Pervigilium Veneris

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Pervigilium Veneris
c. Saeculo IV
editio: incognita
fons: librum vide
PERVIGILIUM VENERIS


Cras amet qui nunquam amavit; quique amavit, cras amet.

Ver novum, ver jam canorum. Vere natus orbis est.
Vere concordant Amores. Vere nubunt alites.
Et nemus comam resolvit de maritis imbribus.
Tunc cruore de superno, ac spumeo Pontus globo,
Caeruleas inter catervas, inter et bipedes equos,
Fecit undantem Dionem de marinis imbribus.

     Cras amet, qui nunquam amavit; quique amavit, cras amet.

Cras Amorum copulatrix inter umbras arborum
Implicat casa virentes de flagello myrteo.
Cras Dione jura dicit, fulta sublimi throno.
Ipsa gemmeis purpurantem pingit annum floribus.
Ipsa jussit mane ut udae Virgines nubant rosae.
Ipsa surgentes papillas de Favonî spiritu
Urget in nodos rubentes.

                                       Ipsa roris lucidi
Noctis aura, quem relinquit, spargit humentes aquas.

     Cras amet, etc.


En pudorem florulentae prodiderunt purpurae,
Factae Adoneo de cruore, deque Amoris osculis
Deque gemmis, deque flammis, deque solis purpuris.


     Cras amet, etc.

Ipsa Nymphas diva luco jussit ire myrteo.
It puer comes puellis. Nec tamen credi potest,
Esse Amorem feriatum si sagittas vexerit.
Ite, Nymphae. Posuit arma. Feriatus est Amor.
Jussus est inermis ire. Nudus ire jussus est.
Neu quid arcu, neu sagitta, neu quid igne laederet.


Sed tamen, Nymphae, cavete, quod Cupido pulcher est.
Est in armis totus idem, quando nudus est Amor.

     Cras amet etc.

Compari Venus pudore mittit ad te Virgines.
Una res est, quam rogamus. Cede, virgo Delia,
Ut nemus sit incruentum de ferinis stragibus.
Ipsa vellet te rogare, si pudicam flecteret.
Ipsa vellet ut venires, si deceret virginem.
Jam tribus choros videres feriatos noctibus,
Congreges inter catervas, ire per saltus tuos,
Floreas inter coronas, myrteas inter casas.

Nec Ceres, nec Bacchus absunt, nec poetarum Deus.


Te sinente tota nox est pervigilanda canticis.
Regnet in silvis Dion. Tu recede, Delia.
     Cras amet etc.


Jussit Hyblaeis tribunal stare diva floribus.
Praeses ipsa iura dicet. Adsidebunt Gratiae.


Hybla, totus funde flores, quotquot annus adtulit.
Hybla, florum subde vestem, quantus Ennae campus est.
Ruris heic erunt puellae, vel puellae montium,
Quaeque sylvas, quaeque lucos, quaeque fontes incolunt.
Jussit omnes adsidere pueri mater alitis.
Jussit et nudo puellas nil Amori credere.

     Cras amet etc.

Ecce jam subter genistas explicant tauri latus.
Subter umbras, cum maritis, ecce balantum greges.
Quisque tutus continetur conjugali foedere.


Jam loquaces ore rauco stagna cygni perstrepunt,
Et canoras non tacere Diva jussit alites.
Asonat Terei puella subter umbram populi:
Ut putes motus amoris ore dici musico,
Et neges, queri sororem de marito barbaro.


Illa cantat; nos tacemus, quando ver venit novum?

Quando fiam, ut chelidon, et tacere desinam?


     Cras amet etc.