Jump to content

Pharsalia/Liber II

E Wikisource
(Redirectum de Pharsalia/II)
Liber II
anno 65

editio: Cambridge, 1875
fons: google books
 Liber I Liber III 

Iamque irae patuere deum, manifestaque belli
Signa dedit mundus: legesque et foedera rerum
Praescia monstrifero vertit natura tumultu,
Indixitque nefas. Cur hanc tibi, rector Olympi,
 5Sollicitis visum mortalibus addere curam,
Noscant venturas ut dira per omina clades?
Sive parens rerum cum primum informia regna
Materiemque rudem flamma cedente recepit,
Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet,
 10Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem
Fatorum immoto divisit limite mundum:
Sive nihil positum est, sed Fors incerta vagatur,
Fertque refertque vices, et habet mortalia casus:
Sit subitum, quodcumque paras: sit caeca futuri
 15Mens hominum fati: liceat sperare timenti.
Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi
Constatura fides superum, ferale per urbem
Iustitium: latuit plebeio tectus amictu
Omnis honos: nullos comitata est purpura fasces.
 20Tunc questus tenuere suos, magnusque per omnes
Errabat sine voce dolor. Sic funere primo
Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
Conclamata iacent, nec mater crine soluto
Exigit ad saevos famularum brachia planctus:
 25Sed cum membra premit fugiente rigentia vita,
Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes,
Necdum est ille dolor, sed iam metus: incubat amens,
Miraturque malum. Cultus matrona priores
Deposuit: moestaeque tenent delubra catervae.
 30Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro
Adfixere solo, lacerasque in limine sacro
Attonitae fudere comas, votisque vocari
Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
Nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
 35Divisere deos, et nullis defuit aris
Invidiam factura parens: quarum una madentes
Scissa genas, planctu liventes atra lacertos,
Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres,
Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem,
 40Et summis servate malis: nunc flere potestas,
Dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter,
Gaudendum est. His se stimulis dolor ipse lacessit.
Nec non bella viri diversaque castra petentes
Effundunt iustas in numina saeva querelas:
 45O miserae sortis, quod non in Punica nati
Tempora, Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus.
Non pacem petimus, superi: date gentibus iras:
Nunc urbes excite feras: coniuret in armis
Mundus: Achaemeniis decurrant Medica Susis
 50Agmina: Massageten Sythicus non adliget Ister:
Fundat ab extremo flavos Aquilone Suevos
Albis, et indomitum Rheni caput: omnibus hostes
Reddite nos populis: civile avertite bellum.
Hinc Dacus premat, inde Getes: occurrat Iberis
 55Alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras:
Nulla vacet tibi, Roma, manus. Vel perdere nomen
Si placet Hesperium, superi, collapsus in ignem
Plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
Saeve parens, utrasque simul partesque ducesque,
 60Dum nondum meruere, feri. Tantone novorum
Proventu scelerum quaerunt, uter imperet Urbi?
Vix tanti fuerat, civilia bella movere,
Ut neuter. Tales pietas peritura querelas
Egerit. At miseros angit sua cura parentes,
 65Oderuntque gravis vivacia fata senectae,
Servatosque iterum bellis civilibus annos.
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori,
Non alios, inquit, motus tunc fata parabant,
Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos
 70Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
Stagna udi texere soli laxaeque paludes
Depositum, Fortuna, tuum: mox vincula ferri
Exedere senem, longusque in carcere paedor.
Consul e eversa felix moriturus in Urbe
 75Poenas ante dabat scelerum. Mors ipsa refugit
Saepe virum, frustraque hosti concessa potestas
Sanguinis invisi: primo qui caedis in ictu
Diriguit, ferrumque manu torpente remisit.
Viderat immensum tenebroso in carcere lumen
 80Terribilesque deas scelerum, Mariumque futurum;
Audieratque pavens: Fas haec contingere non est
Colla tibi: debet multas hic legibus aevi,
Ante suam, mortes: vanum depone furorem.
