:
Sed Belzebulis callida
Commenta Christus destruit,
Nam carceralis caecitas
 270Splendore lucis fulgurat,
Duplexque morsus stipitis
(0395A)1005 Ruptis cavernis dissilit.
Agnoscit hic Vincentius
Adesse, quod speraverat,
 275Tanti laboris praemium,
Christum datorem luminis.
Cernit deinde, fragmina
Jam testularum mollibus
Vestire semet floribus,
 280Redolente nectar carcere.
Quin et frequentes angeli
Stant ac loquuntur cominus:
Quorum unus ore augustior
Compellat his dictis virum:
 285Exsurge, martyr inclyte,
Exsurge securus tui,
Exsurge, et almis coetibus
(0395B)Noster sodalis addere.
Decursa jam satis tibi
 290Poenae minacis munia,
Pulchroque mortis exitu
Omnis peracta est passio.
1006 O miles invictissime,
Fortissimorum fortior,
 295Jam te ipsa saeva, et aspera
Tormenta victorem tremunt.
Spectator haec Christus Deus
(0396A)Compensat aevo intermino,
Propriaeque collegam crucis
 300Larga coronat dextera.
Pone hoc caducum vasculum,
Compage textum terrea,
Quod dissipatum solvitur,
Et liber in coelum veni.
 305Haec ille, sed clausas fores
Interna rumpunt lumina,
Tenuisque per rimas nitor
Lucis latentis proditur.
Hoc cum stuperet territus
 310Obsessor atri liminis,
1007 Quem cura pernox manserat
Servare feralem domum:
(0396B)Psallentis audit insuper
Praedulce carmen martyris,
 315Cui vocis instar aemulae
Conclave reddit concavum.
Pavens deinde introspicit,
Admota quantum postibus
Acies per arctas cardinum
 320Intrare juncturas potest.
Vernare multis floribus
Stramenta testarum videt,
(0397A)Ipsumque vulsis nexibus
Obambulantem pangere.
 325Implentur aures turbidi
Praetoris hoc miraculo:
Flet victus, et volvit gemens
Iram, dolorem, dedecus.
Exemptus, inquit, carceri,
 330Paulum benignis fotibus
1008 Recreetur, ut pastum novum
Poenis refectus praebeat.
Coire toto ex oppido
Turbam fidelem cerneres,
 335Mollire praefultum torum,
Siccare cruda vulnera.
Ille ungularum duplices
(0397B)Sulcos pererrat osculis:
Hic purpurantem corporis
 340Gaudet cruorem lambere.
(0398A)Plerique vestem linteam
1009 Stillante tingunt sanguine,
Tutamen ut sacrum suis
Domi reservent posteris.
 345Tunc ipse manceps carceris,
Et vinculorum janitor,
Ut fert vetustas conscia,
Repente Christum credidit.
Hic obseratis vectibus
 350Densae specum caliginis
Splendore lucis advenae
Micuisse clausum viderat.
At vero postquam lectuli
Martyr quietem contigit:
 355Aeger morarum taedio,
(0398B)Et mortis incensus siti:
Si mors habenda ejusmodi est,
1010 Quae corporali ergastulo
(0399A)Mentem resolvit liberam,
 360Et reddit auctori Deo:
Mentem piatam sanguine,
Mortis lavacris erutam,
Quae semet, ac vitam suam
Christo immolandam praebuit:
 365Ergo, ut recline mollibus
Rejecit aulaeis caput,
Victor relictis artubus
Coelum capessit spiritus:
Cui recta celso tramite
 370Reseratur ad Patrem via,
Quam fratre caesus impio
Abel beatus scanderat.
Stipant euntem candidi
(0399B)1011 Hinc inde sanctorum chori,
 375Parique missus carcere
(0400A)Baptista Joannes vocat.
At Christiani nominis
Hostem coquebant irrita
Fellis venena, et lividum
 380Cor efferata exusserant.
Saevire inermem crederes
Fractis draconem dentibus.
Evasit exsultans, ait,
Rebellis, et palmam tulit?
 385Sed restat illud ultimum,
Inferre poenam mortuo:
Feris cadaver tradere,
Canibusve carpendum dare.
Jam nunc et ossa exstinxero,
 390Ne sit sepulcrum funeris,
(0400B)Quod plebis gregalis excolat,
1012 Titulumque figat martyris.
(0401A)1013 Sic frendit, et corpus sacrum
Profanus, ah! dirum nefas
 395Nudum, negato tegmine,
Exponit inter carices.
Sed nulla dirarum fames
Aut bestiarum, aut alitum
Audet tropaeum gloriae
 400Foedare tactu squalido.
Quin si qua clangens improbe
Circumvolaret eminus,
Trucis volucris impetu
Depulsa vertebat fugam.
 405Nam corvus, Eliae datus
Olim, ciborum portitor,
Hoc munus implet sedulo,
(0401B)1014 Et irremotus excubat.
Hic ex frutetis proximis
 410Infestus alarum sono,
Oculosque pennis verberans,
Exegit immanem lupum.
Quis perfidorum credere
(0402A)Ausit, rapacem belluam
 415Tauris paratam congredi,
Cessisse plumis mollibus?
Ibat malignum murmurans,
Levi volatu exterritus:
Praedamque visam fugerat
 420Custodis imbellis minis.
Quis audienti talia,
Datiane, tunc sensus tibi?
Quantis gementem spiculis
Figebat occultus dolor?
 425Cum te perempti corporis
Virtute victum cerneres,
Ipsis et impar ossibus,
Vacuisque jam membris minor?
Sed quis, tyranne pertinax,
 430 (0402B)Hunc impotentem spiritum
1015 Determinabit exitus?
Nullusne te franget modus?
Nullus: nec unquam desinam.
Nam, si ferina immanitas
 435 (0403A)Mansuescit, et elementia
Corvos voraces mitigat,
Mergam cadaver fluctibus:
Insana nunquam naufragis
Ignoscit unda, et spumeum
 440Nescit profundum parcere.
Aut semper illic mobilis
Incerta per ludibria
Vagis feretur flatibus,
Squamosa pascens agmina:
 445Aut sub fragosis rupibus
Scabri petrarum murices
1016 Inter recessus scrupeos
Discissa rumpent viscera.
Ecquis virorum strenue
 450 (0403B)Cymbam peritus pellere
Remo, rudente, et carbaso,
Secare qui pontum queas?
Rapias palustri é cespite
Corpus, quod intactum jacet,
 455 (0404A)Levique vectum lembulo
Amplum per aequor auferas.
Sed complicatum sparteus
Claudat cadaver culleus.
Quem fune connexus lapis
 460Praeceps in altum deprimat.
At tu per undas emices
Rorante praepes palmula,
1017 Donec relictum longior
Abscondat aspectus solum.
 465Haec jussa quidam militum
(Eumorphio nomen fuit),
Violentus, audax, barbarus,
Furore fervens arripit.
Funale textum conserit,
 470 (0404B)Suto quod implet corpore.
Emensus et multum freti
Inter procellas excutit.
O praepotens virtus Dei,
Virtus creatrix omnium:
 475 (0405A)Quae turgidum quondam mare
Gradiente Christo straverat,
Ut terga calcans aequoris
Siccis mearet passibus,
Plantas nec undis tingeret
 480Vasti viator gurgitis.
Haec ipsa virtus jusserat,
Rubrum salum dehiscere,
Patente dum fundo aridum
1018 Secura plebs iter legit.
 485Nec non et ipsa nunc jubet,
Servire sancto corpori
Pontum quietis lapsibus
Ad curva pronum littora.
Saxum molaris ponderis,
 490 (0405B)Ut spuma candens, innatat,
Tantique custos pignoris
Fiscella fertur fluctibus.
Cernunt stupentes navitae,
Vectam remenso marmore.
 495 (0406A)Labi retrorsum leniter
Aestu secundo, et flamine.
Certant et ipsi concito
Pontum phaselo scindere:
Longe sed artus praevolant
 5001019 Telluris ad mollem sinum.
Prius relatos denique
Humus quieta suscipit,
Quam pulsa summis nisibus
Carina portum tangeret.
 505Felix amoeni littoris
Secessus ille, qui sacra
Fovens arenis viscera
Vicem sepulcri praebuit:
Dum cura sanctorum pia
 510 (0406B)Deflens adornat aggerem,
Tumuloque corpus creditum
Vitae reservat posterae.
Sed mox subactis hostibus,
(0407A)1020 Jam pace justis reddita,
 515Altar quietem debitam
Praestat beatis ossibus.
Subjecta nam sacrario,
Imamque ad aram condita,
Coelestis auram muneris
 5201021 Perfusa subtus hauriunt.
Sic corpus: ast ipsum Dei
Sedes receptum continet.
Cum Machabaeis fratribus,
Sectoque Isaiae proximum.
 525 (0408A)Simplex sed illis contigit
Corona poenarum: quibus
Finem malorum praestitit
Mortis supremus exitus.
Quid tale sector ausus est?
 530Truncata nunquid corporis
1022 Segmenta post serram feris
Objecit, aut undis dedit?
Num Machabaei martyris
Linguam tyrannus erutam,
 535Raptamve pellem verticis
(0409A)Avibus cruentis obtulit?
Tu solus, o bis inclyte,
Solus brabii duplicis
Palmam tulisti: tu duas
 540Simul parasti laureas.
In morte victor aspera,
Tum deinde post mortem pari
Victor triumpho proteris
Solo latronem corpore.
 545Adesto nunc, et percipe
1023 Voces precantum supplices,
Nostri reatus efficax
Orator ad thronum Patris.
Per te, per illum carcerem,
 550Honoris augmentum tui,
(0409B)Per vincla, flammas, ungulas,
Per carceralem stipitem,
Per fragmen illud testeum,
Quo parta crevit gloria,
 555 (0410A)Per quem trementes posteri
Exosculamur, lectulum:
Miserere nostrarum precum,
Placatus ut Christus suis
Inclinet aurem prosperam,
 560Noxas nec omnes imputet.
Si rite solemnem diem
1024 Veneramur ore et pectore
Si sub tuorum gaudio
Vestigiorum sternimur:
 565Paulisper huc illabere,
Christi favorem deferens,
Sensus gravati ut sentiant
Levamen indulgentiae
Sic nulla jam restet mora,
 570 (0410B)Quin excitatam nobilis
Carnem resumat spiritu,
Virtute perfunctam pari.
Ut, quae laborum particeps
(0411A)Commune discrimen tulit,
 575Sit et cohaeres gloriae
Cunctis in aevum saeculis.

VI. Beatissimorum Martyrum Fructuosi episcopi ecclesiae Tarraconensis et Augurii Eulogiique diaconorum.

[recensere]

