Petrus Rex Aragonum litteræ aliis Vicariis (10-04-1342)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Petrus Dei gratia Rex Aragonum, Valentiæ, Majoricarum, Sardiniæ, et Corsicæ, Comesque Barchinonæ fideli nostro Vicario Barchinonæ, et Valentiæ, vel jus locumtenenti salutem et gratiam. Quia denuntiationem, notificationem, et publicationem per nos facta de absolutione homagii, sacramenti, fidelitatis, obligationum et aliorum quæ inferius continentur, infra Vicariam vobis commissam, volumus per edicta, et etiam voce præconia publicari. Ideò vobis dicimus et mandamus, quatenus notificationem, denuntiationem, et publicationem jam dictam per edicta in pergameneo scripta et in Curia vestra in loco publico patenter posita, et affixa, et etiam voce præconia in continenti, et pro tribus diebus mercati, publicetis. Cujus notificationis et publicationis series sequitur in hunc modum.
Fa à saber lo Senyor en Pere per la gracia de Deu Rey Daragó, de Valencia, de Mallorques, de Serdenya, et de Corcega, et Comte de Barchinona. Com lalt en Jacme, qui solia esser Rey de Mallorques et Comte de Rosselló, et de Cerdanya, et qui aquell Regne de Mallorques ab totes les illes à aquell adiaents, et los Comdats de Rosselló, et de Cerdanya e les terres de Conflent, et de Vallespir e de Copliure, et altres tenia en feu per lo Senyor Rey etc. (ut superius continentur). Rescribentes nobis diem et modum, quibus præmissa adimpleveritis, et de biis, quæ feceritis, faciatis publicam scripturam, quam nobis illicò transmittatis. Datis Barchinonæ X.º Kalendas Aprilis anno Domini M.CCC.KL tertio. A. Vics.

Similes litteræ fuerunt missæ Vicariis subscriptis, scilicet:
Vicario Gerundæ, et Bisulduni.
Vicario Illerdæ, et Pallariensi.
Vicario Bagiarum Bergæ, et Berguitani.
Vicario Ausonæ, vici Rivipulli, et Rivipullensi, Campirotundi, et de Regali.
Vicario Terraconæ, et Campi.
Vicario Cervariæ.
Vicario Villæfranchæ Penitensis.
Vicario Montisalbi.
Vicario Tarregæ.
Procuratori Turicelli de Montenigro et de Pals.
Bajulo de Figueriis.

Cumque potsmodum dominus Rex quandam super eis litteram patentem in dorso sigillatam, et papiream, ac quoddam publicum instrumentum à Gerundæ Vicario recepisset, idem dominus Rex mandavit tenores ipsorum inseri in præsenti processu; tenores quorum subsequentur per ordinem in hunc modum.