Si libet ulcisci deletae funera gentis,
 85Hunc, Cimbri, servate senem. Non ille favore
Numinis, ingenti superum protectus ab ira,
Vir ferus, et Romam cupienti perdere fato
Suffciens. Idem pelago delatus iniquo
Hostilem in terram, vacuisque mapalibus actus,
 90Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae,
Et Poenos pressit cineres. Solatia fati
Carthago Mariusque tulit: pariterue iacentes
Ignovere deis. Libycas ibi colligit iras.
Ut primum fortuna redit, servilia solvit
 95Agmina: conflato saevas ergastula ferro
Exeruere manus. Nulli gestanda dabantur
Signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum,
Attuleratque in castra nefas. Pro fata! quis ille,
Quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor
 100Corripuit! quantoque gradu mors saeva cucurrit!
Nobilitas cum plebe perit: lateque vagatur
Ensis, et a nullo revocatum est pectore ferrum.
Stat cruor in templis: multaque rubentia caede
Lubrica saxa madent. Nulli sua profuit aetas.
 105Non senis extremum piguit vergentibus annis
Praecipitasse diem: nec prima in limine vitae
Infantis miseri nascentia rumpere fata.
Crimine quo parvi caedem potuere mereri?
Sed satis est iam, posse mori. Trahit ipse furoris
 110Impetus: et, visum lenti, quaesisse nocentem.
In numerum pars magna perit: rapuitque cruentus
Victor ab ignota vultus cervice recisos,
Dum vacua pudet ire manu. Spes una salutis,
Oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
 115Mille licet gladii mortis nova signa sequantur,
Degener o populus, vix saecula longa decorum
Sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi,
Et vitam, dum Sulla redit. Cui funera vulgi
Flere vacet? Vix te sparsum per viscera, Baebi,
 120Innumeras intercarpentis membra coronae
Discerpsisse manus: aut te, praesage malorum
Antoni, cuius laceris pendentia canis
Ora ferens miles festae rorantia mensae
Imposuit. Truncos laceravit Fimbria Crassos.
 125Saeva Tribunicio maduerunt robora tabo.
Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextrae
Ante ipsum penetrale deae semperque calentes
Mactavere focos: parvum sed fessa senectus
Sanguinis effudit iugulo, flammisque pepercit.
 130Septimus haec sequitur, repetitis fascibus, annus:
Ille fuit vitae Mario modus, omnia passo,
Quae peior fortuna potest, atque omnibus uso,
Quae melior: mensoque, homini quid fata pararent.
Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum,
 135Aut Collina tulit stratas quot porta catervas,
Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas
Mutavit translata locum, Romanaque Samnis
Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
 140Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi
Hausit: dumque nimis iam putria membra recidit,
Excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
Qua morbi duxere, manus. Periere nocentes;
Sed cum iam soli possent superesse nocentes.
 145Tum data libertas odiis, resolutaque legum
Frenis ira ruit. Non uni cuncta dabantur,
Sed fecit sibi quisque nefas. Semel omnia victor
Iusserat. Infandum domini per viscera ferrum
Exegit famulus: nati maduere paterno
 150Sanguine. Certatum est, cui cervix caesa parentis
Cederet: in fratrum ceciderunt praemia fratres.
Busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis
Corpora: nec populum latebrae cepere ferarum.
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:
 155Hic, se praecipiti iaculatus pondere, dura
Dissiluit percussus humo; mortesque cruento
Victori rapuere suas: hic robora busti
Exstruit ipse sui, necdum omni sanguine fuso
Desilit in flammas, et, dum licet, occupat ignes.
 160Colla ducum pilo trepidam gestata per Urbem,
Et medio congesta foro. Cognoscitur illic,
Quidquid ubique iacet scelerum. Non Thracia tantum
Vidit Bistonii stabulis pendere tyranni;
Postibus Antaei Libye: nec Graecia moerens
 165Tot laceros artus Pisaea flevit in aula.
Cum iam tabe fluunt, confusaque tempore multo
Amisere notas, miserorum dextra parentum
Colligit, et pavido subducit cognita furto.