1025 Felix Tarraco, Fructuose, vestris
1026 Attollit caput ignibus coruscum
Levitis geminis procul relucens.
Hispanos Deus aspicit benignus,
 5Arcem quandoquidem potens Iberam
Trino martyre Trinitas coronat.
(0412A)Ardens Augurius capessit aethram:
Nec non Eulogius simul supernum
Christi lucidus ad sedile tendit.
 10Dux et praevius, et magister illis
Ad tantum decus ex episcopali
Clarus nomine Fructuosus ibat.
Accitus quia praesidis repente
Jussu venerat ad forum sacerdos
 15Levitis comitantibus duobus.
Inde ad carceream viros catenam
Pastus sanguine carnifex trahebat:
1027 Gaudet currere Fructuosus ultro.
Ac ne quis socios timor feriret,
 20 (0413A)Praeceptor venemens eundo firmat,
Incenditque fidem calore Christi.
Mecum state, viri, vocat cruentus
Ad poenam coluber Dei ministros:
Ne mors terreat, est parata palma.
 25Carcer Christicolis gradus coronae est,
Carcer provehit ad superna coeli,
Carcer conciliat Deum beatis.
His dictis, adeunt specum reorum.
Exercent ibi mysticum lavacrum.
 30Et purgamen aquae stupent tenebrae.
1028 Sex hic continuis latent diebus,
Tandem stant trucis ad tribunal hostis,
Fratres tergeminos tremunt catastae.
Judex Aemilianus imminebat,
 33Atrox, turbidus, insolens, profanus,
(0414A)Aras daemonicas coli jubebat.
Tu, qui doctor, ait, seris novellum
Commenti genus, ut leves puellae
Lucos destituant, Jovem relinquant,
 40Damnes, si sapias, anile dogma.
Jussum est Caesaris ore Gallieni,
Quod princeps colit, ut colamus omnes.
1029 Haec fanti placidus refert sacerdos:
Aeternum colo principem, dierum
 45Factorem, dominumque Gallieni:
Et Christum Patre prosatum perenni,
Cujus sum famulus, gregisque pastor.
Subridens ait ille: Jam fuisti.
Nec differt furor, aut refrenat iram,
 50Saevis destinat ignibus cremandos:
Exsultant, prohibentque flere vulgum.
(0415A)Quosdam de populo videt sacerdos
Libandum sibi poculum offerentes:
Jejunamus, ait; recuso potum.
 551030 Nondum nona diem resignat hora:
Nunquam conviolabo jus dicatum,
Nec mors ipsa meum sacrum resolvet:
Sic Christus sitiens crucis sub hora
Oblatum sibi poculum recusans,
 60Nec libare volens, sitim peregit.
(0416A)Intrant interea locum rotunda
1031 Conclusum cavea: madens ferarum
Multo sanguine quem furor frequentat:
Cum spectacula perstrepunt cruenta,
 63Ac vilis gladiator ense duro
Percussus cadit, et fremit voluptas.
Hic flammante pyra niger minister
Ardens supplicium parare jussus,
Construxit facibus rogum supremis.
 70 (0417A)Qui dum corpora concremanda solvit,
1032 Ferventes animas amore lucis
Fracto carceris expediret antro.
Certant officiis pii sodates:
Plantis calceamenta dissolutis,
 75Pronus detrahere studebat unus:
Sed sanctus vetat ora Fructuosus
Inclinata premi. Facessite, inquit,
Ne nostram gravet obsequela mortem.
Atquin ipse meos pedes resolvam,
 80Ne vestigia praepedita vinclis
Tardis gressibus irruant in ignem.
Cur lamenta rigant genas madentes?
Cur vestri memor ut fiam, rogatis?
1033 Cunctis pro populis rogabo Christum.
 85 (0417B)Vix haec ediderat, relaxat ipse
(0418A)Indumenta pedum: velut Moyses
Quondam fecerat ad rubum propinquans.
Non calcare sacram cremationem,
Aut astare Deo prius licebat,
 90Quam vestigia pura figerentur.
Stabat calce mera, resultat ecce
Coelo spiritus, et serit loquelam,
Quae cunctos tremefecit audientes.
Non est, credite, poena, quam videtis,
 95Quae puncto tenui citata transit:
Nec vitam rapit illa, sed reformat.
Felices animae: quibus per ignem
Celsa scandere contigit Tonantis,
1034 Quas olim fugiet perennis ignis!
 100Haec inter rapidis focos crepantes
(0418B)Intrant passibus, et minantur ipsis
(0419A)Flammarum trepidantibus caminis.
Nexus denique, qui manus retrorsus
In tergum revocaverant revinctas,
 105Intacta cute decidunt adusti.
Non ausa est cohibere poena palmas,
In morem crucis ad Patrem levandas:
1035 Solvit brachia, quae Deum precentur.
Priscorum specimen trium putares:
 110Quos olim Babylonicum per ignem
Cantantes stupuit tremens tyrannus.
Illis sed pia flamma tum pepercit,
Nondum tempore passionis apto,
Nec mortis decus inchoante Christo.
 115Hos cum defugeret vaporus ardor,
(0420A)Orant, ut celer ignis advolaret,
Et finem daret anxiis periclis.
Exorata suos obire tandem
Majestas famulos jubet, caducis
 120Missos corporibus, sibique reddi.
Vidit praesidis ex domo satelles
1036 Coelum martyribus patere apertum,
Insignesque viros per astra ferri.
Quin et filiolae monens herili
 125Ostendit sceleris notam paterni:
Coelo vivere, quos forum peremit.
Hinc tum virginitas palam videre
Per sudum meruit, parente caeco,
(0421A)Ut crimen domini domus timeret.
 130Tum de corporibus sacris favillae
Et perfusa mero leguntur ossa,
1037 Quae raptim sibi quisque vindicabat.
Fratrum tantus amor domum referre
Sanctorum cinerum dicata dona,
 .Aut gestare sinu fidele pignus
(0422A)Sed ne relliquias resuscitandas,
Et mox cum Domino simul futuras,
Discretis loca dividant sepulcris,
Cernuntur niveis stolis amicti,
 1401038 Mandant restitui, cavoque claudi
Mixtim marmore pulverem sacrandum.
O triplex honor, o triforme culmen,
Quo nostrae caput excitatur urbis,
(0423A)Cunctis urbibus eminens Iberis!
 145Exsultare tribus libet patronis:
1039 Quorum praesidio fovemur omnes
Terrarum populi Pyrenearum.
Circumstet chorus ex utroque sexu,
Heros, virgo, puer, senex, anicla:
 150Vestrum psallite rite Fructuosum.
Laudans Augurium resultet hymnus,
Mixtis Eulogium modis coaequans,
Reddamus paribus pares camoenas.
Hinc aurata sonent in arce tecta:
 155Blandum littoris exstet inde murmur,
(0424A)Et carmen freta feriata pangant.
Olim tempus erit, ruente mundo,
Cum te, Tarraco, Fructuosus acri
Solvet supplicio tegens ab igni.
 160Fors dignabitur et meis medelam
1040 Tormentis dare, prosperante Christo,
Dulces hendecasyllabos revolvens.

VII. In honorem Quirini Beatissimi Martyris episcopi ecclesiae Siscianae.

[recensere]

Insignem meriti virum
(0425A)1041 Quirinum placitum Deo,
Urbis moenia Sisciae
Concessum sibi martyrem
 51042 Complexu patrio fovent.
Hic sub Galerio duce,
Qui tunc Illyricos sinus
Urgebat ditionibus,
Fertur catholicam fidem
 10Illustrasse per exitum,
Non illum gladii rigor,
Non incendia, non ferae
Crudeli interitu necant:
(0426A)Sed lymphis fluvialibus
 15Gurges dum rapit, abluit.
Nil refert vitreo aequore,
An de flumine sanguinis
Tingat passio martyrem.
Aeque gloria provenit
 201043 Fluctu quolibet uvida.
Summo pontis ab ardui
Sanctae plebis episcopus
In praeceps fluvio datur,
Suspensum laqueo gerens
 25Ingentis lapidem molae.
(0427A)Dejectum placidissimo
Amnis vortice suscipit,
Nec mergi patitur sibi,
Miris vasta natatibus
 30Saxi pondera sustinens.
Spectant eminus e solo
Doctorem pavidi greges:
Nam Christi populus frequens
1044 Riparum sinuamina
 35Stipato agmine sepserat.
Sed Quirinus, ut eminens
Os circumtulit, heu! suos
Exemplo trepidos videt,
Nil ipse proprii memor
 40Inter stagna periculi.
(0427B)Confirmat pia pectora,
Verbis mitificis rogans,
Ne quem talia terreant,
Neu constans titubet fides,
 45Aut poenam putet emori.
Dicentem fluitantibus
Amnis terga vehunt vadis:
(0428A)Nec substrata profunditas
Saxoque, et laqueo; et viro
 50Audet sponte debiscere.
1045 Sensit martyr episcopus,
Jam partam sibi praeripi
Palmam mortis, et exitus,
Ascensumque negarier
 55Aeterni ad solium Patris.
Jesu cunctipotens, ait,
Haudquaquam tibi gloria
Haec est insolita, aut nova,
Calcare fremitum maris,
 60Prona et flumina sistere.
Scimus discipulum Petrum
Cum vestigia tingeret
(0428B)Mortali trepidus pede,
Dextrae subsidio tuae
 65Subjecisse salum solo.
Jordanem quoque novimus,
Tortis vorticibus vagum,
1046 Dum fertur rapido impetu,
Ad fontem refluis retro
 70 (0429A)Confugisse meatibus.
Haec miracula sunt tuae
Virtutis, Domine, ut modo
Suspendor, leve praenatans,
Summo gurgite fluminis,
 75Cum collo scopulum traham.
Jam plenus titulus tui est,
Et vis prodita nominis,
Quam gentilis habet stupor.
Absolvas, precor, optime,
 80Hujus nunc animae moras.
Quid possis probat amnicus
1047 Qui vectat silicem liquor.
Hoc jam, quod superest, cedo,
(0430A)Quo nil est pretiosius,
 85Pro te, Christe Deus, mori.
Orantem simul halitus,
Et vox deserit, et calor;
Scandit spiritus ardua;
Fit pondus grave saxeum:
 90Corpus suscipiunt aquae.

VIII. De loco in quo martyres passi sunt, nunc baptisterium est.

[recensere]

Electus Christo locus est ubi corda probata
      1048 Provehat ad coelum sanguine, purget aqua.
(0431A)Hic duo purpureum, Domini pro nomine caesi,
      Martyrium pulchra morte tulere viri.
 51049 Hic etiam liquido fluit indulgentia fonte,
      Ac veteres maculas diluit amne novo.
Qui cupit aeternum coeli conscendere regnum,
      Huc veniat sitiens: ecce parata via est.
Ante coronati scandebant ardua testes
       10Atria, nunc lotae celsa petunt animae.
Spiritus aetherio solitus descendere lapsu,
      Ut dederat palmam, sic tribuit veniam.
Haurit terra sacros aut fonte, aut sanguine rores,
      (0432A)Exundatque suo jugiter uda Deo.
 15Ipse loci est dominus, laterum cui vulnere utroque
      1050 Hinc cruor effusus fluxit, et inde latex.
Ibitis hinc, ut quisque potest, per vulnera Christi,
      Exectus gladiis alter, et alter aquis.

IX. Passio S. Cassiani Forocorneliensis.

[recensere]

Sylla forum statuit Cornelius: hoc Itali urbem
(0433A)1051 Vocant ab ipso conditoris nomine.
Hic mihi, cum peterem te, terum maxima Roma,
Spes est oborta, prosperum Christum fore.
 5Stratus humi, tumulo advolvebar, quem sacer ornat
Martyr dicato Cassianus corpore.
Dum lacrymans mecum reputo mea vulnera, et omnes
1052 Vitae labores, ac dolorum acumina,
Erexi ad coelum faciem; stetit obvia contra
 10 (0434A)Fucis colorum picta imago martyris,
Plagas mille gerens, totos lacerata per artus,
Ruptam minutis praeferens punctis cutem.
Innumeri circum pueri, miserabile visu,
Confossa parvis membra figebant stylis:
 15Unde pugillares soliti percurrere ceras,
Scholare murmur adnotantes scripserant.
Aedituus consultus ait: Quod prospicis, hospes,
1053 Non est inanis aut anilis fabula.
(0435A)Historiam pictura refert; quae tradita libris,
 20Veram vetusti temporis monstrat fidem.
Praefuerat studiis puerilibus, et grege multo
Septus magister litterarum sederat.
Verba notis brevibus comprendere cuncta peritus,
1054 Raptimque punctis dicta praepetibus sequi.
 25 (0436A)Aspera nonnunquam praecepta, et tristia visa
Impube vulgus moverant ira et metu.
Doctor amarus enim discenti semper ephebo,
Nec dulcis ulli disciplina infantiae est.
Ecce, fidem quatiens tempestas saeva, premebat
 30Plebem dicatam Christianae gloriae.
Extrahitur coetu e medio moderator alumni
(0437A)1055 Gregis, quod aris supplicare spreverat.
Poenarum artifici quaerenti, quod genus artis
Vir nosset, alto tam rebellis spiritu;
 35Respondent: Agmen tenerum, ac puerile gubernat,
Fictis notare verba signis imbuens.
Ducite, conclamat, captivum: ducite, et ultro
Donetur ipsis verberator parvulis.
Ut libet, illudant, lacerent impune, manusque
 40Tingant magistri feriatas sanguine.
Ludum discipulis, volupe est, ut praebeat ipse
(0438A)Doctor severus, quos nimis coercuit.
Vincitur post terga manus, spoliatus amictu,
Adest acutis agmen armatum stylis.
 451056 Quantum quisque odii tacita conceperat ira,
Effundit ardens felle tandem libero.
Conjiciunt alii fragiles inque ora tabellas
Frangunt: relisa fronte lignum dissilit.
Buxa crepant cerata, genis impacta cruentis,
 50Rubetque ab ictu curva, et humens pagina.
1057 Inde alii stimulos, et acumina ferrea vibrant,
(0439A)Qua parte aratis cera sulcis scribitur:
Et qua secti apices abolentur, et aequaris hirti
Rursus nitescens innovatur area.
 55Hinc foditur Christi confessor, et inde secatur:
1058 Pars viscus intrat molle, pars scindit cutem.
Omnia membra manus pariter fixere ducentae,
Totidemque guttae vulnerum stillant simul.
Major tortor erat, qui summa pupugerat, infans,
 60Quam qui profunda perforarat viscera.
Ille levis, quoniam percussor morte negata
Saevire solis scit dolorum spiculis.
Hic quanto interius vitalia condita pulsat,
Plus dat medelae, dum necem prope applicat.
 65Este, precor, fortes, et vincite viribus annos:
(0440A)Quod defit aevo, suppleat crudelitas.
Sed male conatus tener, infirmusque laborat:
Tormenta crescunt, dum fatiscit carnifex.
Quid gemis? exclamat quidam, tute ipse magister
 70Istud dedisti ferrum, et armasti manus.
Reddimus ecce tibi tam millia multa notarum,
Quam stando, flendo, te docente, excepimus.
1059 Non potes irasci, quod scribimus: ipse jubebas,
Nunquam quietum dextera ut ferret stylum.
 75Non petimus toties te praeceptore negatas,
Avare doctor, jam scholarum ferias.
Pangere puncta libet, sulcisque intexere sulcos,
(0441A)Flexas catenis impedire virgulas.
Emendes licet inspectos longo ordine versus,
 80Mendosa forte siquid erravit manus.
1060 Exerce imperium: jus est tibi plectere culpam,
Siquis tuorum te notavit segnius.
Talia ludebant pueri per membra magistri:
Nec longa fessum poena solvebat virum.
 85Tandem luctantis miseratus ab aethere Christus,
Jubet resolvi pectoris ligamina:
Difficilesque moras animae, ac retinacula vitae
Relaxat, arctas et latebras expedit.
Sanguis, ab interno venarum fonte patentes
 90Vias secutus, deserit praecordia,
Totque foraminibus penetrati corporis exit
(0442A)Fibrarum anhelans ille vitalis calor.
Haec sunt quae liquidis expressa coloribus, hospes,
Miraris: ista est Cassiani gloria.
 95Suggere, siquod habes justum vel amabile votum,
Tibi siqua spes est, siquid intus aestuas.
Audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes,
1061 Ratasque reddit quas videt probabiles.
Pareo, complector tumulum, lacrymas quoque fundo:
 100Altar tepescit ore, saxum pectore.
Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris:
Tunc, quod petebam, quod timebam, murmuro,
Et post terga domum dubia sub sorte relictam,
(0443A)Et spem futuri forte nutantem boni.
 1051062 Audior, Urbem adeo, dextris successibus utar:
Domum revertor, Cassianum praedico.

