Pharsalia/IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

At procul extremis terrarum Caesar in oris
Martem saevus agit, non multa caede nocentem,
Maxima sed fati ducibus momenta daturum.
Iure pari rector castris Afranius illis
Ac Petreius erat: concordia duxit in aequas 5
Imperium commune vices, tutelaque valli
Pervigil alterno paret custodia signo.
His praeter Latias acies erat impiger Astur,
Vettonesque leves, profugique a gente vetusta
Gallorum Celtae, miscentes nomen Iberis. 10
Colle tumet modico, lenique excrevit in altum
Pingue solum tumulo: super hunc fundata vetusta
Surgit Ilerda manu: placidis praelabitur undis
Hesperios inter Sicoris non ultimus amnes;
Saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu, 15
Hibernas passurus aquas. At proxima rupes
Signa tenet Magni: nec Caesar colle minore
Castra levat: medius dirimit tentoria gurges.
Explicat hinc tellus campos effusa patentes,
Vix oculo prendente modum, camposque coerces, 20
Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu
Oceani pepulisse tuo: nam gurgite mixto,
Qui praestat terris, aufert tibi nomen Iberus.
Prima dies belli cessavit Marte cruento,
Spectandasque ducum vires numerosaque signa 25
Exposuit. Piguit sceleris; pudor arma furentum
Continuit; patriaeque et ruptis legibus unum
Donavere diem. Prono tunc Caesar Olympo
In noctem subita circumdedit agmina fossa,
Dum primae perstant acies, hostemque fefellit, 30
Et prope consertis obduxit castra maniplis.
Luce nova collem subito conscendere cursu,
Qui medius tutam castris dirimebat Ilerdam,
Imperat. Huc hostem pariter terrorque pudorque
Impulit; et rapto tumulum prior agmine cepit. 35
His virtus ferrumque locum promittit: at illis
Ipse locus. Miles rupes oneratus in altas
Nititur: adversoque acies in monte supina
Haeret, et in tergum casura, umbone sequentis
Erigitur. Nulli telum vibrare vacabat, 40
Dum labat et fixo firmat vestigia pilo,
Dum scopulos stirpesque tenent, atque, hoste relicto,
Caedunt ense viam. Vidit lapsura ruina
Agmina dux, equitemque iubet succedere bello,
Munitumque latus laevo praeducere gyro. 45
Sic pedes ex facili, nulloque urgente, receptus,
Irritus et victor, subducto Marte, pependit.
Hactenus armorum discrimina: cetera bello
Fata dedit variis incertus motibus aer.
Pigro bruma gelu, siccis Aquilonibus haerens, 50
Aethere constricto pluvias in nube tenebat.
Urebant montana nives, camposque iacentes
Non duraturae conspecto sole pruinae:
Atque omnis propior mergenti sidera coelo
Aruerat tellus hiberno dura sereno. 55
Sed postquam vernus calidum Titana recepit
Sidera respiciens delapsae portitor Helles,
Atque iterum, aequatis ad iustae pondera Librae
Temporibus, vicere dies: tunc, sole relicto,
Cynthia quo primum cornu dubitanda refulsit, 60
Exclusit Boream, flammasque accepit ab Euro.
Ille suo nubes quascumque invenit in axe,
Torsit in occiduum Nabataeis flatibus orbem:
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus
Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus 65
Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi
Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos,
Incendere diem nubes, oriente remotae;
Nec medio potuere graves incumbere mundo,
Sed nimbos rapuere fuga. Vacat imbribus Arctos 70
Et Notus; in solam Calpen fluit humidus aer.
Hic, ubi iam Zephyri fines et summus Olympi
Cardo tenet Tethyn, vetitae transcurrere, densos
Involvere globos; congestumque aeris atri
Vix recipit spatium, quod separat aethere terram. 75
Iamque polo pressae largos densentur in imbres,
Spissataeque fluunt: nec servant fulmina flammas,
Quamvis crebra micent: moriuntur fulgura nimbis
Hinc imperfecto complectitur aera gyro
Arcus, vix ulla variatus luce colorem, 80
Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus
Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
Iamque Pyrenaeae, quas numquam solvere Titan
Evaluit, fluxere nives, fractoque madescunt
Saxa gelu. Tunc, quae solitis e fontibus exit, 85
Non habet unda vias: tam largas alveus omnis
A ripis accepit aquas. Iam naufraga campo
Caesaris arma natant, impulsaque gurgite multo
Castra labant: alto restagnant flumina vallo.
Non pecorum raptus faciles, non pabula mersi 90
Ulla ferunt sulci: tectarum errore viarum
Fallitur occultis sparsus populator in agris.
Iamque, comes semper magnorum prima malorum.