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris
 170Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis,
Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis,
Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum
Conveniat, quaesisse caput. Quid sanguine manes
Placatos Catuli referam? cum victima tristes
 175Inferias Marius forsan nolentibus umbris
Pendit, inexpleto non fanda piacula busto:
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris
Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso
Nil animae letale datum, moremque nefandae
 180Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua
Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
Hic aures, alius spiramina naris aduncae
Amputat: ille cavis evolvit sedibus orbes,
 185Ultimaque effundit spectatis lumina membris.
Vix erit ulla fides, tam saevi criminis unum
Tot poenas cepisse caput. Sic mole ruinae
Fracta sub ingenti miscentur pondere membra:
Nec magis informes veniunt ad litora trunci,
 190Qui medio periere freto. Quid perdere fructum
Iuvit, et, ut vilem, Marii confundere vultum?
Ut scelus hoc Sullas caedesque ostensa placeret,
Agnoscendus erat. Vidit Fortuna colonos
Praenestina suos cunctos simul ense recisos,
 195Unius populum pereuntem tempore mortis.
Tunc flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus,
Concidit, et miserae maculavit ovilia Romae.
Tot simul infesto iuvenes occumbere leto,
Saepe fames, pelagique furor, subitaeque ruinae,
 200Aut coeli terraeque lues, aut bellica clades
Numquam poena fuit. Densi vix agmina vulgi
Inter et exsangues, immissa morte, catervas
Victores movere manus. Vix caede peracta
Procumbunt, dubiaque labant cervice: sed illos
 205Magna premit strages: peraguntque cadavera partem
Caedis: viva graves elidunt corpora trunci.
Intrepidus tanti sedit securus ab alto
Spectator sceleris: miseri tot milia vulgi
Non piguit iussisse mori. Congesta recepit
 210Omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.
In fluvium primi cecidere, in corpora summi.
Praecipites haesere rates, et strage cruenta
Interruptus aquis fluxit prior amnis in aequor.
Ad molem stetit unda sequens, dum sanguinis alti
 215Vis sibi fecit iter, campumque effusa per omnem,
Praecipitique ruens Tiberina ad flumina rivo
Haerentes adiuvit aquas: nec iam alveus amnem,
Nec retinent ripae, redditque cadavera campo.
Tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas
 220Sanguine caeruleum torrenti dividit aequor.
Hisne Salus rerum, Felix his Sulla vocari,
His meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
Haec rursus patienda manent: hoc ordine belli
Ibitur: hic stabit civilibus exitus armis.
 225Quamquam agitant graviora metus, multumque coitur
Humani generis maiore in praelia damno,
Exsulibus Mariis bellorum maxima merces
Roma recepta fuit: nec plus victoria Sullae
Praestitit, invisas penitus quam tollere partes.
 230Hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes
Concurrunt. Neuter civilia bella moveret,
Contentus, quo Sulla fuit. Sic moesta senectus
Praeteritique memor flebat, metuensque futuri.
At non magnanimi percussit pectora Bruti
 235Terror, et in tanta pavidi formidine motus
Pars populi lugentis erat: sed nocte sopora,
Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes,
Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
Invenit insomni volventem publica cura
 240Fata virum casusque Urbis, cunctisque timentem,
Securumque sui; farique his vocibus orsus:
Omnibus expulsae terris olimque fugatae
Virtutis iam sola fides, quam turbine nullo
Excutiet fortuna tibi; tu mente labantem
 245Dirige me, dubium certo tu robore firma:
Namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur:
Dux Bruto Cato solus erit. Pacemne tueris,
Inconcussa tenens dubio vestigia mundo?
An placuit, ducibus scelerum populique furentis
 250Cladibus immixtum, civile absolvere bellum?
Quemque suas rapiunt scelerata in proelia caussae:
Hos polluta domus, legesque in pace timendae;
Hos ferro fugienda fames, mundique ruinae
Permiscenda fides. Nullum furor egit in arma;
 255Castra petunt magna victi mercede: tibi uni
Per se bella placent? Quid tot durasse per annos
Profuit immunem corrupti moribus aevi?