X. Incipit passio S. Romani Martyris.

[recensere]

(0444A)
Romane, Christi fortis assertor Dei,
1063 Elinguis oris organum fautor move:
(0445A)Largire comptum carmen infantissimo:
1064 Fac ut tuarum mira laudum concinam:
 5Nam scis et ipse posse mutos eloqui.
Plectrum palati, et faucium saevus tibi
Tortor revulsit, nec tamen silentium
Indixit ori, quo fatebaris Deum.
Vox veritatis testis exstingui nequit,
 10Nec si recisis palpitet meatibus.
Sic noster haerens sermo lingua debili
Balbutit, et modis laborat absonis:
Sed si superno rore respergas jecur,
Et spiritali lacte pectus irriges,
 15Vox impeditos rauca laxabit sonos.
(0446A)1065 Evangelista scripsit, ipsum talia
Praecepta Messian dedisse apostolis:
Nolite verba, cum sacramentum meum
Erit canendum, providenter quaerere:
 20Ego imparatis, quae loquantur, surgeram.
Sum mutus ipse, sed potens facundiae
Mea lingua Christus luculenter disseret:
Ipse explicabit, quos supremo spiritu
Daemon tumultus, dum domatur, moverit,
 25Furore pestis pejor in novissimo.
Sic vulneratus anguis ictu spiculi
1066 Ferrum remordet, et dolore saevior
Quassando pressis immoratur dentibus:
(0447A)Hastile fixum sed manet profundius,
 30Nec cassa sentit morsuum pericula.
Galerius orbis forte Romani statum
Ductor regebat, ut refert antiquitas,
Immitis, atrox, asper, implacabilis:
Edicta late mundum in omnem miserat,
 35Christum negaret, quisque mallet vivere.
Haec ille serpens ore dictat regio,
1067 Qui mortuorum de sepulcris exiens,
Clamat: Quid ante tempus adventu cito
Mea regna solvis? Parce, fili Altissimi,
 40 (0448A)Vel possidere corda porcorum jube.
Praefectus istis imminens negotiis
Asclepiades, ire mandat milites
Ecclesia tenus, atque de sacrariis
Raptare plebem, mancipandam vinculis,
 45Ni disciplinam Nazarenam respuat
Mox ipse, templum cogitans irrumpere,
1068 Et dissipare sancta sanctorum studens,
Armis profanus praeparabat impiis
Altaris aram funditus pessumdare,
 50 (0449A)Foresque et ipsas in ruinam solvere.
Praecurrit index his repente cognitis
Romanus, acris heros excellentiae,
Venire in armis perduelles nuntiat,
1069 Animos paventum praestruens hortatibus,
 55Stent ut parati, neve cedant turbini.
Conspirat uno foederatus spiritu
Grex Christianus, agmen imperterritum
Matrum, virorum, parvulorum, virginum:
Fixa et statuta est omnibus sententia
 60Fidem tueri, vel libenter emori.
Refert repulsus miles ad subsellia,
Plebis rebellis esse Romanum ducem,
Flagrare cunctos pervicaci audacia,
Jugulos retectos obstinate opponere,
 65 (0450A)Quo gloriosa morte fortes oppetant.
Praeceps jubetur inde Romanus rapi,
Solusque, ut incitator, et fax omnium.
Pro contumaci plebe causam dicere.
It non resistens, seque vinciri petit,
 70Flexas et ultro torquet in tergum manus.
1070 Amor coronae pene praevenit trucem
Lictoris artem, sponte nudas offerens
Costas, bisulcis exsecandas ungulis.
Irrumpit altum limen, et praeconibus
 75Stupore mutis, ipse tortorem trahit.
Astanti ob ora sic tyrannus incipit:
Infame monstrum, vilis, intestabilis,
Tu ventilator urbis, et vulgi levis
Procella, mentes inquietas mobiles,
 80Ne se imperita turba dedat legibus.
(0451A)Populare quiddam sub colore gloriae
Illitterata credidit frequentia,
Ut se per aevum consecrandos autument,
Si bella divis, ceu gigantes, inferant,
 851071 Victique flammis obruantur montium.
Hoc tu parasti, perdite, spectaculum
Cladis cruentae de necandis civibus:
Quos ut profanos, impiati et saeculi
Reos, necesse est te magistro interfici:
 90Tu causa mortis, tu malorum signifer.
Ni fallor, aequum est, ut, quod auctor improbus
Tolerare multos compulisti, carnifex,
In te recurrat, proque tantis caedibus,
Quae mox futurae, primus exitium luas,
 95Feras et ipse, quod ferendum suaseras.
(0451B)His ille contra reddit ore libero:
(0452A)Amplector, o praefecte, nec me subtraho,
Ut pro fideli plebe solus immoler,
Dignus subire cuncta, si me consulis,
 100Quaecunque vestra jusserit crudelitas.
1072 Intrare servis idolorum ac daemonum
Sanctam salutis non licet nostrae domum,
Ne polluatur purus orandi locus:
Confido sancto in Spiritu, nunquam tibi
 105Dandum, ut beatum limen attingas pede.
Ni forte noster factus, in nostrum gregem
Mereare sumi: quod Pater faxit Deus.
Incensus bis Asclepiades jusserat,
Eviscerandum corpus eculeo eminus
 110Pendere, et uncis, vinculisque crescere.
1073 Apparitores sed furenti suggerunt,
(0452B)Illum vetusta nobilem prosapia,
(0453A)Meritisque multis esse primum civium.
Jubet amoveri noxialem stipitem,
 115Plebeia clarum poena ne damnet virum.
Tundatur, inquit, terga crebris ictibus,
Plumboque cervix verberata extuberet:
1074 Persona quaeque competenter plectitur,
Magnique refert, viris, an sit nobilis:
 120Gradu reorum forma tormentis datur.
Pulsatus ergo martyr illa grandine,
Postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos,
(0454A)Erectus infit: Absit, ut me nobilem
Sanguis parentum praestet, aut lex curiae:
 125Generosa Christi secta nobilitat viros.
Si prima nostris quae sit incunabulis
Origo, textu stemmatis recenseas,
Dei parentis esse ab ore coepimus:
1075 Cui quisque servit, ille vere est nobilis:
 130Patri rebellis, invenitur degener.
Honos deinde stemmati accedit novus,
Et splendor ingens, ut magistratus, venit:
(0455A)Si confitendi nominis testem probum
Signent inusta ferri, et ignis vulnera,
 135Et vim dolorum mors sequatur inclyta.
Cave, benignus esse perverse velis,
Nec mi remissus leniter peperceris:
Incumbe membris, tortor, ut sim nobilis.
1076 His ampliatus si fruar successibus,
 140Genus patris, matrisque flocci fecero.
(0456A)Haec ipsa vestra dignitatum culmina
Quid esse censes? nonne cursim transeunt
Fasces, secures, sella, praetextae togae,
Lictor, tribunal, et trecenta insignia,
 145Quibus tumetis, moxque detumescitis?
Cum consulatum initis, ut vernae solent,
1077 Pudet fateri, farre pullos pascitis:
Aquila ex eburna sumit arrogantiam
(0457A)Gestator ejus, ac superbit belluae
 150Inflatus osse, cui figura est alitis
Jam si sub aris ad sigillorum pedes
Jaceatis, infra sectilem quercum siti,
Quid esse vobis aestimem projectius?
Nudare plantas ante carpentum scio
 1551078 Proceres togatos metris Ideae sacris.
Lapis nigellus evehendus essedo
(0458A)Muliebris oris clausus argento sedet:
Quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis
1079 Pedes remotis atterentes calceis,
 160Almonis usque pervenitis rivulum.
Quid illa turpis pompa? nempe ignobiles
Vos esse monstrat, cum luperci curritis.
Quem servulorum non rear vilissimum,
Nudus plateas si per omnes cursitans,
 165Pulset puellas verbere ictas ludicro?
(0459A)Miseret tuorum me sacrorum, et principum,
Morumque, Roma, saeculi summum caput.
1080 Age explicemus, si placet, mysteria,
Praefecte, vestra: jam necesse est, audias,
 170Nolis velisne, quid colatis sordium.
Nec terret ista qua tumes vesania,
Quod vultuosus, quod supinus, quod rigens,
Tormenta lethi comminaris asperi:
Si me movere rebus ullis niteris,
 175Ratione mecum, non furore, dimica.
Jubes, relictis Patris, et Christi sacris,
(0460A)Ut tecum adorem feminas mille, ac mares,
1081 Deos, deasque, deque sexu duplici
Natos, nepotes, abnepotes editos,
 180Et tot stuprorum sordidam prosapiam.
Nubunt puellae, saepe luduntur dolis,
Amasionum comprimuntur fraudibus.
Incesta fervent: furta moechorum calent:
Fallit maritus: odit uxor pellicem:
 185Deos catenae colligant adulteros.
Ostende, quaeso, quas ad aras praecipis,
Vervece caeso fumet ut cespes meus?
(0461A)1082 Delphosne pergam? sed vetat palaestrici
Corrupta ephebi fama, quem vester deus
 190Effeminavit gymnadis licentia.
Mox flevit impuratus occisum gravi
Disco, et dicavit florulentum succubam.
Conductus idem pavit alienum pecus:
Eurem deinde perditi passus gregis
 195Segnis bubulcus, tela et ipsa perdidit.
(0462A)An ad Cybebes ibo lucum pineum?
1083 Puer sed obstat Gallus ob libidinem
Per triste vulnus, perque sectum dedecus
Ab impudicae tutus amplexu deae:
 200Per multa Matri sacra plorandus spado.
Sed, credo, magni limen amplectar Jovis:
Qui si citetur legibus vestris reus,
Laqueis minacis implicatus Juliae,
Luat severam vinctus et Scantiniam,
 205 (0463A)1084 Te cognitore dignas ire in carcerem.
Quid aureorum conditorem temporum
Censes colendum? quem fugacem non negas
Latuisse furtim, dum reformidat malum:
Quem si beate vivere audit Juppiter,
 210Plectat necesse est occulendi conscios.
Quid inter aras dissidentum numinum
Putas agendum? Martis indignabitur
Offensa virtus, si colatur Lemnius,
Junonis iram sentiet quisque, ut deum
 215 (0464A)1085 Signo aut sacello consecrarit Herculem.
Dicis licenter haec poetas fingere:
Sed sunt et ipsi talibus mysteriis
Tecum dicati: quodque describunt colunt.
Tu cur piaclum tam libenter lectitas?
 220Cur in theatris, te vidente, id plauditur?
Cygnus stuprator peccat inter pulpita,
Saltat Tonantem tauricornem Lydius:
1086 Spectator horum pontifex summus sedes,
(0465A)Ridesque et ipse, nec negando diluis,
 225Cum fama tanti polluatur numinis.
Cur tu, sacrate, per cachinnos solveris,
Cum se maritum fingit Alcmenae deus?
Meretrix Adonin vulneratum scenica
Libidinoso plangit affectu palam,
 230Nec te lupanar Cypridis sanctae movet?
Quid, quod sub ipsis veritas signis patet,
1087 Formata in aere criminum vestigiis?
Quid vult sigillum semper affixum Jovi
Avis ministrae? nempe velox armiger
 235Leno, exoletum qui tyranno pertulit.
(0466A)Facem recincta este praetendit Ceres.
Cur, si deorum nemo rapuit virginem.
Quam nocte quaerens mater errat pervigil?
Fusos rotantem cernimus Tirynthium
 240Cur, si Neaerae non fuit ludibrio?
1088 Quid rusticorum monstra detester deum?
Faunos, Priapos, fistularum praesides,
Nymphas natantes, incolasque aquatiles
Sitas sub alto, more ranarum, lacu.
 245Divinitatis jus in algis vilibus?
Ad haec colenda me vocas, censor bone?
Potesne quidquam tale, si sanum sapis.
(0467A)Sanctum putare? nonne pulmonem movet
Derisus, istas intuens ineptias,
 250Quas vinolentae somniis fingunt anus?
Aut, siquod usquam vanitatis mysticae
Nobis colendum est, ipse primus incipe:
Promisce adora, quidquid in terris sacri est:
1089 Deos Latinos, et deos Aegyptios,
 255Quis Roma libat, quis Canopus supplicat.
Venerem precaris? comprecare et simiam.
(0468A)Placet sacratus aspis Aesculapii?
Crocodilus, ibis, et canis cur displicent?
Appone porris religiosas arulas,
 260Venerare acerbum cepe, mordax allium.
Fuliginosi thure placantur lares,
1090 Et respuuntur consecrata oluscula?
Aut unde major esse majestas focis,
Quam nata in hortis sarculatis creditur?
 265Si numen ollis, numen et porris inest.
(0469A)Sed pulchra res est torma in aere sculptilis.
Quid imprecabor officinis Graeciae,
Quae condiderunt gentibus stultis deos?
Forceps Myronis, malleus Polycleti
 2701091 Natura vestrum est, atque origo coelitum.
Ars seminandis efficax erroribus,
Barbam rigentem dum Jovis circumplicat,
Dum defluentem leniter flectens comam,
Limat capillos, et corymbos Liberi,
 275Et dum Minervae pectus hydris asperat:
Injecit atram territis formidinem,
Ut fulmen aeris, ceu Tonantis, horreant
Tremant venenum sibilantis Gorgonae;
Putent ephebum post triumphos Indicos
 280 (0469B)Ferire thyrso posse, cum sit ebrius.
(0470A)Tum quod Dianam molle succinctam vident,
Venantis arcum pertimescunt virginis:
1092 Si forte vultum tristioris Herculis,
Liquore crispo massa finxit fusilis,
 285Clavam minari, ni colatur, creditur.
Jam quis paventum corda terror occupat?
Junonis iram si polite expresserit,
Velut retortis intuens obtutibus,