Saeva fames aderat: nulloque obsesses ab hoste
Miles eget; toto censu non prodigus emit 95
Exiguam Cererem. Pro lucri pallida tabes!
Non deest prolato ieiunus venditor auro.
Iam tumuli collesque latent: iam flumina cuncta
Condidit una palus, vastaque voragine mersit:
Absorpsit penitus rupes, ac tecta ferarum 100
Detulit, atque ipsas hausit, subitisque frementes
Vorticibus contorsit aquas et repulit aestus
Fortior Oceani. Nec Phoebum surgere sentit
Nox subiecta polo; rerum discrimina miscet
Deformis coeli facies iunctaeque tenebrae. 105
Sic mundi pars ima iacet, quam zona nivalis
Perpetuaeque premunt hiemes; non sidera coelo
Ulla videt, sterili non quidquam frigore gignit,
Sed glacie medios signorum temperat ignes.
Sic, o summe parens mundi, sic sorte secunda 110
Aequorei rector facias, Neptune, tridentis:
Et tu perpetuis impendas aera nimbis;
Tu remeare vetes quoscumque emiseris aestus.
Non habeant amnes declivem ad litora cursum,
Sed pelagi referantur aquis: concussaque tellus 115
Laxet iter fluviis. Hos campos Rhenus inundet,.
Hos Rhodanus: vastos obliquent flumina fontes.
Rhipaeas huc solve nives, huc stagna lacusque
Et pigras, ubicumque iacent, effunde paludes:
Et miseras bellis civilibus eripe terras. 120

Sed parvo Fortuna viri contenta pavore,
Plena redit, solitoque magis favere secundi
Et veniam meruere dei. Iam rarior aer,
Et par Phoebus aquis, densas in vellera nubes
Sparserat, et noctes ventura luce rubebant: 125
Servatoque loco rerum, discessit ab astris
Humor, et ima petit, quidquid pendebat aquarum.
Tollere silva comas, stagnis emergere colles
Incipiunt, visoque die durescere valles.
Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, 130
Primum cana salix madefacto vimine parvam
Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco
Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
Sic Venetus stagnante Pado, fusoque Britannus
Navigat Oceano: sic, cum tenet omnis Nilus, 135
Conseritur bibula Memphitis cymba papyro.
His ratibus transiecta manus festinat utrinque
Succisum curvare nemus; fluviique ferocis
Incrementa timens, non primis robora ripis
Imposuit: medios pontem distendit in agros. 140
Ac ne quid Sicoris repetitis audeat undis,
Spargitur in sulcos, et scisso gurgite rivis
Dat poenas maioris aquae. Postquam omnia fatis
Caesaris ire videt, celsam Petreius Ilerdam
Deserit, et noti diffisus viribus orbis, 145
Indomitos quaerit populos et semper in arma
Mortis amore feros, et tendit in ultima mundi.
Nudatos Caesar colles desertaque castra
Conspiciens, capere arma iubet, nec quaerere pontem
Nec vada, sed duris fluvium superare lacertis. 150
Paretur, rapuitque ruens in proelia miles,
Quod fugiens timuisset, iter. Mox uda receptis
Membra fovent armis, gelidosque a gurgite cursu
Restituunt artus, donec decresceret umbra,
In medium surgente die. Iamque agmina summa 155
Carpit eques, dubiique fugae pugnaeque tenentur.
Adtollunt campo geminae iuga saxea rupes,
Valle cava media. Tellus hinc ardua celsos
Continuat colles: tutae quos inter opaco
Anfractu latuere viae. Quibus hoste potito 160
Faucibus, emitti terrarum in devia Martem
Inque feras gentes, Caesar videt. Ite sine ullo
Ordine, ait, raptumque fuga convertite bellum,
Et faciem pugnae vultusque inferte minaces:
Nec liceat pavidis ignava occumbere morte: 165
Excipiant recto fugientes pectore ferrum.
Dixit, et ad montes tendentem praevenit hostem.
Illic exiguo paullum distantia vallo
Castra locant. Postquam spatio languentia nullo
Mutua conspicuos habuerunt lumina vultus, 170
Et fratres natosque suos videre patresque,
Deprensum est civile nefas! Tenuere parumper
Ora metu: tantum nutu motoque salutant
Ense suos. Mox ut stimulis maioribus ardens
Rupit amor leges, audet transcendere vallum 175
Miles, in amplexus effusas tendere palmas.
Hospitis ille ciet nomen; vocat ille propinquum:
Admonet hunc studiis consors puerilibus aetas:
Nec Romanus erat, qui non agnoverat hostem.
Arma rigant lacrimis, singultibus oscula rumpunt: 180
Et, quamvis nullo maculatus sanguine, miles,
Quae potuit, fecisse timet. Quid pectora pulses?