Hoc solum longae pretium virtutis habebis:
Accipient alios, facient te bella nocentem.
 260Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis,
Has etiam movisse manus: nec pila lacertis
Missa tuis caeca telorum in nube ferantur:
Nec tanta in casum virtus eat. Ingeret omnis
Se belli fortuna tibi. Quis nolet in isto
 265Ense mori, quamvis alieno vulnere labens,
Et scelus esse tuum? Melius tranquilla sine armis
Otia solus ages, sicut coelestia semper
Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
Fulminibus propior terrae succenditur aer,
 270Imaque telluris ventos tractusque coruscos
Flammarum accipiunt: nubes excedit Olympus
Lege deum. Minimas rerum discordia turbat:
Pacem summa tenent. Quam laete Caesaris aures
Accipient, tantum venisse in proelia civem!
 275Nam praelata suis numquam diversa dolebit
Castra ducis Magni. Nimium placet ipse, Catoni
Si bellum civile placet. Pars magna senatus
Et duce privato gesturus proelia consul
Sollicitant, proceresque alii: quibus adde Catonem
 280Sub iuga Pompeii, tote iam liber in orbe
Solus Caesar erit. Quodsi pro legibus arma
Ferre iuvat patriis, libertatemque tueri:
Nunc neque Pompeii Brutum nec Caesaris hostem,
Post bellum victoris habes. Sic fatur. At illi
 285Arcano sacras reddit Cato pectore voces:
Summum, Brute, nefas civilia bella fatemur:
Sed quo fata trahunt, virtus secura sequetur.
Crimen erit superis, et me fecisse nocentem.
Sidera quis mundumque valet spectare cadentem,
 290Expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether,
Terra labet, mixto coeuntis pondere mundi,
Compressas tenuisse manus Gentesne furorem
Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur,
Deductique fretis alio sub sidere reges;
 295Otia solus agam? Procul hunc arcete furorem,
O superi, motura Dahas ut clade Getasque,
Securo me, Roma cadat. Ceu morte parentem
Natorum orbatum, longum producere funus
Ad tumulum iubet ipse dolor: iuvat ignibus atris
 300Inseruisse manus, constructoque aggere busti
Ipsum atras tenuisse faces: non ante revellar,
Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque
Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
Sic eat: immites Romana piacula divi
 305Plena ferant: nullo fraudemus sanguine bellum.
O utinam coelique deis erebique liceret
Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
Devotum hostiles Decium pressere catervae:
Me geminae figant acies, me barbara telis
 310Rheni turba petat: cunctis ego pervius hastis
Excipiam medius totius vulnera belli.
Hic redimat sanguis populos: hac caede luatur,
Quidquid Romani meruerunt pendere mores.
Ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes
 315Regna pati pereunt? Me solum invadite ferro,
Me frustra leges et inania iura tuentem:
Hic dabit, hic pacem iugulus, finemque laborum
Gentibus Hesperiis: post me regnare volenti
Non opus est bello. Quin publica signa ducemque
 320Pompeium sequimur? Nec, si fortuna favebit,
Hunc quoque totius sibi ius promittere mundi
Non bene compertum est. Ideo me milite vincat,
Ne sibi se vicisse putet. Sic fatur, et acres
Irarum movit stimulos, iuvenisque calorem
 325Excitat in nimios belli civilis amores.
Interea, Phoebo gelidas pellente tenebras,
Pulsatae sonuere fores: quas sancta relicto
Hortensi moerens irrupit Marcia busto:
Quondam virgo toris melioris iuncta mariti:
 330Mox, ubi, connubii pretium mercesque, soluta est
Tertia iam soboles, alios fecunda penates
Impletura datur, geminas ex sanguine matris
Permixtura domos. Sed postquam condidit urna
Supremos cineres, miserando concita vultu,
 335Effusas laniata comas, concussaque pectus
Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri,
Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
Dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi
Iussa, Cato, et geminos excepi foeta maritos.
