Pharsalia/III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Propulit ut classem velis cedentibus Auster
Incumbens, mediumque rates movere profundum,
Omnis in Ionios spectabat navita fluctus:
Solus ab Hesperia non flexit lumina terra
Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam 5
Ad visus reditura suos, tectumque cacumen
Nubibus, et dubios cernit vanescere montes.
Inde soporifero cesserunt languida somno
Membra ducis. Diri tum plena horroris imago
Visa caput moestum per hiantes Iulia terras 10
Tollere, et accenso furialis stare sepulcro.
Sedibus Elysiis campoque expulsa piorum
Ad Stygias, inquit, tenebras manesque nocentes,
Post bellum civile trahor. Vidi ipsa tenentes
Eumenidas, quaterent quas vestris lampadas armis. 15
Praeparat innumeras puppes Acherontis adusti
Portitor: in multas laxantur Tartara poenas.
Vix operi cunctae dextra properante sorores
Sufficiunt: lassant rumpentes stamina Parcas.
Coniuge me laetos duxisti, Magne, triumphos: 20
Fortuna est mutata toris: semperque potentes
Detrahere in cladem fato damnata maritos,
En nupsit tepido pellex Cornelia busto.
Haereat illa tuis per bella, per aequora signis,
Dum non securos liceat mihi rumpere somnos, 25
Et nullum vestro vacuum sit tempus amori,
Sed teneat Caesarque dies, et Iulia noctes.
Me non Lethaeae, coniux, oblivia ripae
Immemorem fecere tui, regesque silentum
Permisere sequi. Veniam, te bella gerente, 30
In medias acies. Numquam tibi, Magne, per umbras
Perque meos manes generum non esse licebit.
Abscidis frustra ferro tua pignora. Bellum
Te faciet civile meum. Sic fata, refugit
Umbra per amplexus trepidi dilapsa mariti. 35
Ille, dei quamvis cladem manesque minentur,
Maior in arma ruit, certa cum mente malorum.
Et, quid, ait, vani terremur imagine visus?
Aut nihil est sensus animis a morte relictum,
Aut mors ipsa nihil. Titan iam pronus in undas 40
Ibat, et igniferi tantum demerserat orbis,
Quantum deesse solet lunae, seu plena futura est,
Seu iam plena fuit: tunc obtulit hospita tellus
Puppibus accessus faciles: legere rudentes,
Et posito remis petierunt litora malo. 45
Caesar, ut emissas venti rapuere carinas,
Absconditque fretum classes, et litore solus
Dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi
Laetificat Magni: queritur quod tuta per aequor
Terga ferant hostes. Neque enim iam sufficit ulla 50
Praecipiti fortuna viro: nec vincere tanti,
Ut bellum differret, erat. Tunc pectore curas
Expulit armorum, pacique intentus agebat,
Quoque modo vanos populi conciret amores,
Gnarus et irarum caussas, et summa favoris 55
Annona momenta trahi. Namque adserit urbes
Sola fames, emiturque metus, cum segne potentes
Vulgus alunt. Nescit plebes ieiuna timere.
Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
Qua mare tellurem subitis aut obruit undis, 60
Aut scidit, et medias fecit sibi litora terras.
Via illic ingens pelagi, semperque laborant
Aequora, ne rupti repetant confinia montes.
Bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.
Utraque frugiferis est insula nobilis arvis, 65
Nec plus Hesperiam longinquis messibus ullae,
Nec Romana magis complerunt horrea terrae.
Ubere vix glebae superat, cessantibus Austris,
Cum medium nubes Borea cogente sub axem
Effusis magnum Libye tulit imbribus annum. 70
Haec ubi sunt provisa duci, tunc agmina victor
Non armata trahens, sed pacis habentia vultum,
Tecta petit patriae. Pro, si remeasset in Urbem,
Gallorum tantum populis Arctoque subacta,
Quam seriem rerum longa praemittere pompa, 75
Quas potuit belli facies! Ut vincula Rheno,
Oceanoque daret! Celsos ut Gallia currus
Nobilis, et flavis sequeretur mixta Britannis!
Perdidit o qualem vincendo plura triumphum!
Non ilium laetis vadentem coetibus urbes, 80
Sed tacitae videre metu. Non constitit usquam
Obvia turba duci. Gaudet tamen esse timori
Tam magno populis, et se non mallet amari.



Iamque et praecipites superaverat Anxuris arces,
Et qua Pontinas via dividit uda paludes, 85
Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae;
Quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam:
Excelsa de rupe procul iam prospicit Urbem,
Arctoi toto non visam tempore belli:
Miraturque suae, sic fatus, moenia Romae: 90
Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
Deseruere viri! Pro qua pugnabitur urbe?