Avertat ora de litantis hostia,
 290Lapis severa fronte mentitur minas.
Miror quod ipsum non sacrastis Mentorem,
Nec templum et aras ipse Phidias habet,
Fabri deorum, vel parentes numinum:
Qui si caminis institissent segnius,
 295Non esset ullus Juppiter conflatilis.
(0471A)1093 Non erubescis, stulte, pago dedite,
Te tanta semper perdidisse obsonia:
Quae diis ineptus obtulisti talibus,
Quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines,
 3001094 Fracta, et liquata contulerunt vascula?
(0472A)Ignosco fatuis haec tamen vulgaribus,
Quos lana terret discolore in stipite,
Quos saepe falsus circulator decipit,
Quibus omne sanctum est, quod pavendum raucidae
 3051095 Edentularum cantilenae suaserint
(0473A)Vos eruditos miror et doctos viros
Perpensa vitae quos gubernat regula,
Nescire vel divina, vel mortalia
Quo jure constent: quanta majestas regat,
 310Quidquid creatum est, quae creavit omnia.
Deus perennis, res inaestimabilis,
Non cogitando, non videndo clauditur:
Excedit omnem mentis humanae modum,
Nec comprehendi visibus nostris valet,
 315Extraque et intus implet, ac superfluit,
1096 Intemporalis ante, quam primus dies:
Esse et fuisse semper unus obtinet:
Lux ipse vera, veri et auctor luminis
Cum lumen esset, lumen effudit suum:
 320Ex luce fulgor natus hic est Filius.
(0473B)Vis una Patris, vis et una est Filii,
Unusque ab uno lumine splendor satus,
Pleno refulsit claritatis lumine.
(0474A)Natura simplex pollet unius Dei,
 325Et quidquid usquam est, una virtus condidit,
Coelum solumque, vim marini gurgitis,
Globos, dierum noctiumque praesides,
Ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila,
Septentriones, hesperos, aestus, nives,
 330Fontes, pruinas, et metalla, et flumina,
Praerupta, plana, montium convallia,
Feras, volucres, reptiles, natatiles,
Jumenta, pecudes, subjugales belluas,
1097 Flores, fruteta, germina, herbas, arbores,
 335Quae sunt odori, quaeque vernant esui.
Haec non labore et arte molitus Deus,
Sed jussione, quam potestas protulit,
(0474B)Mandavit esse, facta sunt quae non erant.
Verbo creavit omniformem machinam:
 340Virtus paterna semper in Verbo fuit:
(0475A)Cognostis ipsum, nunc colendi agnoscite
Ritum modumque: quale sit templi genus,
Quae dedicari sanxerit donaria,
Quae vota poscat, quos sacerdotes velit,
 345Quod mandet illic nectar immolarier.
Aedem sibi ipse mente in hominis condidit
1098 Vivam, serenam, sensualem, flabilem,
Solvi incapacem posse, nec destructilem:
Pulchram, venustam, praeminentem culmine,
 350Discriminatis illitam coloribus.
Illic sacerdos stat sacrato in limine,
Foresque primas virgo custodit Fides,
Innexa crines vinculis regalibus,
Poscit litari victimas Christo, et Patri,
 355Quas scit placere, candidatas, simplices:
(0475B)Frontis pudorem, cordis innocentiam,
Pacis quietem, castitatem corporis,
1099 Dei timorem, regulam scientiae,
(0476A)Jejuniorum parcitatem sobriam,
 360Spem non jacentem, semper et largam manum.
Ex his amoenus hostiis surgit vapor,
Vincens odorem balsami, thuris, croci.
Auras madentes Persicorum aromatum:
Sublatus inde coelum adusque tollitur,
 365Et prosperatum dulce delectat Deum.
Hanc disciplinam quisquis infensus vetat,
Vetat probatum vivere, et sanctum sequi.
Vetat vigorem mentis alte intendere,
Nostrique acumen ignis ad terram vocat,
 370Nec excitari vim sinit prudentiae.
O mersa limo caecitas gentilium!
O carnulenta nationum pectora!
(0476B)O spissus error! o tenebrosum genus,
Terris amicum, deditum cadaveri,
 375Subjecta semper intuens, nunquam supra!
(0477A)Furorue summus, ultima et dementia est,
1100 Deos putare qui creantur nuptiis?
Rem spiritalem terrulenter quaerere:
Elementa mundi consecrare altaribus:
 380Id, quod creatum est, conditorem credere?
Deasciato supplicare stipiti:
Verris cruore scripta saxa spargere:
Aras ofellis obsecrare bubulis,
Homines fuisse cum scias, quos consecras,
 385Urnas reorum morticinas lambere?
1101 Desiste, judex saeculi, tantum nefas
Viris jubere fortibusque et liberis;
Nil est amore veritatis celsius.
(0478A)Dei perennis numen asserentibus
 390Nihil est pavori, mors et ipsi subjacet.
Dudum coquebat, disserente martyre,
Asclepiades intus iram subdolam,
Stomachatus alto felle, dum longum silet,
Bilemque tectis concipit praecordiis,
 395Tandem latentis vim furoris evomit
Pro Juppiter, quid est quod ex hoc audio!
Stat inter aras, et deorum imagines,
Et, quod fateri cogor, in medio foro,
1102 Tacente memet, hic perorat perditus,
 400Quidquid sacrorum est, ore foedans impio?
O fas priorum, moris o prisci status,
(0479A)Inventa regum pro salute publica
Pompiliorum nostra carpunt saecula.
Quis hos sophistas error invexit novus,
 405Qui non colendos esse divos disputent?
Nunc dogma nobis Christianum nascitur
Post evolutos mille demum consules
Ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.
Quidquid novellum surgit, olim non fuit.
 410Vis summa rerum nosse? Pyrrham consule.
1103 Ubi iste vester tunc erat summus Deus,
Divum favore cum puer Mavortius
Fundaret arcem septicollem Romulus?
Quod Roma pollet auspicato condita,
 415 (0480A)Jovi Statori debet, et diis caeteris.
Hoc sanctum ab aevo est, hoc ab atavis traditum
Placanda nobis pro triumphis principis
Delubra, faustus ut secundet gloriam
Procinctus, utque subjugatis hostibus
 4201104 Ductor quietum frenet orbem legibus
Accingere ergo, quisquis es, nequissime,
Pro principali rite nobiscum deos
Orare vita: vel, quod hostem publicum
Pati necesse est, solve poenam sanguine.
 425Sprevisse templa, respuisse est principem.
Tunc ille: Nunquam pro salute, et maximis.
Fortissimisque principis cohortibus
(0481A)Anter precabor, quam fidele ut militent,
Christique lymphis ut renascantur Patri,
 430Capiant et ipsum coelitus Paraclitum:
1105 Ut idolorum respuant caliginem,
Cernant ut illud lumen aeternae spei,
Non succulentis influens obtutibus,
Nec corporales per fenestras emicans,
 435Puris sed intus quod relucet mentibus.
Pupilla carnis crassa crassum perspicit,
Et res caduca, quod resolvendum est, videt:
Liquidis videndis aptus est animae liquor:
Natura fervens sola ferventissimae
 440Divinitatis vim coruscantem capit.
Hoc, opto, lumen imperator noverit
(0481B)Tuus, meusque, si velit fieri meus
Nam si resistit Christiano nomini,
Meus ille talis imperator non erit:
 445Scelus jubenti, crede, nunquam serviam.
(0482A)Statis, ministri, clamitans judex ait,
Statis, manusque continetis vindices?
Non rupta sulcis dissecatis viscera?
Animam nec intus abditam rimamini,
 450Erumpit unde vox profana in principem?
1106 Scindunt utrumque milites teterrimi
Mucrone hiulco pensilis latus viri,
Sulcant per artus longa tractim vulnera,
Obliqua rectis, recta transversis secant,
 455Et jam retectis pectus albet ossibus.
Nitendo anhelant, diffluunt sudoribus,
Cum sit quietus heros in quem saeviunt.
Haec inter addit sponte Romanus loqui,
Si quaeris, o praefecte, verum noscere,
 460Hoc omne quidquid lancinamur non dolet:
(0482B)Dolet quod error pectori insedit tuo,
Populos quod istos perditus tecum trahis:
Currunt frequentes undique ad spectaculum
Gentile vulgus, heu! gemenda corpora:
 465 (0483A)1107 Crudumque nostrae sortis exemplum tremunt.
Audite, cuncti, clamo longe, ac praedico:
Emitto vocem de catasta celsior:
Christus paternae gloriae splendor, Deus
Rerum creator, noster idem particeps,
 470Spondet salutem perpetem credentibus;
Animae salutem, sola quae non occidit,
Sed juge durans, dispares casus subit,
Aut luce fulget, aut tenebris mergitur,
Christum secuta, Patris intrat gloriam:
 475Disjuncta Christo mancipatur tartaro.
Curanda mercis qualitas, quaenam mihi
(0484A)Contingat olim perpetis substantiae:
Nam membra parvipendo quo pacto cadant,
1108 Casura certe lege naturae suae.
 480Instat ruina: quod resolvendum est ruat.
Nec distat, ignis et fidiculae saeviant,
An corpus aegrum languor asper torqueat,
Cum saepe morbos major armet saevitas.
Non ungularum tanta vis latus fodit,
 485Mucrone quanto dira pulsat pleurisis.
Nec sic inusta laminis ardet cutis,
1109 Ut febris atro felle venas exedit,
Vel summa pellis ignis obductus coquit,
Papulasque fervor aestuosus excitat:
 490 (0485A)Credas cremari stridulis cauteribus.
Miserum putatis, quod retortis pendeo
Extentus ulnis, quod revelluntur pedes,
Compago nervis quod sonat crepantibus:
Sic ejulantes ossa clamant dividi,
 495Nodosa torquet quos podagra et arthrisis.
1110 Horretis omnes hasce carnificum manus.
Num mitiores sunt manus medentium,
Laniena quando saevit Hippocratica?
(0486A)Vivum secatur viscus, et recens cruor
 500Scalpella tingit, dum putredo abraditur.
Putate, ferrum triste chirurgos meis
1111 Inferre costis, quod secat salubriter.
Non est amarum quo reformatur salus.
Videntur isti carpere artus tabidos:
 505Sed dant medelam rebus intus vividis.
Quis nescit autem quanta corruptela sit
Contaminatae carnis, ac solubilis?
Sordet, tumescit, liquitur, fetet, dolet,
(0487A)Inflatur ira, solvitur dine:
 510Plerumque felle tincta livores trahit.
Aurum regestum nonne carni acquiritur?
Illusa vestis, gemma, bombyx, purpura
In carnis usum mille quaeruntur dolis.
Luxus vorandi carnis arvinam fovet.
 515Carnis voluptas omne per nefas ruit.
Medere, quaeso, carnifex, tantis malis:
Concide, carpe fomitem peccaminum.
1112 Fac ut, resecto debilis carnis situ,
Dolore ab omni mens supersit libera,
 520Nec gestet ultra quod tyrannus amputet.
Nec terrearis, turba circumstantium:
Hoc perdo solum quod peribit omnibus,
Regi, clienti, pauperique, et diviti.
(0487B)Sic vernularum, sic senatorum caro
 525 (0488A)Tabescit, imo cum sepulcro condita est
Jactura vilis mordet, et damnum leve;
Si quo carendum est perdere extimescimus:
Cur quod necesse est non voluntas occupat?
Natura cur non vertit in rem gloriae?
 530Legale damnum deputemus praemiis.
Sed praemiorum forma quae sit fortibus
1113 Videamus: illa nempe quae nunquam perit.
Coelo refusus subvolabit spiritus,
Dei parentis perfruetur lumine,
 535Regnante Christo stans in arce regia.
Quandoque coelum, ceu liber, plicabitur,
Cadet rotati solis in terram globus,
Sphaeram ruina menstrualem destruet:
(0488B)Deus superstes solus, et justi simul
 540 (0489A)Cum sempiternis permanebunt angelis.
Contemne praesens utile, o prudens homo,
Quod terminandum, quod relinquendum est tibi:
Omitte corpus, rem sepulcri et funeris:
Tende ad futuram gloriam: perge ad Deum:
 5451114 Agnosce qui sis, vince mundum et saeculum.
Vixdum elocutus martyr hanc peregerat
Orationem, cum furens interserit
Asclepiades: Vertat ictum carnifex
In os loquentis, inque maxillas manum,
 550Sulcosque acutos, et fidiculas transferat
Verbositatis ipse rumpatur locus,
(0489B)Scaturientes perdat ut loquacitas
(0490A)Sermonis auras, perforatis follibus,
Quibus sonandi nulla lex ponit modum,
 555Ipsa et loquentis verba torqueri volo.
Implet jubentis dicta lictor improbus,
Charaxat ambas ungulis scribentibus
1115 Genas, cruentis et secat faciem notis,
Hirsuta barbis solvitur carptim cutis,
 560Et mentum adusque vultus omnis scinditur.
Martyr fluentem fatur inter sanguinem:
Grates tibi, o praefecte, magnas debeo,
Quod multa pandens ora, jam Christum loquor.
Arctabat ampli nominis praeconium
 565Meatus unus, impar ad laudes Dei.
(0490B)Rimas patentes invenit vox edita,
(0491A)Multisque fusa rictibus reddit sonos
Hinc inde plures, et profatur undique
1116 Christi Patrisque sempiternam gloriam.
 570Tot ecce laudant ora quot sunt vulnera.
Tali repressus cognitor constantia,
Cessare poenam praecipit: tunc sic ait