 340Visceribus lassis, partuque exhausta, revertor
Iam nulli tradenda viro. Da foedera prisci
Illibata tori: da tantum nomen inane
Connubii: liceat tumulo scripsisse, CATONIS
MARCIA; nec dubium longo quaeratur in aevo,
 345Mutarim primas expulsa, an tradita, taedas.
Non me laetorum comitem rebusque secundis
Accipis: in curas venio partemque laborum.
Da mihi castra sequi. Cur tuta in pace relinquar,
Et sit civili propior Cornelia bello?
 350Hae flexere virum voces, et, tempora quanquam
Sint aliena toris, iam fato in bella vocante,
Foedera sola tamen, vanaque carentia pompa
Iura placent, sacrisque deos admittere testes.
Festa coronato non pendent limine serta;
 355Infulaque in geminos discurrit candida postes,
Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis
Stat torus, et picto vestes discriminat auro:
Turritaque premens frontem matrona corona
Translata vetuit contingere limina planta.
 360Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem,
Lutea demissos velarunt flammea vultus:
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus,
Colla monile decens, humerisque haerentia primis
Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
 365Sic, ut erat, moesti servat lugubria cultus,
Quoque modo natos, hoc est amplexa maritum.
Obsita funerea celatur purpura lana;
Non soliti lusere sales: nec more Sabino
Excepit tristis convicia festa maritus.
 370Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui.
Iunguntur taciti, contentique auspice Bruto.
Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore
Caesariem, duroque admisit gaudia vultu. -
Ut primum tolli feralia viderat arma,
 375Intonsos rigidam in frontem descendere canos
Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti,
Humanum lugere genus. - Nec foedera prisci
Sunt tentata tori: iusto quoque robur amori
 380Restitit. Hi mores, haec duri immota Catonis
Secta fuit: servare modum, finemque tenere,
Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam;
Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.
Huic epulae, vicisse famem: magnique penates,
 385Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis,
Hirtam membra super Romani more Quiritis
Induxisse togam: Venerisque huic maximus usus,
Progenies; Urbi pater est, Urbique maritus:
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti:
 390In commune bonus: nullosque Catonis in actus
Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
Interea trepido discedens agmine Magnus
Moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
Haec placuit belli sedes, hinc summa moventi
 395Hostis in occursum sparsas extendere partes,
Umbrosis mediam qua collibus Apenninus
Erigit Italiam, nullo qua vertice tellus
Altius intumuit, propiusve accessit Olympo.
Mons inter geminas medius se porrigit undas
 400Inferni superique maris: collesque coercent
Hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae,
Illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
Fontibus hic vastis immensos concipit amnes,
Fluminaque in gemini spargit divortia ponti.
 405In laevum cecidere latus veloxque Metaurus,
Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro,
Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
Quoque magis nullum tellus se solvit in amnem,
Eridanus fractas devolvit in aequora silvas
 410Hesperiamque exhaurit aquis. Hunc fabula primum
Populea fluvium ripas umbrasse corona:
Cumque, diem pronum transverso limite ducens,
Succendit Phaethon flagrantibus aethera loris,
Gurgitibus raptis penitus tellure perusta,
 415Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
Non minor hic Nilo, si non per plana iacentis
Aegypti Libycas Nilus stagnaret arenas.
Nec minor hic Istro, nisi quod, dum permeat orbem
Ister, casuros in quaelibet aequora fontes
 420Accipit, et Scythicas exit non solus in undas.
Dexteriora petens montis declivia Tibrim
Unda facit, Rutubamque cavum. Delabitur inde
Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae
Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae
 425Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni
Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus
Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
Longior educto qua surgit in aera dorso,
Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
 430Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle
Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes
Indigenas Latii populos, non deserit ante
Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,
Extenditque suas in templa Lacinia rupes;
 435Longior Italia, donec confinia pontus
Solveret incumbens, terrasque repelleret aequor.
At postquam gemino tellus elisa profundo est,
Extremi colles Siculo cessere Peloro.
Caesar, in arma furens, nulla, nisi sanguine fuso,
 440Gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantes
Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros,
Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellis
Bella gerat. Non tam portas intrare patentes,
Quam fregisse, iuvat: nec tam patiente colono
 445Arva premi, quam si ferro populetur et igni.