Di melius, quod non Latias Eous in oras
Nunc furor incubuit, nec iuncto Sarmata velox
Pannonio, Dacisque Getes admixtus: habenti 95
Tam pavidum tibi, Roma, ducem Fortuna pepercit,
Quod bellum civile fuit. Sic fatur, et urbem
Adtonitam terrore subit. Namque ignibus atris
Creditur, ut captae, rapturus moenia Romae,
Sparsurusque deos. Fuit haec mensura timoris: 100
Velle putant, quaecumque potest. Non omina festa,
Non fictas laeto voces simulare tumultu:
Vix odisse vacat Phoebea palatia complet
Turba Patrum, nullo cogendi iure senatus,
E latebris educta suis. Non consule sacrae 105
Fulserunt sedes: non proxima lege potestas
Praetor adest: vacuaeque loco cessere curules,
Omnia Caesar erat. Privatae curia vocis
Testis adest. Sedere Patres censere parati,
Si regnum, si templa sibi, iugulumque senatus, 110
Exsiliumque petat. Melius, quod plura iubere
Erubuit, quam Roma pati. Tamen exit in iram,
Viribus an possent obsistere iura, per unam
Libertas experta virum: pugnaxque Metellus
Ut videt ingenti Saturnia templa revelli 115
Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens,
Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(Usque adeo solus ferrum mortemque timere
Auri nescit amor. Pereunt discrimine nullo
Amissae leges: sed, pars vilissima rerum, 120
Certamen movistis, opes) prohibensque rapina
Victorem, clara testatur voce Tribunus:
Non nisi per nostrum vobis percussa patebunt
Templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro
Sparsas, raptor, opes. Certe violata potestas 125
Invenit ista deos: Crassumque in bella secutae
Saeva tribunitiae voverunt proelia dirae.
Detege iam ferrum: neque enim tibi turba verenda est,
Spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.
Non feret e nostro sceleratus praemia miles: 130
Sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.
Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
Bellum Caesar habes. His magnam victor in iram
Vocibus accensus: Vanam spem mortis honestae
Concipis: haud, inquit, iugulo se polluet isto 135
Nostra, Metelle, manus. Dignum te Caesaris ira
Nullus honos faciet. Te vindice tuta relicta est
Libertas? Non usque adeo permiscuit imis
Longus summa dies, ut non, si voce Metelli
Servantur leges, malint a Caesare tolli. 140
Dixerat, et, nondum foribus cedente tribuno,
Aerior ira subit: saevos circumspicit enses,
Oblitus simulare togam. Tum Cotta Metellum
Compulit audaci nimium desistere coepto.
Libertas, inquit, populi, quem regna coercent, 145
Libertate perit; cuius servaveris umbram,
Si, quidquid iubeare, velis. Tot rebus iniquis
Paruimus victi: venia est haec sola pudoris,
Degenerisque metus, nil iam potuisse negari.
Ocius avertat diri mala semina belli. 150
Damna movent populos, si quos sua iura tuentur.
Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas.
Protinus abducto patuerunt templa Metello.
Tunc rupes Tarpeia sonat, magnoque reclusas
Testatur stridore fores; tunc conditus imo 155
Eruitur templo, multis intactus ab annis,
Romani census populi, quem Punica bella,
Quem dederat Perses, quem victi praeda Philippi:
Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit,
Quo te Fabricius regi non vendidit auro, 160
Quidquid parcorum mores servastis avorum,
Quod dites Asiae populi misere tributum,
Victorique dedit Minoia Creta Metello,
Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
Tunc orientis opes, captorumque ultima regum 165
Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis
Egeritur: tristi spoliantur templa rapina;
Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma.


Interea totum Magni fortuna per orbem
Secum casuras in proelia moverat urbes. 170
Proxima vicino vires dat Graecia bello.
Phocaicas Amphissa manus scopulosaque Cirrha,
Parnasusque iugo misit desertus utroque.
Boeoti coiere duces, quos impiger ambit
Fatidica Cephisos aqua, Cadmeaque Dirce, 175
Pisaeaeque manus, populisque per aequora mittens
Sicaniis Alpheus aquas. Tunc Maenala liquit
Arcas, et Herculeam miles Trachinins Oeten.
Thesproti, Dryopesque ruunt, quercusque silentes
Chaonio veteres liquerunt vertice Selloe. 180
Exhausit totas quamvis delectus Athenae,
Exiguae Phoebea tenent navalia puppes.
Tresque petunt veram credi Salamiua carinae.
Iam dilecta Iovi centenis venit in arma
Creta vetus populis, Cnososque agitare pharetras 185
Docta, nec Eois peior Gortyna sagittis.
Tunc qui Dardaniam tenet Oricon, et vagus altis
Dispersus silvis Athamas, et nomine prisco
Encheliae, versi testantes funera Cadmi,
Colchis et Adriacas spumans Apsyrtis in undas, 190
Et Penei qui rura colunt, quorumque labore
Thessalus Aemoniam vomer proscindit Iolcon.
Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo
Miscuit ignotas temerato litore gentes,
Primaque cum ventis pelagique furentibus undis 195
Composuit mortale genus, fatisque per illam
Accessit mors una ratem. Tunc linquitur Aemus
Thracius, et populum Pholoe mentita biformem.
Deseritur Strymon tepido committere Nilo
Bistonias consuetus aves, et barbara Cone 200
Sarmaticas ubi perdit aquas, sparsamque profundo
Multifidi Peucen unum caput adluit latri:
Mysiaque, et gelido tellus perfusa Cayco
Idalis, et nimium glebis exilis Arisbe.
Quique colunt Pitanen, et quae tua munera Pallas 205
Lugent damnatae Phoebo victore Celaenae:
Qua celer et ripis descendens Marsya rectis
Errantem Maeandron adit, mixtusque refertur:
Passaque ab auriferis tellus exire metallis
Pactolon: qua culta secat non vilior Hermus. 210
Iliacae quoque signa manus, perituraque castra
Ominibus petiere suis: nec fabula Troiae
Continuit, Phrygiique ferens se Caesar Iuli.
Accedunt Syriae populi; desertus Orontes,
Et felix, (sic fama) Ninos: ventosa Damascos, 215
Gazaque, et arbusto palmarum dives Idume.
Et Tyros instabilis, pretiosaque murice Sidon.
Has ad bella rates non flexo limite ponti,
Certior haud ullis duxit Cynosura carinis.
Phoenices primi, famae si creditur, ausi 220
Mansuram rudibus vocem signasse figuris.
Nondum flumineas Memphis contexere biblos
Noverat: et saxis tantum volucresque feraeque
Sculptaque servabant magicas animalia linguas.
Deseritur Taurique nemus, Perseaque Tarsos, 225
Coryciumque patens exesis rupibus antrum,
Mallos, et extremae resonant navalibus Aegae.
Itque Cilix iusta, iam non pirata, carina.
Movit et Eoos bellorum fama recessus,
Qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe 230
Ostia nascenti contraria solvere Phoebo
Audet, et adversum fluctus impellit in Eurum:
Hic, ubi Pellaeus, post Tethyos aequora, ductor
Constitit, et magno vinci se fassus ab orbe est.
Quaque ferens rapidum diviso gurgite fontem 235
Vastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen.
Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos,
Et qui tingentes croceo medicamine crinem
Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
Quique suas struxere pyras, vivique calentes 240
Conscendere rogos. Pro, quanta est gloria genti,
Iniecisse manum fatis, vitaque repletos,
Quod superest, donasse deis! Venere feroces
Cappadoces; duri populus nunc cultor Amani,
Armeniusque tenens volventem saxa Niphaten: 245
Aethera tangentes silvas liquere Coatrae.
Ignotum vobis, Arabes, venistis in orbem,
Umbras mirati nemorum non ire sinistras.
Tunc furor extremos movit Romanus Oretas,
Carmanosque duces, quorum deflexus in Austrum 250
Aether, non totam mergi tamen adspicit Arcton;
Lucet et exigua velox ibi nocte Bootes.
Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla
Signiferi regione poli, nisi, poplite lapso,
Ultima curvati procederet ungula Tauri. 255
Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus
Euphrates, quos non diversis fontibus edit
Persis, et incertum, tellus si misceat amnes,
Quod potius sit nomen aquis. Sed sparsus in agros
Fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae: 260
At Tigrim subito tellus absorbet hiatu,
Occultosque tegit cursus, rursusque renatum
Fonte novo flumen pelagi non abnegat undis.
Inter Caesareas acies diversaque signa
Pugnaces dubium Parthi tenuere favorem, 265
Contenti fecisse duos. Tinxere sagittas
Errantes Scythiae populi, quos gurgite Bactros
Includit gelido, vastisque Hyrcania silvis.
Hinc Lacedaemonii, moto gens aspera freno,
Heniochi, saevisque affinis Sarmata Moschis. 270
Colchorum qua rura secat ditissima Phasis:
Qua Croeso fatalis Halys, qua vertice lapsus
Rhipaeo Tanais diversi nomina mundi
Imposuit ripis, Asiaeque et terminus idem
Europae, mediae dirimens confinia terrae, 275
Nunc huc, nunc illuc, qua flectitur, ampliat orbem.
Quaque fretum torrens Maeotidos egerit undas,
Pontus et Herculeis aufertur gloria metis,
Oceanumque negat solas admittere Gades.
Hinc Essedoniae gentes, auroque ligatas 280
Substringens, Arimaspe, comas: hinc fortis Arius,
Longaque Sarmatici solvens ieiunia belli
Massagetes quo fugit equo; volucresque Geloni.