Per solis ignem juro, qui nostros dies
Reciprocatis administrat circulis:
 575Cujus recursu lux et annus ducitur,
Ignes parandos jam tibi tristis rogi,
Qui fine digno corpus istud devorent,
Quod perseverans tam resistit nequiter
Sacris vetustis, nec dolorum spiculis
 580Victum fatiscit, fitque poenis fortius.
(0491B)Quis hunc rigorem pectori injecit stupor?
Mens obstinata est: corpus omne occalluit.
Tantus novelli dogmatis regnat furor!
Hic nempe vester Christus haud olim fuit,
 585Quem tu fateris ipse suffixum cruci.
(0492A)Haec illa crux est omnium nostrum salus,
Romanus inquit: hominis haec redemptio est,
1117 Scio incapacem te sacramenti, impie,
Non posse caecis sensibus mysterium
 590Haurire nostrum: nil diurnum nox capit:
Tamen in tenebris proferam claram facem.
Sanus videbit, lippus oculos obteget.
Removete lumen, dicet insanabilis:
Injuriosa est nil videnti claritas.
 595Audi, profane, quod gravatus oderis.
Regem perennem rex perennis protulit,
In se manentem, nec minorem tempore,
Quia tempus illum non tenet: nam fons retro
Exordiorum est, et dierum, et temporum,
 600Ex Patre Christus: hoc Pater quod Filius.
1118 Hic se videndum praestitit mortalibus:
Mortale corpus sumpsit immortalitas,
Ut dum caducum portat aeternus Deus,
Transire nostrum posset ad coelestia:
 605Homo est peremptus, et resurrexit Deus.
(0493A)Congressa mors est membra gestanti Deo:
Dum nostra tentat, cessit immortalibus.
Stultum putatis hoc, sophistae saeculi:
Sed stulta mundi summus elegit Pater,
 610Ut stultus esset saeculi, prudens Dei.
Antiquitatem Romuli, et Mavortiam
Lupam renarras, primum et omen vulturum.
1119 Si res novellas respuis, nil tam recens.
Vix mille fastis implet hanc aetatulam
 645Cursus dierum conditore ab augure.
Sexcenta possum regna pridem condita
(0494A)Proferre toto in orbe, si sit otium,
Multo ante clara, quam capellam Gnossiam
Suxisse fertur Juppiter, Martis pater,
 620Sed illa non sunt, haec et olim non erunt.
Crux ista Christi, quam novellam dicitis,
Nascente mundo factus ut primum est homo,
Expressa signis, expedita est litteris:
Adventus ejus mille per miracula
 6251120 Praenuntiatus ore vatum consono.
Reges, prophetae, judices, et principes
Virtute, bellis, cultibus, sacris, stylo
Non destiterunt pingere figuram crucis
(0495A)Crux praenotata, crux adumbrata est prius,
 630Crucem vetusta combiberunt saecula.
Tandem retectis vocibus propheticis,
Aetate nostra comprobata antiquitas
Coram refulsit ore conspicabili,
Ne fluctuaret veritas dubia fide,
 635Si non pateret teste visu cominus.
Hinc nos et ipsum non perire credimus
1121 Corpus, sepulcro quod vorandum traditur:
Quia Christus in se mortuum corpus cruci
Secum excitatum vexit ad solium Patris,
 640Viamque cunctis ad resurgendum dedit.
Crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus:
Nobis peremptus Christus, et nobis Deus
(0495B)Christus reversus, ipse qui moriens homo est;
Natura duplex: moritur, et mortem domat,
 645Reditque in illud, quod perire nesciat.
Dixisse pauca sit satis de mysticis
(0496A)Nostrae salutis, deque processu spei.
Jam jam silebo: margarita spargere
Christi vetamur inter immundos sues,
 650Lutulenta sanctum ne terant animalia.
Sed, quia profunda non licet luctarier
1122 Ratione tecum, consulamus proxima:
Interrogetur ipsa naturalium
Simplex sine arte sensuum sententia:
 655Fuci imperitus fac ut adsit arbiter.
Da septuennem circiter puerum, aut minus,
Qui sit favoris liber, et non oderit
Quemquam, nec ullum mentis in vitium cadat:
Periclitemur quid recens infantia
 660Dicat sequendum, quid novus sapiat vigor.
(0496B)Hanc ille sancti martyris vocem libens
Amplexus, unum de caterva infantium
Parvum, nec olim lacte depulsum, capi,
Captumque adesse praecipit. Quidvis roga,
 665Inquit, sequamur, quod probarit pusio.
Romanus ardens experiri innoxiam
(0497A)Lactentis oris indolem, Filiole, ait,
1123 Dic, quid videtur esse verum et congruens,
Unumne Christum colere, et in Christo Patrem,
 670An comprecari mille formarum deos?
Arrisit infans, nec moratus rettulit;
Est quidquid illud, quod ferunt homines Deum,
Unum esse oportet, et quod uni est unicum.
Cum Christus hoc sit, Christus est verus Deus.
 675Genera deorum multa nec pueri putant.
Stupuit tyrannus, sub pudore fluctuans,
Nec vim decebat innocenti aetatulae
Inferre leges, nec loquenti talia
Furor sinebat efferatus parcere.
 680 (0497B)Quis auctor, inquit, vocis est hujus tibi?
(0498A)1124 Respondit ille: Mater, et matri Deus.
Illa ex parente Spiritu docta imbibit,
Quo me inter ipsa pasceret cunabula:
Ego, ut gemellis uberum de fontibus
 685Lac parvus hausi, Christum et hausi credere.
Ergo ipsa mater adsit, exclamat, cedo,
Asclepiades, disciplinae et exitum
Tristem suae magistra spectet impia,
Male eruditi torqueatur funere
 690Infantis orba, quemque corrupit, fleat.
Absit, ministros vilis ut muliercula
Nostros fatiget; quantulos autem dolor
1125 Vexabit artus, mortis auxilio brevis!
Oculi parentis punientur acrius,
 695Quam si cruentae membra carpant ungulae
(0498B)Vix haec profatus, pusionem praecipit
(0499A)Sublime tollant, et manu pulsent nates,
Mox et remota veste virgis verberent,
Tenerumque duris ictibus tergum secent,
 700Plus unde lactis quam cruoris defluat.
Quae cautes illud perpeti spectaculum,
Quis ferre possit aeris, aut ferri rigor?
Impacta quoties corpus attigerat salix,
1126 Tenui rubebant sanguine uda vimina,
 705Quem plaga flerat roscidis livoribus.
Ferunt minaces verberantium genas
Illacrymasse, sponte demanantibus
Guttis per ora barbarum frementia,
Scribas et ipsos, et coronam plebium,
 710Proceresque siccis non stetisse visibus.
(0500A)At sola mater hisce lamentis caret,
Soli sereno frons renidet gaudio:
Stat in piorum corde pietas fortior,
Amore Christi, contumax doloribus,
 715Firmatque sensum mollis indulgentiae.
Sitive sese parvus exclamaverat:
1127 Animae aestuantis ardor in cruciatibus
Hoc exigebat, lymphae ut haustum posceret:
Quem torva mater eminus tristi intuens
 720Vultu, et severis vocibus sic increpat:
Puto, imbecillo, nate, turbaris metu,
Et te doloris horror afflictum domat:
Non hanc meorum viscerum stirpem fore
Deo spopondi, non in hanc spem gloriae
 725 (0501A)Te procreavi, cedere ut letho scias
Aquam bibendam postulas, cum sit tibi
Fons ille vivus praesto, qui semper fluit,
Et cuncta solus irrigat viventia,
Intus, forisque, spiritum, et corpus simul,
 730Aeternitatem largiens potantibus.
Venies ad illud mox fluentum, si mode
Animo ac medullis solus ardor aestuet
1128 Videre Christum: quod semel potum affatim
Sic sedat omnem pectoris flagrantiam,
 735Vita ut beata jam sitire nesciat.
Hic hic bibendus, nate, nunc tibi est calix,
Mille in Bethlehem quem biberunt parvuli:
Oblita lactis, et papillarum immemor
(0501B)Aetas amaris, mox deinde dulcibus
 740Refecta poclis, mella sumpsit sanguinis.
Exemplum ad istud nitere, o fortis puer,
Generosa proles, matris et potentia,
Omnes capaces esse virtutum Pater
(0502A)Mandavit annos; neminem excepit diem,
 745Ipsis triumphos annuens vagitibus.
Scis, saepe dixi, cum docenti alluderes,
Et garrulorum signa verborum dares,
Isac fuisse parvulum patri unicum:
1129 Qui, cum immolandus, aram, et ensem cerneret,
 750Ultro sacranti colla praebuerit seni.
Narravi et illud nobile ac memorabile
Certamen, una matre quod septem editi
Gessere pueri, sed tamen factis viri,
Hortante eadem matre in ancipiti exitu
 755Poenae et coronae, sanguini ut ne parcerent
Videbat ipsos apparatus funerum
Praesens suorum, nec movebatur parens,
(0502B)Laetata quoties aut olivo stridula
Sartago frixum torruisset puberem,
 760Dira aut cremasset laminarum impressio.
Comam, cutemque verticis revulserat
A fronte tortor, nuda testa ut tegmine
(0503A)1130 Cervicem adusque dehonestaret caput.
Clamabat illa: Patere, gemmis vestiet
 765Apicem hunc corona regio ex diademate.
Linguam tyrannus amputari jusserat
Uni ex ephebis. Mater aiebat: Satis
Jam parta nobis gloria est: pars optima
Deo immolatur ecce nostri corporis:
 770Digna est fidelis lingua quae sit hostia.
Interpres animi, enuntiatrix sensuum,
Cordis ministra, praeco operti pectoris,
Prima offeratur in sacramentum necis,
Et sit redemptrix prima membrorum omnium,
 775Ducem dicatam mox sequentur caetera.
His Machabaeos incitans stimulis parens,
Hostem subegit subjugatum septies.
1131 Quot feta natis, tot triumphis inclyta:
(0503B)Me partus ut feracem gloriae,
 780 (0504A)Mea vita, praestet, in tua est situm manu.
Per hujus alvi fida conceptacula,
Per hospitalem mense bis quino larem,
Si dulce nostri pectoris nectar tibi,
Si molle gremium, grata si crepundia,
 785Persiste, et horum munerum auctorem assere.
Quanam arte nobis vivere intus coeperis,
Nihilumque et illud, unde corpus, nescio:
Novit animator solus, et factor tui.
Impendere ipsi, cujus ortus munere es:
 7901132 Bene in datorem, quod dedit, refuderis.
Talia canente matre, jam laetus puer
Virgas strepentes, et dolorem vulnerum
Ridebat. Hic tum cognitor pronuntiat:
(0504B)Claudatur infans carcere, et tanti mali
 795 (0505A)Romanus auctor torqueatur acrius.
Illum recentes per cicatricum vias
Denuo exarabant, quaque acutum traxerant
Paulo ante ferrum, mox recrudescentibus
Plagis apertas persequebantur nolas,
 800Quos jam superbus victor ignavos vocat.
O non virile robur, o molles manus!
Unam labantis dissipare tandiu
Vos non potesse fabricam corpusculi!
Vix jam cohaeret; nec tamen penitus cadit
 805Vincens lacertos dexterarum inertium.
Citius cadaver dentibus carpunt canes,
Longeque morsus vulturum efficacior
1133 Ad devorandas carnis offas mortuae.
Languetis imbelli fame, ac fatiscitis:
 810 (0505B)Gula est ferina, sed socors edacitas.
Exarsit istis turbida ira judicis,
Seque in supremam concitat sententiam.
Si te morarum poenitet, finem citum
Subeas licebit, ignibus vorabere
 815Damnatus, et favilla jam tenuis fies.
(0506A)Abiens at ille, cum foro abriperent virum
Truces ministri, pone respectans ait
Appello ab ista, perfide, ad Christum meum
Crudelitate, non metu mortis tremens,
 820Sed ut probetur esse nil quod judicas.
1134 Quid differo, inquit ille, utrosque perdere,
Puerum, ac magistrum, complices sectae impiae?
Gladius recidat vile vix hominis caput
Infantis: istum flamma vindex concremet.
 825Sit his sub uno fine dispar exitus.
Perventum ad ipsum caedis implendae locum,
Natum gerebat mater amplexu et sinu,
Ut primitivum crederes fetum geri,
(0506B)Deo offerendum sancti Abelis ferculo,
 830Lectum ex ovili, puriorem caeteris.
Puerum poposcit carnifex: mater dedit,
Nec immorata est fletibus: tantum osculum
Impressit unum. Vale, ait, dulcissime,
Et cum beatus regna Christi intraveris
 835 (0507A)Memento matris, jam patrone ex filio,
Dixit: deinde, dum ferit cerviculam
1135 Percussor ense, docta mulier psallere,
Hymnum canebat carminis Davidici:
Pretiosa sancti mors sub aspectu Dei;
 840Tuus ille servus, proles ancillae tuae.
Talia retexens explicabat pallium,
Manusque tendebat sub ictu et sanguine,
Venarum ut undam profluam manantium,
Et palpitantis oris exciperet globum.
 845Excepit, et caro applicavit pectori.
At parte campi ex altera, immanem pyram
Texebat ustor fumidus pinu arida,
(0508A)Sarmenta mixtim subdita, et feni struem
1136 Spargens, liquato rore ferventis picis,
 850Quo flamma pastu cresceret ferocius.
Et jam retortis brachiis furca eminus
Romanus actus ingerebatur rogo.
Scio, inquit ille, non futurum ut concremer,
Nec passionis hoc genus datum est mihi:
 855Sed restat ingens, quod fiat, miraculum;