Concessa pudet ire via, civemque videri.
Tunc urbes Latii dubiae, varioque favore
Ancipites, quamquam primo terrore ruentis
Cessurae belli, denso tamen aggere firmant
 450Moenia, et abrupto circumdant undique vallo:
Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem
Tela petant, altis murorum turribus aptant.
Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
Cum terrore fides: ut, cum mare possidet Auster
 455Flatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur:
Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis
Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum,
Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem
Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro,
 460Vindicat unda Notum. Facilis sed vertere mentes
Terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.
Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis,
Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
Nec gerit auspiciis civilia bella paternis
 465Caesaris audito conversus nomine Sulla.
Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,
Per diversa ruens neglecto moenia tergo,
Qua silvae, qua saxa, fugit. Depellitur arce
Lentulus Asculea. Victor cedentibus instat,
 470Divertitque acies: solusque ex agmine tanto
Dux fugit, et nullas ducentia signa cohortes.
Tu quoque commissae nudatam deseris arcem,
Scipio, Nuceriae: quamquam firmissima pubes
His sedeat castris, iampridem Caesaris armis
 475Parthorum seducta metu: qua Gallica damna
Supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret,
Donavit socero Romani sanguinis usum.
At te Corfini validis circumdata muris
Tecta tenent, pugnax Domiti: tua classica servat
 480Oppositus quondam polluto tiro Miloni.
Ut procul immensam campo consurgere nubem,
Ardentesque acies percussis sole corusco
Conspexit telis, Socii, decurrite, dixit,
fluminis ad ripas, undaeque immergite pontem:
 485Et tu montanis totus nunc fontibus exi,
Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos,
Discussa compage, feras. Hoc limite bellum
Haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
Praecipitem cohibete ducem: victoria nobis
 490Hic primum stans Caesar erit. Nec plura locatus,
Devolvit rapidum nequidquam moenibus agmen.
Nam prior e campis ut conspicit, amne soluto,
Rumpi Caesar iter, calida prolatus ab ira:
Non satis est, muris latebras quaesisse pavori?
 495Obstruitis campos, fluviisque arcere paratis,
Ignavi? Non, si tumido me gurgite Ganges
Submoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo,
Post Rubiconis aquas. Equitum properate catervae:
Ite simul pedites: ruiturum adscendite pontem.
 500Haec ubi dicta, levis totas accepit habenas
In campum sonipes: crebroque simillima nimbo
Trans ripam validi torserunt tela lacerti.
Ingreditur pulsa fluvium statione vacantem
Caesar, et ad tutas hostis compellitur arces.
 505Et iam moturas ingentia pondera turres
Erigit, et mediis subrepsit vinea muris:
Ecce, nefas belli, reseratis agmina portis
Captivum traxere ducem, civisque superbi
Constitit ante pedes. Vultu tamen alta minaci
 510Nobilitas recta ferrum cervice poposcit.
Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri.
Vive, licet nolis, et nostro munere, dixit,
Cerne diem. Victis iam spes bona partibus esto,
Exemplumque mei: vel, si libet, arma retenta;
 515Et nihil hac venia, si viceris ipse, paciscor.
Fatur, et adstrictis laxari vincula palmis
Imperat. Heu quanto melius vel caede peracta
Parcere Romano potuit fortuna pudori;
Poenarum extremum cui fit, quod castra secutus
 520Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,
Ignosci. Premit ille graves interritus iras,
Et secum: Romamne petes, pacisque recessus,
Degener? In medios belli non ire furores,
Iamdudum moriture, paras? Rue certus, et omnes
 525Lucis rumpe moras, et Caesaris effuge munus.
Nescius interea capti ducis, arma parabat
Magnus, ut immixto firmaret robore partes.
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo,
Tentandasque ratus moturi militis iras,
 530Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
O scelerum ultores, melioraque signa secuti,
O vere Romana manus, quibus arma senatus
Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
Ardent Hesperii saevis populatibus agri:
 535Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
Di melius, belli tulimus quod damna priores.