Non, cum Memnoniis deducens agmina regnis
Cyrus, et effusis numerato milite telis 285
Descendit Perses, fraternique ultor amoris
Aequora cum tantis percussit classibus, unum
Tot reges habuere ducem. Colere nec umquam
Tam variae cultu gentes, tam dissona vulgi
Ora. Tot immensae comites missura ruinae 290
Excivit populos, et dignas funere Magni
Exsequias Fortuna dedit. Non corniger Hammon
Mittere Marmaridas cessavit in arma catervas:
Quidquid ab occiduis Libye patet arida Mauris,
Usque Paraetonias Eoa ad litora Syrtea. 295
Accperet felix ne non semel omnia Caesar,
Vincendum pariter Pharsalia praestitit orbem.

Ille ubi deseruit trepidantis moenia Romae,
Agmine nubiferam rapto superevolat Alpem:
Cumque ali famae populi terrore paverent, 300
Phocais in dubiis ausa est servare iuventus
Non Graia levitate fidem, signataque iura,
Et caussas, non fata, sequi. Tamen ante furorem
Indomitum duramque viri deflectere mentem
Pacifico sermone parant, hostemque propincum 305
Orant Cecropiae praelata fronde Minervae:
Semper in externis populo communia vestro
Massiliam bellis testatur fata tulisse,
Comprensa est Latiis quaecunque annalibus aetas.
Et nunc, ignoto si quos petis orbe triumphos, 310
Accipe devotas externa in proelia dextras.
At si funestas acies, si dira paratis
Proelia discordes, lacrimas civilibus armis
Secretumque damus. Tractentur vulnera nulla
Sacra manu. Si coelicolis furor arma dedisset, 315
Aut si terrigenae tentarent astra Gigantes,
Non tamen auderet pietas humana vel armis
Vel votis prodesse Iovi; sortisque deorum
Ignarum mortale genus, per fulmina tantum
Sciret adhuc coelo solum regnare Tonantem. 320
Adde quod innumerae concurrunt undique gentes,
Nec sic horret iners scelerum contagia mundus,
Ut gladiis egeant civilia bella coactis.
Sit mens ista quidem cunctis, ut vestra recusent
Fata, nec haec alius committat proelia miles. 325
Cui non conspecto languebit dextra parente?
Telaque diversi prohibebunt spargere fratres.
Finis adest rerum, si non committitis illis
Arma, quibus fas est. Nobis haec summa precandi:
Terribiles aquilas infestaque signa relinquas 330
Urbe procul, nostrisque velis te credere muris,
Excludique sinas, admisso Caesare, bellum.
Sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibique
Tutus, ut, invictae fatum si consulat urbi,
Foedera si placeant, sit, quo veniatis inermes. 335
Vel, cum tanta vocent discrimina Martis Iberi,
Quid rapidum deflectis iter? Non pondera rerum,
Non momenta sumus, numquam felicibus armis
Usa manus, patriae primis a sedibus exsul,
Et post translatas exustae Phocidos arces 340
Moenibus exiguis alieno in litore tuti,
Illustrat quos sola fides. Si claudere muros
Obsidione paras, et vi perfringere portas:
Excepisse faces tectis et tela parati,
Undarum raptos aversis fontibus haustus 345
Quaerere, et effossam sitientes lambere terram:
Et, desit si larga Ceres, tunc horrida cerni,
Foedaque contingi maculato carpere morsu.
Nec pavet hic populus pro libertate subire,
Obsessum Poeno gessit quod Marte Saguntum. 350
Pectoribus rapti matrum, frustraque trahentes
Ubera sicca fame medios mittentur in ignes;
Uxor et a caro poscet sibi fata marito.
Vulnera miscebunt fratres, bellumque coacti
Hoc potius civile gerent. Sic Graia iuventus 355
Finierat: quum, turbato iam prodita vultu,
Ira ducis tandem testata est voce dolorem.
Vana movet Graios nostri fiducia cursus.
Quamvis Hesperium mundi properemus ad axem,
Massiliam delere vacat. Gaudete cohortes: 360
Obvia praebentur fatorum munere bella.
Ventus ut amittit vires, nisi robore densae
Occurrant silvae, spatio diffsus inani:
Utque perit magnus nullis obstantibus ignis,
Sic hostes mihi desse nocet: damnumque putamus 365
Armorum, nisi, qui vinci potuere, rebellent.
Sed si solus eam, dimissis degener armis,
Tunc mihi tecta patent. Iam non exscudere tantum,
Inclusisse volunt. At enim contagia belli
Dira fugant. Dabitis poenas pro pace petita: 370
Et nihil esse meo discetis tutius aevo,
Quam duce me bellum. Sic postquam fatus, ad urbem
Haud trepidam convertit iter: tunc moenia clausa
Conspicit: et densa iuvenum vallata corona.
Haud procul a muris tumulas surgentis in altum 375
Telluris parvum diffuso vertice campum
Explicat: haec patiens longo munimine cingi
Visa duci rapes, tutisque aptissima castris.