Quid, vesane, gemis? fletus quid fundis inanes,
Nec te sponte tua sceleri parere fateris?
Usque adeone times, quem tu facis ipse timendum? 185
Classica dent bellum; saevos tu neglige cantus:
Signa ferant; cessa: iamiam civilis Erinnys
Concidet, et Caesar generum privatus amabit.
Nunc ades, aeterno complectens omnia nexu,
O rerum mixtique salus, Concordia, mundi, 190
Et sacer orbis amor: magnum nunc saecula nostra
Venturi discrimen habent. Periere latebrae
Tot scelerum: populo venia est erepta nocenti:
Agnovere suos. Pro numine fata sinistro,
Exigua requie tantas augentia clades! 195
Pax erat, et miles, castris permixtus utrisque,
Errabat: duro concordes cespite mensas
Institnunt, et permixto libamina Baccho
Gramineis fluxere focis: iunctoque cubili
Extrahit insomnes bellorum fabula noctes: 200
Quo primum steterint campo, qua lancea dextra
Exierit. Dum, quae gesserunt fortia, iactant,
Et dum multa negant, quod solum fata petebant,
Est miseris renovata fides, atque omne futurum
Crevit amore nefas. Nam postquam foedera pacis 205
Cognita Petreio, seque et sua tradita venum
Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras
Excitat, atque hostes turba stipatus inermes
Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense
Separat, et multo disturbat sanguine pacem. 210
Addidit ira ferox moturas proelia voces:
Immemor o patriae, signorum oblite tuorum,
Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus,
Adsertor victo redeas ut Caesare; certe
Ut vincare, potes. Dum ferrum, incertaque fata, 215
Quique fluat multo non deerit vulnere sanguis,
Ibitis ad dominum, damnataque signa feretis?
Utque habeat famulos nullo discrimine, Caesar
Exorandus erit? ducibus quoque vita petenda est?
Numquam nostra salus pretium mercesque nefandae 220
Proditionis erit: non hoc civilia bella,
Ut vivamus, agunt. Trahimur sub nomine pacis.
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo
Eruerent, nulli vallarent oppida muri,
Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor 225
Turrigeras classis pelago sparsura carinas,
Si bene libertas umquam pro pace daretur.
Hostes nempe meos sceleri iurata nefando
Sacramenta tenent: at vobis vilior hoc est
Vestra fides, quod pro caussa pugnantibus aequa 230
Et veniam sperare licet. Pro dira pudoris
Foedera! Nunc toto fatorum ignarus in orbe,
Magne, paras acies, mundique extrema tenentes
Sollicitas reges, cum forsan foedere nostro
Iam tibi sit promissa salus. Sic fatur, et omnes 235
Concussit mentes, scelerumque reduxit amorem.
Sic, ubi desuetae silvis in carcere clauso
Mansuevere ferae, et vultus posuere minaces,
Atque hominem didicere pati: si torrida parvus
Venit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque, 240
Admonitaeque tument gustato sanguine fauces;
Fervet, et a trepido vix abstinet ira magistro.
Itur in omne nefas: et quae Fortuna deorum.
Invidia caeca bellorum in nocte tulisset,
Fecit monstra fides: inter mensasque torosque, 245
Quae modo complexu foverunt, pectora caedunt.
Et quamvis primo ferrum strinxere gementes,
Ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,
Dum feriant, odere suos, animosque labantes
Confirmant ictu. Fervent iam castra tumultu, 250
[Et scelerum turba: rapiuntur colla parentum.]
Ac velut occultum pereat scelus, omnia monstra
In faciem posuere ducum: iuvat esse nocentes.


Tu, Caesar, quamvis spoliatus milite multo,
Agnoscis superos. Neque enim tibi maior in arvis 255
Emathiis fortuna fuit, nec Phocidos undis
Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum.
Hoc siquidem solo civilis crimine belli
Dux caussae melioris eris. Polluta nefanda
Agmina caede duces iunctis committere castris 260
Non audent, altaeque ad moenia rursus Ilerdae
Intendere fugam. Campos eques obvius omnes
Abstulit, et siccis inclusit collibus hostem.
Tunc inopes undae praerupta cingere fossa
Caesar avet, nec castra pati contingere ripas, 265
Aut circum largos curvari brachia fontes.
Ut leti videre viam, conversus in iram
Praecipitem timor est. Miles, non utile clausis
Auxilium, mactavit equos: tandemque coactus
Spe posita damnare fugam, casurus in hostes 270
Fertur. Ut effuso Caesar decurrere passu
Vidit, et ad certam devotos tendere mortem:
Tela tene iam, miles, ait, ferrumque ruenti
Subtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum:
Vincitur haud gratis, iugulo qui provocat hostem. 275
En sibi vilis adest invisa luce iuventus,
Iam damno peritura meo. Non sentiet ictus,
Incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso.