Haec ejus orsa sequitur immensus fragor
1137 Nubis ruentis, nimbus undatim nigro
Praeceps aquarum flumine ignes obruit.
Alunt olivo semicombustas faces,
 860Sed vincit imber jam madentem fomitem.
(0509A)Trepidare teter carnifex rebus novis
Turbatus, et, qua posset, arte insistere,
Versare torres cum favillis humidis,
Prunas maniplis confovere stuppeis,
 865Et semen ignis inter undas quaerere.
Quod cum tumenti nuntiatum judici
Movisset iram fellis implacabilis,
Quousque tandem summus hic nobis magus
Illudit, inquit, Thessalorum carmine,
 8701138 Poenam peritus vertere in ludibrium?
Fortasse cervix, si secandam jussero
Flecti sub ensem, non patebit vulneri:
Vel amputatum plaga collum dividens
(0510A)Rursus coibit, ac reglutinabitur,
 875Humerisque vertex eminebit additus.
Tentemus igitur ante partem quampiam
Truncare ferro corporis superstitis,
Ne morte simpla criminosus multiplex
Cadat, vel una perfidus caede oppetat:
 880Quot membra gestat, tot modis pereat, volo.
Libet experiri, Lerna sicut traditur,
1139 Utrum renatis pullulascat artubus,
Ac se imminuti corporis damnis novum
Instauret: ipse praesto erit tunc Hercules,
 885Hydrina suetus ustuire vulnera.
(0511A)Jam nunc secandi doctus adsit artifex:
Qui cuncta norit viscerum confinia
Vel nexa nervis disparare vincula.
Date hunc, revulsis qui medetur ossibus,
 8901140 Aut fracta nodis sarciens compaginat.
Linguam priorem detrahat radicitus,
Quae corpore omni sola vivit nequior.
Illa et procaci pessima in nostros deos
Invecta motu, fas profanavit vetus,
 895Audax et ipsi non pepercit principi.
Aristo quidam medicus accitus venit,
Proferre linguam praecipit: profert statim
Martyr retectam, pandit ima et faucium.
(0512A)Ille et palatum tractat, et digito exitum
 900Vocis pererrans, vulneri explorat locum.
Linguam deinde longe ab ore protrahens,
1141 Scalpellum in usque guttur insertans agit.
Illo secante fila sensim singula,
Nunquam momordit martyr, aut os dentibus
 905Compressit arctis, nec cruorem sorbuit.
Immotus et patente rictu constitit,
Dum sanguis extra defluit scaturiens:
Perfusa pulcher menta russo stemmate
Fert, et cruenti pectoris spectat decus,
 910 (0513A)Fruiturque et ostro vestis ut jam regiae.
Ergo ratus praefectus, elinguem virum
Cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens
Nil in deorum obblateraret dedecus:
1142 Jubet reduci jam tacentem, ac debilem,
 915Multo loquentis turbine olim territus.
Reponit aras ad tribunal denuo,
Et thus, et ignem vividum in carbonibus,
Taurina et exta, vel suilla abdomina:
Ingressus ille, ut hos paratus perspicit,
 920Insufflat, ipsos ceu videret daemonas.
Irridet hoc Asclepiades laetior:
Addit deinde: Nunquid inclementius,
(0514A)Sicut solebas, es paratus dicere?
Effare, quod vis, ac perora, et dissere.
 9251143 Permitto vocem libere ut exerceas.
Romanus alto corde suspirans diu,
Gemitu querelam traxit, et sic orsus est:
Christum loquenti lingua nunquam defuit:
Nec verba quaeras quo regantur organo,
 930Cum praedicatur ipse verborum dator.
Qui fecit ut vis vocis expressa intimo
Pulmone, et oris torta sub testudine,
Nunc ex palato det repercussos sonos,
Nunc temperetur dentium de pectine,
 935Sitque his agendis lingua plectrum mobile:
(0515A)1144 Si mandet idem, faucium sic fistulas
Spirare flatu concinentes consono,
Ut verba in ipsis explicent meatibus,
Vel exitu oris cymbalis profarier,
 940Nunc pressa parce labra, nunc hiantia:
Dubitasne verti posse naturae statum,
Cui facta forma est, qualis esset primitus?
Hanc nempe factor vertere, ut libet, potest,
Positasque leges texere, ac retexere,
 945Linguam loquela ne ministram postulet.
Vis scire nostri numinis potentiam?
Fluctus liquentis aequoris pressit pede,
Natura fluxa ac tenuis in solidum coit,
Quam dispar illis legibus, queis condita est!
 9501145 Solet natatus ferre, fert vestigia.
(0515B)Habet usitatum munus hoc Divinitas,
Quae vera nobis colitur in Christo, et Patre,
Mutis loquelam, percitum claudis gradum.
Surdis fruendam reddere audientiam,
 955 (0516A)Donare caecis lucis insuetae diem.
Haec si quis amens fabulosa existimat,
Vel ipse tute si parum fidelia
Rebare pridem, vera cognoscas licet:
Habes loquentem, cujus amputaveras
 960Linguam: probatis cede jam miraculis
Horror stupentem persecutorem subit:
Timorque, et ira pectus in caliginem
Vertere: nescit, vigilet, anne somniet:
Miratur haerens, quod sit ostenti genus.
 965Formido frangit, armat indignatio.
Nec vim domare mentis effrenae potest,
Nec, quo furoris tela vertat, invenit.
Postremo medicum saevus insontem jubet
Reum citari; nundinatum hunc arguit
 970(0516B)1146 Mercede certa pactus ut colluderet.
Aut ferrum in ore nil agens, et irritum
Versasse frustra se retunsis tactibus
(0517A)Aut arte quadam vulnus illatum breve,
Quod sauciata parte linguam laederet,
 975Nervos nec omnes usquequaque abscideret.
Manere salvam vocis harmoniam probe,
Non posse inani concavo verba exprimi,
Quae concrepare lingua moderatrix facit.
1147 Esto, ut resultet spiritus vacuo specu:
 980Echo sed exstat inde, non oratio.
Veris refutat medicus hanc calumniam,
Scrutare vel tu nunc latebras faucium,
Intraque dentes curiosum pollicem
Circumfer, haustus vel patentes inspice,
 985Lateatne quidquam, quod regat spiramina.
Quanquam forassem forte si puncto levi,
(0518A)Tenuive linguam contigissem vulnere
Titubante plectro fatus esset debilis.
Nam cum magistra vocis in vitium cadit,
 990Usus, necesse est, et loquendi intercidat.
Fiat periclum, si placet, cujusmodi
Edat querelam quadrupes, lingua eruta,
1148 Elinguis et quem porca grunnitum strepat,
Cur vox fragosa, clamor est inconditus:
 995Probabo, mutam nil sonare stridulum.
Testor salutem principis, me simplici
Functum secantis arte, judex optime,
Servisse jussis absque fraude publicis
Sciat hic, quis illi verba suggillet Deus:
 1000(0519A)Ego, unde mutus sit disertus, nescio.
His sese Aristo purgat. At contra impium
Nil haec latronem Christianorum movent:
Magis, magisque fertur in vesaniam;
Quaerit, alienus sanguis ille asperserit
 1005Virum, suone fluxerit de vulnere.
1149 Respondit his Romanus: Eccum, praesto sum:
Meus iste sanguis verus est, non bubulus:
(0520A)Agnoscis illum, quem loquor, miserrime
Pagane, vestri sanguinem sacrum bovis,
 1010Cujus litata caede permadescitis?
Summus sacerdos nempe sub terram scrobe
1150 Acta in profundum consecrandus mergitur,
Mire infulatus, festa vittis tempora
Nectens, corona tum repexus aurea,
 . (0521A)Cinctu gabino sericam fultus togam
1151 Tabulis superne strata texunt pulpita,
Rimosa rari pegmatis compagibus:
Scindunt subinde, vel terebrant aream.
Crebroque lignum perforant acumine,
 1020Pateat minutis ut frequens hiatibus.
Huc taurus ingens fronte torva, et hispida,
Sertis revinctus aut per armos floreis,
Aut impeditus cornibus deducitur:
Nec non et auro frons coruscat hostiae,
 1025 (0522A)1152 Setasque fulgor bractealis inficit.
Hic, ut statuta est immolanda bellua,
Pectus sacrato dividunt venabulo,
Eructat amplum vulnus undam sanguinis
Ferventis, inque texta pontis subditi
 1030Fundit vaporum flumen, et late aestuat.
Tum per frequentes mille rimarum vias.
Illapsus imber, tabidum rorem pluit,
Defossus intus quem sacerdos excipit,
Guttas ad omnes turpe subjectans caput,
 1035Et veste, et omni putrefactus corpore.
(0523A)Quin os supinat, obvias offert genas,
1153 Supponit aures, labra, nares objicit,
Oculos et ipsos perluit liquoribus:
Nec jam palato parcit, et linguam rigat,
 1040Donec cruorem totus atrum combibat.
Postquam cadaver sanguine egesto rigens
Compage ab illa flamines retraxerint,
Procedit inde pontifex, visu horridus,
Ostentat udum verticem, barbam gravem,
 1045Vittas madentes, atque amictus ebrios.
Hunc inquinatum talibus contagiis,
Tabo recentis sordidum piaculi,
Omnes salutant atque adorant eminus:
Vilis quod illum sanguis, et bos mortuus
 1050Foedis latentem sub cavernis laverint.
(0524A)Addamus illam, vis, hecatomben tuam?
Centena ferro cum cadunt animalia,
1154 Variaque abundans caede restagnat cruor,
Vix ut cruentis augures natatibus
 1055Possint meare per profundum sanguinis.
Sed quid macellum pingue pulvinarium,
Quid maximorum lancinatores gregum,
Eviscerata carne crudos, criminor?
Sunt sacra, quando vosmet ipsi exciditis,
 1060Votivus et cum membra detruncat dolor.
Cultrum in lacertos exerit fanaticus,
Sectisque matrem brachiis placat deam.
Furere, ac rotari jus putatur mysticum:
1155 Parca ad secandum dextra fertur impia:
 1065(0525A)Coelum meretur vulneram credulitas.
Ast hic metenda dedicat genitalia,
Numen reciso mitigans ab inguine:
Offert pudendum semivir donum deae:
Illam revulsa masculini germinis
 1070Vena effluenti pascit auctam sanguine.
Uterque sexus sanctitati displicet.
Medium retentat inter alternum genus:
Mas esse cessat ille, nec fit femina.
Felix deorum mater imberbes sibi
 1075Parat ministros lenibus novaculis.
Quid. cum sacrandus accipit sphragitidas?
(0526A)1156 Acus minutas ingerunt fornacibus
His membra pergunt utere, utque igniverint:
Quamcunque partem corporis fervens nota
 1080Stigmarit, hanc sic consecratam, praedicant.
Functum deinde cum reliquit spiritus,
Et ad sepulcrum pompa fertur funeris:
Partes per ipsas imprimuntur bracteae,
Insignis auri lamina obducit cutem,
 10851157 Tegitur metallo, quod perustum est ignibus.
(0527A)Has ferre poenas cogitur gentilitas.
Hac dii coercent lege cultores suos:
Sic daemon ipse ludit hos quos ceperit,
Docet exsecrandas ferre contumelias,
 1090Tormenta inuri mandat infelicibus.
At noster iste sanguis ex vestra fluit
Crudelitate: vos tyrannide impia
Exulceratis innocentum corpora.
Si vos sinatis, incruente vivimus:
 1095At si cruente puniamur, vincimus.
Sed jam silebo: finis instat debitus,
Finis malorum, passionis gloria:
Jam non licebit, improbe, ut licuit modo,
Torquere nostra, vel secare viscera:
 1100Cedas necesse est, victus, et jam desinas.
(0527B)1158 Cessabit equidem tortor, et sector dehinc:
Judex minatur: sed peremptoris manus
Succedet illis strangulatrix faucium:
Aliter silere nescit oris garruli
 1105Vox inquieta, quam tubam si fregero.
(0528A)Dixit, foroque protrahi jussit virum,
Trudi in tenebras noxialis carceris:
Elidit illic fune collum martyris
Lictor nefandus. Sic peracta est passio:
 1110Anima absoluta vinculis coelum petit.
Gesta intimasse cuncta fertur principi
Praefectus, addens ordinem voluminum,
Seriemque tantae digerens tragoediae:
Laetatus omne crimen in fasces refert
 11151159 Suum tyrannus chartulis vivacibus.
Illas sed aetas conficit diutina,
Fuligo fuscat, pulvis obducit situ,
Carpit senectus, aut ruinis obruit:
Inscripta Christo pagina immortalis est,
 1120(0528B)Nec obsolescit ullus in coelis apex.
Excepit astans angelus coram Deo,
Et quae locutus martyr, et quae pertulit:
Nec verba solum disserentis condidit;
Sed ipsa pingens vulnera expressit stylo
 1125Laterum genarum, pectorisque, et faucium
(0529A)Omnis notata est sanguinis dimensio,
Ut quamque plagam sulcus exaraverit,
Altam, patentem, proximam, longam, brevem:
Quae vis doloris, quive segmenti modus,
 1130Guttam cruoris ille nullam perdidit.
Hic in regestis est liber coelestibus,
1160 Monumenta servans laudis indelebilis,
Relegendus olim sempiterno judici:
Libramine aequo qui malorum pondera,
 1135Et praemiorum comparabit copias.
(0530A)Vellem, sinister inter haedorum greges
Ut sum futurus, eminus dignoscerer,
1161 Atque, hoc precante, diceret rex optimus:
Romanus orat: transfer hunc haedum mihi:
 1140Sit dexter agnus, induatur vellere.