Coeperit inde nefas. Iamiam, me praeside, Roma
Supplicium poenamque petat. Neque enim ista vocari
 540Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram.
Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit
Arsuras in tecta faces, sociusque furoris
Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
O rabies miseranda ducis! Cum fata Camillis
 545Te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis,
Ad Cinnas Mariosque veni. Sternere profecto,
Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures
Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro,
Quique feros movit Sertorius exsul Iberos.
 550Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar,
Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti
Opposuit. Parthorum utinam post praelia sospes,
Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris,
Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis.
 555Te quoque si superi titulis accedere nostris
Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo:
Peridus haec iterum circum praecordia sanguis
Incaluit: disces non esse ad bella fugaces,
Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum
 560Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas.
Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
Quo potuit civem populus perducere liber,
Adscendi, supraque nihil, nisi regna, reliqui.
Non privata cupit, Romana quisquis in urbe
 565Pompeium transire parat. Hinc consul uterque,
Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
Victor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu,
Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis
Gallia iam lustris aetasque impensa labori
 570Dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis,
Oceanumque vocans incerti stagna profundi,
Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
An vanae tumuere minae, quod fama furoris
Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
 575Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur:
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit,
Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
 580Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti
Indomitum regem, Romanaque fata morantem,
Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.
Pars mundi mihi nulla vacat: sed tota tenetur
Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis.
 585Hinc me victorem geldas ad Phasidos undas
Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis
Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene.
Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem
Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
 590Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces
Heniochi, notique erepto vellere Colchi.
Cappadoces mea signa timent: et dedita sacris
Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene.
Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi.
 595Quod socero bellum, praeter civile, reliqui?
Verba ducis nullo partes clamore sequuntur,
Nec matura petunt promissae classica pugnae.
Sensit et ipse metum Magnus; placuitque referri
Signa, nec in tantae discrimina mittere pugnae
 600Iam victum fama non visi Caesaris agmen.
Pulsus ut armentis primo certamine taurus
Silvarum secreta petit, vacuosque per agros
Exsul in adversis explorat cornua truncis;
Nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta
 605Excussi placuere tori: mox reddita victor
Quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris
Invito pastore trahit: sic viribus impar
Tradidit Hesperiam, profugusque per Apula rura
Brundusii tutas conscendit Magnus in arces.
 610Urbs est Dictaeis olim possessa colonis,
Quos profugos Creta vexere per aequora puppes
Cecropiae, victum mentitis Thesea velis.
Hac latus angustum iam se cogentis in arcum
Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,
 615Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor
Portus erat, si non violentos insula Coros
Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas.
Hinc illinc montes scopulosae rupis aperto
 620Opposuit natura mari, flatusque removit,
Ut tremulo starent contentae fune carinae.
Hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur
In portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur
Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas
 625Huc fuga nautarum, cum totas Hadria vires
Movit, et in nubes abiere Ceraunia, quumque
Spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
Ergo ubi nulla fides rebus post terga relictis,
Nec licet ad duros Martem convertere Iberos,
 630Cum mediae iaceant immensis tractibus Alpes:
Tum subole ex tanta natum, cui firmior aetas,
Adfatur: Mundi iubeo tentare recessus.
Euphratem Nilumque move, quo nominis usque
Nostri fama venit, quas est vulgata per urbes
 635Post me Roma ducem. Sparsos per rura colonos
Redde mari Cilicas. Pharios hinc concute reges,
Tigranemque meum. Nec Pharnacis arma relinquas,
Admoneo, nec tu populos utraque vagantes
Armenia, Pontique feras per litora gentes,
 640Rhipaeasoue manus, et quas tenet aequore denso
Pigra palus Scythici patiens Maeotica plaustri.
Sed quid plura moror? totos mea, nate, per ortus
Bella feres, totoque urbes agitabis in orbe
Perdomitas: omnes redeant in castra triumphi.
 645Et vos, qui Latios signatis nomine fastos,
Primus in Epirum Boreas agat: inde per arva
Graiorum Macetumque novas adquirite vires,
Dum paci dat tempus hiems. Sic fatur, et omnes
Iussa gerunt, solvuntque cavas a litore puppes.