Proxima pars urbis celsam consurgit in arcem,
Par tumulo, mediisque sedent convallibus arva. 380
Tunc res immenso placuit statura labore,
Aggere diversos vasto committere colles.
Sed prius ut totam, qua terra cingitur, urbem
Clauderet, a summis perduxit ad aequora castris
Longum Caesar opus, fontesque et pabula campi 385
Amplexus fossa, densas tollentia pinnas
Cespitibus, crudaque exstruxit brachia terra.
Iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi,
Aeternumque decus, quod non impulsa, nec ipso
Strata metu, tenuit flagrantis in omnia belli 390
Praecipitem cursum: raptisque a Caesare cunctis,
Vincitur una mora. Quantum est, quod fata tenentur!
Quodque virum toti properans imponere mundo
Hos perdit Fortuna dies! Tunc omnia late
Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, 395
Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem
Suspendant, structa laterum compage ligatam
Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.

Lucus erat longo numquam violatus ab evo,
Obscurum cingens connexis aera ramis, 400
Et gelidas alte submotis solibus umbras.
Hunc non ruricolae Panes, nemorumque potentes
Silvani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu
Sacra deum, structae diris altaribus arae;
Omnisque humanis lustrata cruoribus arbos. 405
Si qua fidem meruit superos mirata vetustas,
Illis et volucres metuunt insistere ramis,
Et lustris recubare ferae: nec ventus in illas
Incubuit silvas, excussaque nubibus atris
Fulgura: non ullis frondem praebentibus auris 410
Arboribus suus horror inest. Tum plurima nigris
Fontibus unda cadit, simulacraque moesta deorum
Arte carent, caesisque extant informia truncis.
Ipse situs putrique facit iam robore pallor
Attonitos: non vulgatis sacrata figuris 415
Numina sic metuunt: tantum terroribus addit,
Quos timeant non nosse deos. Iam fama ferebat
Saepe cavas motu terrae mugire cavernas,
Et procumbentes iterum consurgere taxos,
Et non ardentis fulgere incendia silvae, 420
Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.
Non illum cultu populi propiore frequentant,
Sed cessere deis. Medio cum Phoebus in axe est,
Aut coelum nox atra tenet, pavet ipse sacerdos
Acessus, dominumque timet deprendere luci. 425
Hanc iubet immisso silvam procumbere ferro:
Nam vicina operi belloque intacta priore
Inter nudatos stabat densissima montes.
Sed fortes tremuere manus, motique verenda
Maiestate loci, si robora sacra ferirent, 430
In sua credebant redituras membra secures.
Implicitas magno Caesar torpore cohortes
Ut vidit, primus raptam librare bipennem
Ausus, et aeriam ferro proscindere quercum,
Effatur, merso violata in robora ferro: 435
Iam ne quis vestrum dubitet subvertere silvam,
Credite me fecisse nefas. Tunc paruit omnis
Imperiis non sublato secura pavore
Turba, sed expensa superorum et Caesaris ira.
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, 440
Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus,
Et non plebeios luctus testata cupressus,
Tum primum posuere comas, et fronde carentes
Admisere diem: propulsaque robore denso
Sustinuit se silva cadens. Gemuere videntes 445
Gallorum populi: muris sed clausa iuventus
Exsultat. Quis enim laesos impune putaret
Esse deos? Servat multos fortuna nocentes:
Et tantum miseris irasci numina possunt.
Utque satis caesi nemoris, quaesita per agros 450
Plaustra ferunt: curvoque soli cessantis aratro
Agricolae raptis annum flevere iuvencis.
Dux tamen, impatiens haesuri ad moenia Martis,
Versus ad Hispanas acies extremaque mundi,
Iussit bella geri. Stellatis axibus agger 455
Erigitur, geminasque aequantes moenia turres
Accipit: hae nullo fixerunt robore terram,
Sed per iter longum caussa repsere latenti.
Cum tantum nutaret onus, telluris inanes
Concussisse sinus quaerentem erumpere ventum 460
Credidit, et muros mirata est stare iuventus.
Illinc tela cadunt excelsas urbis in arces.
Sed maior Graio Romana in corpora ferro
Vis inerat. Neque enim solis excussa lacertis
Lancea, sed tenso ballistae turbine rapta, 465
Haud unum contenta latus transire, quiescit:
Sed pandens perque arma viam, perque ossa, relicta
Morte, fugit: superest telo post vulnera cursus.
At saxum quoties ingenti verberis actu
Excutitur, qualis rupes, quam vertice montis 470
Abscidit impulsu ventorum adiuta vetustas,
Frangit cuncta ruens: nec tantum corpora pressa
Exanimat: totos cum sanguine dissipat artus.