XI. Incipit ad Valerianum episcopum de passione Hippolyti beatissimi martyris.

[recensere]

Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
      (0531A)1162 Vidimus, o Christi Valeriane sacer.
1163 Incisos tumulis titulos, et singula quaeris
      (0532A)Nomina? difficile est ut replicare queam.
 5Tantos justorum populos furor impius hausit,
      Cum coleret patrios Troja Roma deos.
(0533A)Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur
      1164 Martyris aut nomen, aut epigramma aliquod.
Sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas
       10Marmora, quae solum significant numerum.
Quanta virum jaceant congestis corpora acervis,
      Nosse licet, quorum nomina nulli legas?
Sexaginta illic, defossas mole sub una,
      Relliquias memini me didicisse hominum:
 15Quorum solus habet comperta vocabula Christus,
      (0534A)Utpote quos propriae junxit amicitiae.
Haec dum lustro oculis, et sicubi forte latentes
      Rerum apices veterum per monumenta sequor,
1165 Invenio Hippolytum, qui quondam schisma Novati
       20Presbyteri attigerat, nostra sequenda negans,
Usque ad martyrii provectum insigne, tulisse
      Lucida sanguinei praemia supplicii.
Nec mirere senem, perversi dogmatis olim,
      Munere ditatum catholicae fidei.
 25Cum jam vesano victor raperetur ab hoste,
      (0535A)1166 Exsultante anima carnis ad exitium.
Plebis amore suae multis comitantibus ibat:
      Consultus, quaenam secta foret melior,
Respondit: Fugite, o miseri, exsecranda Novati
       30Schismata: catholicis reddite vos populis.
Una fides vigeat, prisco quae condita templo est:
      Quam Paulus retinet, quamque cathedra Petri.
Quae docui, docuisse piget: venerabile martyr
      Cerno, quod a cultu rebar abesse Dei.
 35His ubi detorsit laevo de tramite plebem,
      Monstravitque sequi qua via dextra vocat,
(0536A)Seque ducem recti, spretis anfractibus, idem
      1167 Praebuit, erroris qui prius auctor erat:
Sistitur insano rectori, Christicolas tunc
       40Ostia vexanti per Tiberina viros.
Illo namque die Roma secesserat, ipsos
      Peste suburbanos ut quateret populos.
Non contentus humum celsae intra moenia Romae
      Tingere justorum caedibus assiduis.
 45Janiculum cum jam madidum, fora, Rostra, Suburram
      (0537A)1168 Cerneret eluvie sanguinis affluere:
Protulerat rabiem Tyrrheni ad littoris oram,
      Quaeque loca aequoreus proxima portus habet.
Inter carnifices, et constipata sedebat
       50Officia, exstructo celsior in solio.
Discipulos fidei, detestandique rebelles
      Idolii, ardebat dedere perfidiae.
(0538A)Carcereo crinita situ stare agmina contra
      Jusserat, horrendis excrucianda modis.
 55Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra
      1169 Stridere, virgarum concrepitare fragor.
Ungula fixa cavis costarum cratibus altos
      1170 Pandere secessus, et lacerare jecur.
(0539A)Ac jam lassatis judex tortoribus ibat
       60In furias, cassa cognitione fremens.
Nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus
      Supplicia, auderet qui vitiare animam.
Inde furens quaesitor ait: Jam, tortor, ab unco
      Desine: si vana est quaestio, morte agito.
 65Huic abscide caput, crux istum tollat in auras,
      Viventesque oculos offerat alitibus.
1171 Hos rape praecipites, et vinctos conjice in ignem:
      Sit pyra, quae multos devoret una reos.
En tibi, quos properes rimosae imponere cymbae,
       70(0540A)Pellere et in medii stagna profunda freti.
Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor
      Vexerit, et tumidis caesa labarit aquis,
Dissociata putrem laxent tabulata carinam,
      Conceptumque bibant undique naufragium.
 75Squamea coenoso praestabit ventre sepulcrum
      Bellua, consumptis cruda cadaveribus.
Haec persultanti celsum subito ante tribunal
      1172 Offertur senior nexibus implicitus.
Stipati circum juvenes clamore ferebant,
       80Ipsum Christicolis esse caput populis:
Si foret exstinctum propere caput, omnia vulgi
      (0541A)Pectora Romanis sponte sacranda deis.
Insolitum lethi poscunt genus, et nova poenae
      Inventa, exemplo quo trepident alii.
 85Ille supinata residens cervice, Quis, inquit,
      Dicitur? affirmant, dicier Hippolytum.
Ergo sit Hippolytus, quatiat, turbetque jugales,
      Intereatque feris dilaceratus equis.
1173 Vix haec ille: duo cogunt animalia, freni
       90Ignara, insueto subdere colla jugo:
Non stabulis, blandive manu palpata magistri,
      Imperiumque equitis ante subacta pati:
Sed campestre vago nuper pecus e grege captum,
      Quod pavor indomito corde ferinus agit.
 95 (0541B)Jamque reluctantes sociarant vincula bigas,
      Oraque discordi foedere nexuerant.
(0542A)Temonis vice funis inest, qui terga duorum
      Dividit, et medius tangit utrumque latus,
Deque jugo in longum se post vestigia retro
       100Protendens trahitur, transit et ima pedum.
Hujus ad extremum, sequitur qua pulvere summo
      Cornipedum refugas orbita trita vias,
Crura viri innectit laqueus, nodoque tenaci
      Astringit plantas, cumque rudente ligat.
 1051174 Postquam composito satis instruxere paratu
      Martyris ad poenam verbera, vincla, feros:
Instigant subitis clamoribus, atque flagellis,
      Iliaque infestis perfodiunt stimulis.
Ultima vox audita senis venerabilis haec est:
       110 (0542B)Hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam.
Prorumpunt alacres, caeco et terrore feruntur,
      (0543A)Qua sonus, atque tremor, qua furor exagitant.
Incendit feritas, rapit impetus, et fragor urget:
      Nec cursus volucer mobile sentit onus.
 115Per silvas, per saxa ruunt: non ripa retardat
      Fluminis, aut torrens oppositus cohibet.
Prosteruunt saepes, et cuncta obstacula rumpunt:
      Prona, fragosa petunt, ardua transiliunt.
Scissa minutatim labefacto corpore frusta
       1201175 Carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.
Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret:
      (0543B)Parte rubent frondes, parte madescit humus.
(0544A)Exemplar sceleris paries habet illitus, in quo
      Multicolor fucus digerit omne nefas.
 125Picta super tumulum species liquidis viget umbris,
      Effigi tracti membra cruenta viri.
Rorantes saxorum apices vidi, optime papa,
      Purpureasque notas vepribus impositas.
Docta manus virides imitando effingere dumos,
       1301176 Luserat e minio russeolam saniem.
Cernere erat, ruptis compagibus, ordine nullo
      Membra per incertos sparsa jacere situs.
Addiderat caros, gressu, lacrymisque sequentes,
      Devia qua fractum semita monstrat iter.
 135Moerore attoniti, atque oculis rimantibus ibant,
      (0544B)Implebantque sinus visceribus laceris.
(0545A)Ille caput niveum complectitur, ac reverendam
      1177 Canitiem molli confovet in gremio.
Hic humeros, truncasque manus, et brachia et ulnas,
       140Et genua, et crurum fragmina nuda legit.
Palliolis etiam bibulae siccantur arenae,
      Nequis in infecto pulvere ros maneat.
Siquis et in sudibus recalenti aspergine sanguis
      Insidet, hunc omnem spongia pressa rapit.
 145 (0546A)Nec jam densa sacro quidquam de corpore silva
      Obtinet, aut plenis fraudat ab exsequiis.
Cumque recensitis constaret partibus ille
      Corporis integri qui fuerat numerus:
Nec purgata aliquid deberent avia toto
       1501178 Ex homine, extersis frondibus et scopulis:
Metando eligitur tumulo locus; Ostia linquunt:
      Roma placet, sanctos quae teneat cineres.
(0547A)Haud procul extremo culta ad pomoeria vallo
      1179 Mersa latebrosis crypta patet foveis.
 155Hujus in occultum gradibus via prona reflexis
      Ire per anfractus luce latente docet.
Primas namque fores summo tenus intrat hiatu,
      Illustratque dies limina vestibuli.
Inde, ubi progressu facili nigrescere visa est
       160Nox obscura, loci per specus ambignum,
Occurrunt caesis immissa foramina tectis,
      Quae jaciunt claros antra super radios.
(0548A)1180 Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus
      Arcta sub umbrosis atria particibus:
 165Attamen excisi subter cava viscera montis
      Crebra terebrato fornice lux penetrat.
Sic datur absentis per subterranea solis
      Cernere fulgorem, luminibus que frui.
Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
       170Propter ubi apposita est ara dicata Deo.
(0549A)1181 Illa sacramenti donatrix mensa, eademque
      Custos filla sui martyris apposita,
Servat ad aeterni spem judicis ossa sepulcro,
      Pascit item sanctis Tibricolas dapibus.
 175Mira loci pietas, et prompta precantibus ara
      Spes hominum placida prosperitate juvat.
Hic corruptelis animique et corporis aeger
      Oravi quoties stratus, opem merui
Quod laetor reditu, quod te, venerande sacerdos,
       180Complecti licitum est, scribo quod haec eadem.
Hippolyto scio me debere: Deus cui Christus
      (0550A)Posse dedit, quod quis postulet, annuere.
Ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,
      Aedicula, argento fulgurat ex solido.
 1851182 Praefixit tabulas dives manus aequore laevi
      Candentes, recavum quale nitet speculum.
Nec Pariis contenta aditus obducere saxis,
      Addidit ornando clara talenta operi.
Mane salutatum concurritur: omnis adorat
       190Pubes: eunt, redeunt solis adusque obitum.
Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos
      Permixtim populus relligionis amor.
(0551A)1183 Oscula perspicuo figunt impressa metallo
      Balsama diffundunt: fletibus ora rigant.
 195Jam cum se renovat decursis mensibus annus,
      Natalemque diem passio festa refert,
Quanta putas studiis certantibus agmina cogi,
      Quaeve celebrando vota coire Deo?
Urbs Augusta suos vomit effunditque Quirites,
       2001184 Una et patricios ambitione par
(0552A)Confundit plebeia phalanx umbonibus aequis
      Discrimen procerum, praecipitante fide.
Nec minus albanis acies se candida portis
      Explicat, et longis ducitur ordinibus.
 205Exsultant fremitus variarum hinc inde viarum,
      Indigena, et Piceus, plebs et Hetrusca venit.
Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae
      1185 Campanus Capuae, jamque Nolanus adest.
(0553A)Quisque sua laetus cum conjuge, dulcibus et eum
       210Pignoribus rapidum carpere gestit iter.
Vix capiunt patuli populorum gaudia campi,
      Haeret et in magnis densa cohors spatiis.
Angustum tantis illud specus esse catervis,
      Haud dubium est, ampla fauce licet pateat.
 215Stat sed juxta aliud, quod tanta frequentia templum
      Tunc adeat, cultu nobile regifico,
Parietibus celsum sublimibus, atque superba
      Majestate potens, muneribusque opulens.
(0554A)Ordo columnarum geminus laquearia tecti
       220Sustinet, auratis suppositus trabibus:
Adduntur graciles tecto breviore recessus,
      Qui laterum seriem jugiter exsinuent.
1186 At medios aperit tractus via latior alti
      Culminis exsurgens editiore apice.
 225Fronte sub adversa gradibus sublime tribunal
      1187 Tollitur, antistes praedicat unde Deum.
Plena laborantes aegre domus accipit undas,
      Arctaque confertis aestuat in foribus,
Maternum pandens gremium, quo condat alumnos,
       230 (0555A)Ac foveat fetos accumulata sinus.
Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma
      Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat
Prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,
      Annua festa inter dinumerare velim.
 235Crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus,
      Lucis honoratae praemia restituens.
Inter solemnes Cypriani, vel Celedoni,
      1188 Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
Sic te pro populo cujus tibi credita vita est,
       240Orantem Christus audiat omnipotens.
Sic tibi de pleno lupus excludatur ovili,
      Agna nec ulla tuum capta gregem minuat.
(0556A)Sic me gramineo remanentem denique campo
      Sedulus aegrotam pastor ovem referas.
 245Sic, cum lacteolis caulas compleveris agnis,
      Raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.

XII. Incipit passio apostolorum Petri et Pauli.

[recensere]

Plus solito coeunt ad gaudia: dic, amice, quid sit.
      1189 Romam per omnem cursitant, ovantque.
Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi,
      Pauli atque Petri nobilis cruore.
 5Unus utrumque dies, pleno tamen innovatus anno,
      (0557A)1190 Vidit superba morte laureatum.
Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,
      (0558A)1191 Binis dicatum cespitem tropaeis,
Et crucis, et gladii testis: quibus irrigans easdem
 10      (0559A)1192 Bis fluxit imber sanguinis per herbas.
Prima Petrum rapuit sententia, legibus Neronis
      Pendere jussum praeminente ligno.
Ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis
      Ambire tanti gloriam magistri.
 15Exigit ut pedibus mersum caput imprimant supinis,
      Quo spectet imum stipitem cerebro.
Figitur ergo manus subter, sola versus in cacumen:
      (0560A)1193 Hoc mente major, quod minor figura,
Noverat ex humili coelum citius solere adiri:
 20      Dejecit ora, spiritum daturus.
Ut teres orbis iter flexi rota percucurrit anni,
      Diemque eumdem sol reduxit ortus,
Evomit in jugulum Pauli Nero fervidum furorem,
      Jubet feriri gentium magistrum.
 25Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum,
      Ad Christum eundum est, jam resolvor, inquit.
(0561A)Nec mora: protrahitur, poenae datur, immolatur ense,
      Non hora vatem, non dies fefellit.
1194 Dividit ossa duum Tibris, sacer ex utraque ripa,
 30      Inter sacrata dum fluit sepulcra.
(0562A)Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum,
      Canens oliva, murmurans fluento.
Namque supercilio saxi liquor ortus excitavit
      1195 Frondem perennem chrismatis feracem,
 35 (0563A)1196 Nunc pretiosa ruit per marmora, lubricatque clivum,
      Donec virenti fluctuet colymbo.
Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris
      Stagnum nivali volvitur profundo.
1197 Omnicolor vitreas pictura superne tingit undas,
 40      (0564A)Musci relucent, et virescit aurum.
Cyaneusque latex umbram trahit imminentis ostri:
      Credas moveri fluctibus lacunar.
Pastor oves alit ipse illic gelidi rigore fontis,
      Videt sitire quas fluenta Christi.
 45Parte alia titulum Pauli via servat Ostiensis,
      (0565A)Qua stringit amnis cespitem sinistrum.
1198 Regia pompa loci est: princeps bonus has sacravit arces,
      Lusitque magnis ambitum talentis.
Bracteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta
 50      (0566A)Lux esset intus, ceu jubar sub ortu.
1199 Subdidit et parias fulvis laquearibus columnas,
      Distinguit illic quas quaternus ordo.
Tum camuros hyalo insigni varie cucurrit arcus:
      (0567A)1200 Sic prata vernis floribus renident.
 55Ecce duas fidei summo Patre conferente dotes,
      Urbi colendas quas dedit togatae.
Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,
      Lux in duobus fervet una festis.
Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,
 60      (0568A)Et his et illis perfruamur hymnis.
1201 Ibimus ulterius, qua fert via pontis Hadriani,
      Laevam deinde fluminis petemus.
Transtiberina prius solvit sacra pervigil sacerdos.
      Mox huc recurrit, duplicatque vota.
 65 (0569A)Haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum
      Diem bifestum sic colas memento, reversus,