 650At numquam patiens pacis longaeque quietis
Armorum, ne quid fatis mutare liceret,
Adsequitur, generique premit vestigia Caesar.
Sufficerent aliis primo tot moenia cursu
Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces:
 655Ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,
Roma, capi facilis. Sed Caesar, in omnia praeceps,
Nil actum credens, cum quid superesset agendum,
Instat atrox: et adhuc, quamvis possederit omnem
Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
 660Communem tamen esse dolet: nec rursus aperto
Vult hostes errare freto, sed molibus undas
Obstruit, et latum deiectis rupibus aequor.
Cedit in immensum cassus labor: omnia pontus
Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis:
 665Ut maris Aegaei medias si celsus in undas
Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
Emineant; vel si convulso vertice Gaurus
Decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
Ergo ubi nulla vado tenuit sua pondera moles,
 670Tunc placuit caesis innectere vincula silvis,
Roboraque immensis late religare catenis.
Tales fama canit tumidam super aequora Xerxem
Construxisse vias, multum cum pontibus ausus,
Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo,
 ,Incessitque fretum rapidi super Hellesponti
Non Eurum Zephyrumque timens; cum vela ratesque
In medium deferret Athon. Sic ora profundi
Arctantur casu nemorum: tunc aggere multo
Surgit opus, longaeque tremunt super aequor turres.
 680Pompeius tellure nova compressa profundi
Ora videns, curis animum mordacibus angi,
Ut reseret pelagus, spargatque per aequora bellum.
Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae
Ipsa maris per claustra rates fastigia molis
 685Discussere salo, spatiumque dedere carinis:
Tortaque per tenebras validis ballista lacertis,
Multifidas iaculata faces. Ut tempora tandem
Furtivae placuere fugae: ne litora clamor
Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas,
 690Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas,
Praecepit sociis. Iam coeperat ultima Virgo
Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
Cum taciti solvere rates. Non anchora voces
Movit, dum spissis avellitur uncus arenis:
 695Dum iuga curvantur mali, dumque ardua pinus
Erigitur, pavidi classis siluere magistri:
Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae,
Nec quatiunt validos, ne silibet aura, rudentes.
Dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur,
 700Quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem
Italiam. Vix fata sinunt: nam murmure vasto
Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,
Totque carinarum permixtis aequora sulcis.
Ergo hostes portis, quas omnes solverat urbis
 705Cum fato conversa fides, murisque recepti,
Praecipiti cursu flexi per cornua portus
Ora petunt, pelagusque dolent contingere classes.
Heu pudor! exigua est fugiens victoria Magnus.
Angustus puppes mittebat in aequora limes,
 710Arctior Euboica, qua Chalcida verberat, unda.
Hic haesere rates geminae, classique paratas
Excepere manus: tractoque in litora bello
Hic primum rubuit civili sanguine Nereus.
Cetera classis abit, summis spoliata carinis:
 715Ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas,
Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo,
Vanaque percussit pontum Symplegas inanem,
Et statura redit. Iam Phoebum urgere monebat
 720Non idem Eoi color aetheris, albaque nondum
Lux rubet, et flammas propioribus eripit astris:
Et iam Pleias hebet, flexi iam plaustra Bootae
In faciem puri redeunt languentia coeli,
Maioresque latent stellae, calidumque refugit
 725Lucifer ipse diem. Pelagus iam, Magne, tenebas,
Non ea fata ferens, quae, cum super aequora toto
Praedonem sequerere mari. Lassata triumphis
Destituit Fortuna tuis. Cum coniuge pulsus,
Et natis, totosque trahens in bella penates,
 730Vadis adhuc ingens, populis comitantibus, exsul.
Quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.
Non, quia te superi patrio privare sepulchro
Maluerint, Phariae busto damnantur arenae:
Parcitur Hesperiae; procul hoc ut in orbe remoto
 735Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus
Immaculata sui servetur sanguine Magni.

 Liber I Liber III