Ut tamen hostiles densa testudine muros
Tecta subit virtus, armisque innexa priores 475
Arma ferunt, galeamque extentus protegit umbo,
Quae prius ex longo nocuerunt missa recessu,
Iam post terga cadunt: nec Graiis flectere iactum,
Aut facilis labor est longinqua ad tela parati
Tormenti mutare modum: sed pondere solo 480
Contenti, nudis evolvunt saxa lacertis.
Dum fuit armorum series, ut grandine tecta
Innocua percussa sonant, sic omnia tela
Respuit: at postquam virtus incensa virorum
Perpetuam rupit defesso milite cratem, 485
Singula continuis cesserunt ictibus arma.
Tunc adoperta levi procedit vinea terra,
Sub cuius pluteis et tecta fronte latentes
Moliri nunc ima parant, et vertere ferro
Moenia: nunc aries suspenso fortior ictu 490
Incussus densi compagem solvere muri
Tentat, et impositis unum subducere saxis.
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis,
Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu
Percussae cedunt crates, frustraque labore 495
Exhausto fessus repetit tentoria miles.
Summa fuit Grais, starent ut moenia, voti.
Ultro acies inferre parant: armisque coruscas
Nocturni texere faces: audaxque iuventus
Erupit: non hasta viris, non letifer arcus, 500
Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus
Per Romana tulit celeri munimina cursu.
Nec, quamvis viridi lactetur robore, lentas
Ignis agit vires: teda sed raptus ab omni
Consequitur nigri spatiosa volumina fumi: 505
Nec solum silvas, sed saxa iugentia solvit,
Et crudae putri fluxerunt pulvere cautes.
Procubuit, maiorque iacens adparuit agger.

Spes victis telluris abit, placuitque profundo
Fortunam tentare mari Non robore picto 510
Ornatas decuit fulgens tutela carinas,
Sed rudis, et qualis procumbit montibus arbor,
Conseritur stabilis navalibus area bellis.
Et iam turrigeram Bruti comitata carinam
Venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis, 515
Stoechados arva tenens. Nec non et Graia iuventua,
Omne suum fatis voluit committere robur,
Grandaevosque senes mixtis armavit ephebis.
Accepit non sola viros, quae stabat in undis
Classis; et emeritas repetunt navalibus alnos. 520
Ut matutinos spargens super aequora Phoebus
Fregit aquis radios, et liber nubibus aether,
Et posito Borea, pacemque tenentibus Austris,
Servatum bello iacuit mare, movit ab omni
Quisque suam statione ratem, paribusque lacertis 525
Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis
Tollitur: impulsae tonsis tremuere carinae,
Crebraque sublimes convellunt verbera puppes.
Cornua Romanae classis validaeque triremes,
Quasque quater surgens exstructi remigis ordo 530
Commovet, et plures quae mergunt aequore pinus,
Multiplices cinxere rates. Hoc robur aperto
Oppositum pelago. Lunata fronte recedunt
Ordine contentae gemino crevisse Liburnae.
Celsior at cunctis Bruti praetoria puppis 535
Verberibus senis agitur, molemque profundo.
Invehit, et summis longe petit aequora remis.
Ut tantum medii fuerat maris, utraque classis
Quod semel excussis posset transcurrere tonsis,
Innumerae vasto miscentur in aethere voces: 540
Remorumque sonus premitur clamore: nec ullae
Audiri potuere tubae. Tunc caerula verrunt,
Atque in transtra cadunt, et remis pectora pulsant.
Ut primum rostris crepuerunt obvia rostra,
In puppim rediere rates, emissaque tela 545
Aera texerunt vacuumque cadentia pontum.
Et iam diductis extendunt cornua proris,
Diversaeque rates laxata classe receptae.
Ut, quoties aestus Zephyris Eurisque repugnat,
Huc abeunt fluctus, illuc mare: sic, ubi puppes 550
Sulcato varios duxerunt gurgite tractus,
Quod tulit illa ratis remis, haec repulit aequor.
Sed Graiis habiles pugnamque lacessere pinus
Et tentare fugam, nec longo frangere gyro
Cursum, nec tarde flectenti cedere clavo. 555
At Romana ratis stabilem praebere carinam
Certior, et terrae similem bellantibus usum.
Tunc in signifera residenti puppe magistro
Brutus ait: Paterisne acies errare profundo,
Artibus et certas pelagi? Iam consere bellum: 560
Phocaicis medias rostris oppone carinas.
Paruit, obliquas et praebuit hostibus alnos.
Tunc, quaecumque ratis tentavit robora Bruti,
Ictu victa suo percussae capta cohaesit.
Ast alias manicaeque ligant, teretesque catenae, 565
Seque tenent remis: tecto stetit aequore bellum.
Iam non excussis torquentur tela lacertis,
Nec longinqua cadunt iaculato vulnera ferro:
Miscenturque manus. Navali plurima bello
Ensis agit. Stat quisque suae de robore puppis 570
Pronus in adversos ictus: nullique perempti
In ratibus cecidere suis. Cruor altus in undis
Spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.