XIII. Passio S. Cypriani Martyris.

[recensere]

1202 Punica terra tulit, quo splendeat omne quidquid usquam est:
(0570A)1203 Inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum
Est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster,
(0571A)Incubat in Lybia sanguis, sed ubique lingua pollet:
 51204 Sola superstes agit de corpore, sola obire nescit.
Dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum,
Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum,
Te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.
Spiritus ille Dei qui fluxerat auctor in prophetas,
 10Fontibus eloquii te coelitus actus irrigavit.
O nive candidius linguae genus, o novum saporem!
Ut liquor ambrosius cor mitigat, imbuit palatum,
(0571B)Sedem animae penetrat, mentem fovet, et pererrat artus:
(0572A)Sic Deus interius sentitur, et inditur medullis.
 15Unde bonum subitum terris dederis, Pater, revela.
Deerat apostolicis scriptis opulentus exsecutor;
1205 Eligitur locuples facundia quae doceret orbem,
Quaeque voluminibus Pauli famulata disputaret;
Quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent
 20Sive timoris opus, seu mystica, vel profunda Christi.
Unus erat juvenum doctissimus artibus sinistris,
Fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare;
(0572B)Saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra,
Quo geniale tori jus solveret, aestuante nupta.
 25 (0573A)Luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus,
Discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem:
Implet amore sui, dat credere, dat pudere facti,
Jamque figura alia est quam quae fuit, oris, et nitoris:
Exuitur tenui vultus cute, transit in severam,
 301206 Deflua caesaries compescitur ad breves capillos,
Ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,
Vivere justitiam Christi, penetrare dogma nostrum.
His igitur meritis dignissimus usque episcopale
Provehitur solium doctor, capit et sedile summum.
 35 (0573B)Valerianus opum princeps erat, atque Gallienus;
(0574A)1207 Constituere simul poenam capitis Deum fatenti.
Millia terrigenum spurcissima jusserant sacrari.
Contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,
Nequis ab egregiae virtutis honore discreparet,
 40Neu fidei pretium quis sumere degener timeret,
Esse levem cruciatum, si modo conferas futura
Quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit:
Merce doloris emi spem luminis, et diem perennem:
Omne malum volucri cum tempore transvolare cursim.
 45 (0574B)Nil grave quod peragi finis facit et quiete donat:
Se fore principium pulchrae necis, et ducem cruoris,
(0575A)Seque caput gladio submittere, sanguinem dicare:
Qui sociare animam Christo velit, ut comes sequatur.
His ubi corda virum Christo calefacta praeparavit,
 50Ducitur ante alios, proconsule perfurente, vinctus.
1208 Antra latent Tyriae Carthaginis, altius reposta,
Conscia tartareae caliginis, abdicata soli.
Clausus in his specubus sanctus Cyprianus, et catena
Nexus utramque manum, nomen Patris invocat supremi:
 55 (0575B)Omnipotens genitor Christi, Deus et creator orbis,
Christe, parens hominis, quem diligis, et vetas perire:
Ille ego, vipereis quem tu bonus oblitum venenis,
Criminibus variis tinctum, miseratus abluisti,
Jamque tuum fieri mandas, fio Cyrianus alter,
 60Et novus ex veteri, nec jam reus, aut nocens, ut ante,
(0576A)Si luteum facili charismate pectus expiasti.
Vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis:
Eripe corporeo de carcere, vinculisque mundi
Hanc animam; liceat fuso tibi sanguine immolari,
 651209 Nequa ferum reprimat clementia judicem, tyranni
Neu sciat invidia mitescere, gloriam negare.
Da quoque, nequis iners sit de grege quem tuum regebam:
Ne cadat impatiens poenae, titubetve quis tuorum,
Incolumen ut numerum reddam tibi, debitumque solvam.
 70Vocibus his Dominum permoverat: influebat inde
(0576B)Spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris
Ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent
Ad decus egregium discrimine sanguinis petendum,
Non trepidare docens, nec cedere, nec dolore vinci,
 75Laudis amore rapi, Christum sapere, et fidem tueri.
(0577A)Fama refert, foveam campi in medio patere jussam,
Calce vaporifera summos prope margines refertam.
Saxa recocta vomunt ignem, niveusque pulvis ardet.
Urere tacta potens, et mortifer ex odore flatus.
 80Appositam memorant aram fovea stetisse summa
Lege sub hac, salis aut micam, jecur aut suis litarent
1210 Christicolae, aut mediae sponte irruerent in ima fossae.
Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti,
(0578A)Gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit,
 85Praecipitemque globum fundo tenus implicavit imo.
Corpora candor habet, candor vehit ad superna mentes.
Candida massa dehinc dici meruit per omne saeclum.
Laetior interea jam Thascius ob diem suorum
1211 Sistitur indomiti proconsulis eminus furori.
 90Edere jussus erat quid viveret: Unicultor, inquit,
Servo salutiferi mysteria consecrata Christi.
Ille sub haec: Satis est jam criminis, ipse confitetur
(0579A)Thascius: ipse Jovis fulmen negat. Expedite ferrum,
Carnifices; gladio poenam luat hostis idolorum.
 95Ille Deo meritas grates agit, et canit triumphans.
Flevit obire virum moesta Africa: quo docente, facta est
1212 Cultior, eloquio cujus sibi docta gloriatur.
Mox tumulum lacrymans struxit, cineresque consecravit.
Desine flere bonum tantum. Tenet ille regna coeli,
 100Nec minus involitat terris, nec ab hoc recedit orbe:
(0580A)Disserit, eloquitur, tractat, docet, instruit, prophetat.
Nec Lybiae populos tantum regit, exit usque in ortum
Solis, et usque obitum. Gallos fovet, imbuit Britannos,
Praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Iberis.
 105Denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis.
Instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.

===XIV. Passio S. Agnetis Virginis.

1213 Agnes sepulcrum est Romulea in domo,
(0580B)Fortis puellae, martyris inclytae.
(0581A)Conspectu in ipso condita turrium
1214 Servat salutem virgo Quiritium:
 5Nec non et ipsos protegit advenas,
Puro ac fideli pectore supplices.
Duplex corona est praestita martyri,
Intactum ab omni crimine virginal,
1215 Mortis deinde gloria liberae.
 10Aiunt, jugali vix habilem toro
(0582A)Primis in annis forte puellulam,
Christo calentem, fortiter impiis
Jussis renisam, quo minus idolis
Addicta, sacram desereret fidem.
 15Tentata multis nam prius artibus,
Nunc ore blandi judicis illice,
Nunc saevientis carnificis minis,
Stabat feroci robore pertinax,
(0583A)Corpusque duris excruciatibus
 20Ultro offerebat, non renuens mori.
Tum trux tyrannus: Si facile est, ait,
1216 Poenam subactis ferre doloribus,
Et vita vilis spernitur: at pudor
Carus dicatae virginitatis est.
 25Hanc in lupanar trudere publicum
Certum est, ad aram ni caput applicat,
Ac de Minerva jam veniam rogat,
Quam virgo pergit temnere virginem.
Omnis juventus irruat, et novum
 30Ludibriorum mancipium petat.
Haud, inquit Agnes, immemor est ita
(0584A)Christus suorum, perdat ut aureum
Nobis pudorem, nos quoque deserat.
Praesto est pudicis, nec patitur sacrae
 35Integritatis munera pollui.
Ferrum impiabis sanguine, si voles:
Non inquinabis membra libidine.
1217 Sic elocutam publicitus jubet
Flexu in plateae sistere virginem.
 40Stantem refugit moesta frequentia,
Aversa vultus, ne petulantius
Quisquam verendum conspiceret locum.
Intendit unus forte procaciter
1218 Os in puellam, nec trepidat sacram
 45 (0585A)Spectare formam lumine lubrico.
En ales ignis fulminis in modum
Vibratur ardens, atque oculos ferit:
Caecus corusco lumine corruit,
Atque in plateae pulvere palpitat.
 50Tollunt sodales seminecem solo,
Verbisque deflent exsequialibus.
Ibat triumphans virgo, Deum Patrem,
Christumque sacro carmine concinens,
Quod sub profani labe periculi
 55Castum lupanar, nec violabile
Experta victrix virginitas foret.
Sunt qui rogatam rettulerint preces
Fudisse Christo, redderet ut reo
1219 Lucem jacenti: tum juveni halitum
 60(0585B)Vitae innovatum visibus integris.
(0586A)Primum sed Agnes hunc habuit gradum
Coelestis aulae, mox alius datur.
Accensus iram nam furor incitat
Hostis cruenti. Vincor, ait gemens,
 65I, stringe ferrum, miles, et exere
Praecepta summi regia principis.
Ut vidit Agnes stare trucem virum
Mucrone nudo, laetior haec ait:
Exsulto, talis quod potius venit
 701220 Vesanus, atrox, turbidus, armiger,
Quam si veniret languidus, ac tener,
Mollisque ephebus tinctus aromate,
Qui me pudoris funere perderet.
Hic, hic amator jam, fateor, placet:
 75Ibo irruentis gressibus obviam,
(0587A)Nec demorabor vota calentia:
Ferrum in papillas omne recepero,
Pectusque ad imum vim gladii traham.
Sic nupta Christo transiliam poli
 80Omnes tenebras aethere celsior.
Aeterne rector, divide januas
Coeli, obseratas terrigenis prius,
Ac te sequentem, Christe, animam voca,
Cum virginalem, tum Patris hostiam.
 85Sic fata, Christum vertice cernuo
Supplex adorat, vulnus ut imminens
Cervix subiret prona paratius.
1221 Ast ille tantam spem peragit manu:
Uno sub ictu nam caput amputat.
 90Sensum doloris mors cita praevenit.
(0587B)Exutus inde spiritus emicat,
Liberque in auras exilit; angeli
Sepsere euntem tramite candido.
Miratur orbem sub pedibus situm,
 95Spectat tenebras ardua subditas,
Ridetque, solis quod rota circuit,
Quod mundus omnis volvit et implicat,
Rerum quod atro turbine vivitur,
(0588A)Quod vana saecli mobilitas rapit:
 100Reges, tyrannos, imperia, et gradus,
Pompasque honorum stulta tumentium.
Argenti et auri vim, rabida siti
Cunctis petitam per varium nefas,
Splendore multo structa habitacula,
 1051222 Illusa pictae vestis inania,
Iram, timorem, vota, pericula:
Nunc triste longum, nunc breve gaudium,
Livoris atri fumificas faces,
Nigrescit unde spes hominum et decus,
 110Et, quod malorum tetrius omnium est,
Gentilitatis sordida nubila.
Haec calcat Agnes, haec pede proterit,
Stans, et draconis calce premens caput:
(0588B)Terrena mundi qui ferus omnia
 115Spargit venenis, mergit et inferis,
Nunc virginali perdomitus solo,
Cristas cerebri deprimit ignei,
Nec victus audet tollere verticem
Cingit coronis interea Deus
 120Frontem duabus martyris innubae:
(0589A)Unam decemplex edita sexies
1223 Merces perenni lumine conficit:
Centenus exstat fructus in altera.
O virgo felix, o nova gloria,
 125Coelestis arcis nobilis incola,
Intende nostris colluvionibus
Vultum gemello cum diademate:
(0590A)Cui posse soli Cunctiparens dedit
Castum vel ipsum reddere fornicem.
 130Purgabor oris propitiabilis
1224 Fulgore, nostrum si jecur impleas.
Nil non pudicum est, quod pia visere
Dignaris, almo vel pede tangere.

Epilogus.

[recensere]

(0591)
      1225 Immolat Deo Patri
Pius, fidelis, innocens, pudicus,
      (0592)1226 Dona conscientiae,
Quibus beata mens abundat intus.
       5(0593A)1227 Alter et pecuniam
Recidit, unde victitent egeni:
      Nos citos iambicos
Sacramus, et rotatiles trochaeos,
      Sanctitatis indigi,
 10Nec ad levamen pauperum potentes.
      Approbat tamen Deus
Pedestre carmen, et benignus audit.
      Multa divitis domo
Sita est per omnes angulos supellex.
       15Fulget aureus scyphus,
Nec aere defit expolita pelvis:
      1228 Est et olla fictilis,
Gravisque, et ampla argentea est parapsis.
      Sunt eburna quaepiam,
 20(0593B)Nonnulla quercu sunt cavata, et ulmo.
      (0594A)Omne vas fit utile
Quod est ad usum congruens herilem:
      Instruunt enim domum,
Ut empta magno, sic parata ligno.
       25Me paterno in atrio,
Ut obsoletum vasculum, caducis
      Christus aptat usibus,
Sinitque parte in anguli manere.
      Munus ecce fictile
 30Inimus intra regiam salutis
      Attamen vel infimam
Deo obsequelam praestitisse prodest.
      1229 Quidquid illud accidit,
Juvabit ore personasse Christum,
       35Quo regente vivimus.