Et quas immissi traxerunt vincula ferri,
Has prohibent iungi conserta cadavera puppes. 575
Semianimes alii vastum subiere profundum,
Hauseruntque suo permixtum sanguine pontum.
Hi, luctantem animam lenta cum morte trahentes,
Fractarum subita ratium periere ruina.
Irrita tela suas peragunt in gurgite caedes:
Et quodcumque cadit frustrato pondere ferrum,
Exceptum mediis invenit vulnus in undis.
Phocaicis Romana ratis vallata carinis,
Robore diducto dextrum laevumque tuetur
Aequo Marte latus: cuius dum pugnat ab alta 585
Puppe Tagus, Graiumque audax aplustre retentat,
Terga simul pariter missis et pectora telis
Transigitur: medio concurrit pectore ferrum,
Et stetit incertus, flueret quo vulnere, sanguis,
Donec utrasque simul largus cruor expulit hastas, 590
Divisitque animam, sparsitque in vulnera letum.
Dirigit huc puppim miseri quoque dextra Telonis,
Qua nullam melius, pelago turbante, carinae
Audivere manum: nec lux est notior ulli
Crastina, seu Phoebum videat, seu cornua lunae, 595
Semper venturis componere carbasa ventis.
Hic Latiae rostro compagem ruperat alni:
Pila sed in medium venere trementia pectus,
Avertitque ratem morientis dextra magistri.
Dum cupit in seciam Gyareus erepere puppim, 600
Excipit immissum suspensa per ilia ferrum,
Adfixusque rati, telo retinente, pependit.
Stant gemini fratres, fecundae gloria matris,
Quos eadem variis genuerunt viscera fatis.
Discrevit mors saeva viros: unumque relictum 605
Agnorunt miseri, sublato errore, parentes,
Aeternis caussam lacrimis. Tenet ille dolorem
Semper, et amissum fratrem lugentibus obfert.
Quorum alter, mixtis obliquo pectine remis,
Ausus Romanae Graia de puppe carinae 610
Iniectare manum: sed eam gravis insuper ictus
Amputat: ilia tamen nisu, quo prenderat, haesit,
Deriguitque tenens strictis immortua nervis.
Crevit in adversis virtus: plus nobilis irae
Truncus habet, fortique instaurat proelia laeva, 615
Rapturusque suam procumbit in aequora dextram.
Haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto.
Iam clypeo telisque carens, non conditur ima
Puppe, sed expositus, fraternaque pectore nudo
Arma tegens, crebra confixus cuspide perstat: 620
Telaque multorum leto casura suorum
Emerita iam morte tenet. Tum vulnere multo
Effugientem animam lassos collegit in artus,
Membraque contendit toto, quicumque manebat,
Sanguine, et hostilem, defectis robore membris, 625
Insiluit, solo nociturus pondere, puppim.
Strage virum cumulata ratis, multoque cruore
Plena, per oblicum crebros latus accipit ictus.
At postquam ruptis pelagus compagibus hausit,
Ad summos repleta foros, descendit in undas, 630
Vicinum involvens contorto vertice pontum.
Aequora discedunt mersa diducta carina,
Inque locum puppis cecidit mare. - Multaque ponto
Praebuit illa dies varii miracula fati.

Ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos, 635
Adfixit Lycidam. Mersus foret ille profundo;
Sed prohibent socii, suspensaque crura retentant.
Scinditur avulsus: nec, sicut vulnere, sanguis
Emicuit lentus: ruptis cadit undique venis:
Discursusque animae diversa in membra meantis 640
Interceptus aquis. Nullius vita perempti
Est tanta dimissa via: pars ultima trunci
Tradidit in letum vacuos vitalibus artis;
At tumidus qua pulmo iacet, qua viscera fervent,
Haeserunt ibi fata diu: luctataque multum 645
Hac cum parte viri vix omnia membra tulerunt.
Dum nimium pugnax unius turba carinae
Incumbit prono lateri, vacuamque relinquit,
Qua caret hoste, ratem: congesto pondere puppis
Versa, cava texit pelagus nautasque carina; 650
Brachia nec licuit vasto iactare profundo,
Sed clauso periere mari. - tunc unica diri
Conspecta est leti facies, cum forte natantem
Diversae rostris iuvenem fixere carinae.
Discessit medium tam vastos pectus ad ictus: 655
Nec prohibere valent obtritis ossibus artus,
Quo minus aera sonent. Eliso ventre, per ora
Eiectat saniem permixtus viscere sanguis.
Postquam inhibent remis puppes, ac rostra recedunt,
Deiectum in pelagus perfosso pectore corpus 660
Vulneribus transmisit aquas. - Pars maxima turbae
Naufraga, iactatis morti obluctata lacertis,
Puppis ad auxilium sociae concurrit: at illi
Robora cum vetitis prensarent altius ulnis,
Nutaretque ratis populo peritura recepto, 665
Impia turba super medios ferit ense lacertos:
Brachia linquentes Graia pendentia puppi,
A manibus cecidere suis: non amplius undae
Sustinuere graves in summo gurgite truncos.
Iamque omni fusis nudato milite telis, 670
Invenit arma furor: remum contorsit in hostem
Alter: at hi tortum validis aplustre lacertis
Avulsasque rotant, excusso remige, sedes.
In pugnam fregere rates. Sidentia pessum
Corpora caesa tenent, spoliantque cadavera ferro. 675
Multi, inopes teli, iaculum letale revulsum
Visceribus traxere suis, et vulnera laeva
Oppressere manu, validos dum praebeat ictus
Sanguis et hostilem cum torserit exeat hastam.
Nulla tamen plures hoc edidit aequore clades, 680
Quam pelago diversa lues. Nam pinguibus ignis
Adfixus tedis, et tecto sulfure vivax
Spargitur: at faciles praebere alimenta carinae
Nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.
Nec flammas superant undae: sparsisque per aequor 685
Iam ratibus, fragmenta ferus sibi vindicat ignis.
Hic recipit fluctus, extinguat ut aequore flammas:
Hi, ne mergantur, tabulis ardentibus haerent.
Mille modos inter leti, mors una timori est,
Qua coepere mori. Nec cessat naufraga virtus. 690
Tela legunt deiecta mari, ratibusque ministrant:
Incertasque manus ictu languente per undas
Exercent. Nunc, rara datur si copia ferri,
Utuntur pelago. Saevus complectitur hostem
Hostis, et implicitis gaudent subsidere membris, 695
Mergentesque mori. - Pugna fuit unus in illa
Eximius Phoceus animiam servare sub undis,
Scrutarique fretum si quid mersisset arenis,
Et nimis adfixos unci convellere morsus,
Adductum quoties non senserat ancora funem. 700
Hic ubi compressum penitus deduxerat hostem,
Victor et incolumis summas remeabat ad undas;
Sed, se per vacuos credit dum surgere fluctus,
Puppibus occurrit, tandemque sub aequore mansit.
Hi super hostiles iecerunt brachia remos, 705
Et ratium tenuere fugam. Non perdere letum
Maxima cura fuit; multus sua vulnera puppi
Adfixit moriens, et rostris abstulit ictus.
Stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae
Lygdamus excussa, Balearis tortor habenae, 710
Glande petens, solido fregit cava tempora plumbo.
Sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit
Vincula, procumbunt oculi: stat lumine rapto
Adtonitus, mortisque illas putat esse tenebras.
At postquam membris sensit constare vigorem, 715
Vos, ait, o socii, sicut tormenta soletis,
Me quoque mittendis rectum componite telis.
Egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnes
Bellorum casus. Ingentem militis usum
Hoc habet ex magna defunctum parte cadaver: 720
Viventis feriere loco. Sic fatus in hostem
Caeca tela manu, sed non tamen irrita, mittit.
Excipit haec iuvenis generosi sanguinis Argus,
Qua iam non medius descendit in ilia venter,
Adiuvitque suo procumbens pondere ferrum. 725
Stabat diversa victae iam parte carinae
Infelix Argi genitor: non ille iuventae
Tempore Phocaicis ulli cessurus in armis:
Victum aevo robur cecidit, fessusque senecta
Exemplum, non miles erat. Qui, funere viso, 730
Saepe cadens longae senior per transtra carinae
Pervenit ad puppim, spirantesque invenit artus.
Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,
Distentis toto riguit sed corpore palmis.
Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae, 735
Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
Ille caput labens et iam languentia colla,
Viso patre, levat: vox fauces nulla solutas
Prosequitur: tacito tantum petit oscula vultu,
Invitatque patris claudenda ad lumina dextram. 740
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus
Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit,
A saevis permissa deis, iugulumque senilem
Confodiam. Veniam misero concede parenti,
Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi. 745
Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis,
Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
Sic fatus, quamvis capulum per viscera missi
Polluerat gladii, tamen alta sub aequora tendit
Praecipiti saltu. Letum praecedere nati 750
Festinantem animam morti non credidit uni.
Inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps
Belli casus erat: Graiae pars maxima classis
Mergitur: ast aliae mutato remige puppes
Victores vexere suos: navalia paucae 755
Praecipiti tenuere fuga. Quis in urbe parentum
Fletus erat! quanti matrum per litora planctus!
Coniunx saepe sui, confusis vultibus unda,
Credidit ora viri, Romanum amplexa cadaver:
Accensisque rogis miseri de corpore trunco 760
Certavere patres. - At Brutus, in aequore victor,
Primus Caesareis pelagi decus addidit armis.