Deserat hic fervor mentes, cadat impetus amens.
Perdant velle mori. Sic deflagrare minaces 280
Incassum et vetito passus languescere bello,
Substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.
Inde ubi nulla data est miscendi copia Martis,
Paullatim cadit ira ferox, mentesque tepescunt;
Saucia maiores animos ut pectora gestant, 285
Dum dolor est ictusque recens, et mobile nervis
Conamen calidus praebet cruor, ossaque nondum
Adduxere cutem: si conscius ensis adacti
Stat victor, tenuitque manus, tunc frigidus artus
Adligat atque animum subducto robore torpor, 290
Postquam sicca rigens adstrinxit vulnera sanguis.
Iamque inopes undae, primum tellure refossa,
Occultos latices abstrusaque flumina quaerunt:
Nec solum rastris durisque ligonibus arva,
Sed gladiis fodere suis: puteusque cavati 295
Montis ad irrigui premitur fastigia campi.
Non se tam penitus, tam longe luce relicta
Merserit Asturii scrutator pallidus auri.
Non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes,
Aut micuere novi, percusso pumice, fontes: 300
Atra nec exiguo stillant sudantia rore,
Aut impulsa levi turbatur glarea vena.
Tunc exhausta super multo sudore iuventus
Extrahitur, duris silicum lassata metallis.
Quoque minus possent siccos tolerare vapores, 305
Quaesitae fecistis aquae. Nec languida fessi
Corpora sustentant epulis, mensasque perosi
Auxilium fecere famem. Si mollius arvum
Prodidit humorem, pingues manus utraque glebas
Exprimit ora super. Nigro si turbida limo 310
Colluvies immota iacet, cadit omnis in haustus
Certatim obscoenos miles: moriensque recepit,
Quas nollet victurus, aquas: rituque ferarum
Distentas siccant pecudes, et lacte negato,
Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis. 315
tunc herbas frondesque terunt, et rore madentes
Destringunt ramos: ac si quos palmite crudo
Arboris aut tenera succos pressere medulla.
O fortunati, fugiens quos barbarus hostis
Fontibus immixto stravit per rura veneno. 320
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum,
Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis
Infundas aconita palam, Romana iuventus
Non decepta bibet. Torrentur viscera flamma,
Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis. 325
Iam marcent venae, nulloque humore rigatus
Aeris alternos angustat pulmo meatus,
Rescissoque nocent suspiria dura palato.
Pandunt ora tamen, nocturnumque aera captant.
Exspectant imbres, quorum modo cuncta natabant 330
Impulsu, et siccis vultus in nubibus haerent.
Quoque magis miseros undae ieiunia solvant,
Non super arentem Meroen Cancrique sub axe,
Qua nudi Garamantes arant, sedere: sed inter
Stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Iberum 335
Spectat vicinos sitiens exercitus amnes.



Iam domiti cessere duces, pacisque petendae
Auctor damnatis supplex Afranius armis,
Semianimes in castra trahens hostilia turmas,
Victoris stetit ante pedes. Servata precanti 340
Maiestas, non fracta malis, interque priorem
Fortunam casusque novos gerit omnia victi,
Sed ducis, et veniam securo pectore poscit:
Si me degeneri stravissent fata sub hoste
Non deerat fortis rapiendo dextera leto: 345
At nunc sola mihi est orandae caussa salutis,
Dignum donanda, Caesar, te credere vita.
Non partis studiis agimur, nec sumsimus arma
Consiliis inimica tuis. Nos denique bellum
Invenit civile duces; caussaeque priori, 350
Dum potuit, servata fides. Nil fata moramur:
Tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,
Securumque orbis patimur post terga relicti.
Nec cruor effusus campis tibi bella peregit,
Nec ferrum lassaeque manus. Hoc hostibus unum, 355
Quod vincas, ignosce tuis. Nec magna petuntur.
Otia des fessis, vitam patiaris inermes
Degere, quam tribuis: campis prostrata iacere
Agmina nostra putes: neque enim felicibus armis
Misceri damnata decet, partemque triumphi 360
Captos ferre tui: turba haec sua fata peregit.
Hoc petimus, victos ne tecum vincere cogas.
Dixerat: at facilis Caesar vultuque serenus
Flectitur, atque usum belli poenamque remittit.
Ut primum iustae placuerunt foedera pacis, 365
Incustoditos decurrit miles ad amnes;
Incumbit ripis, permissaque flumina turbat.
Continuus multis subitarum tractus aquarum,
Aera non passus vacuis discurrere venis,
Arctavit clausitque animam: nec fervida pestis 370
Cedit adhuc: sed morbus egens iam gurgite plenis
Visceribus sibi poscit aquas. Mox robora nervis
Et vires rediere viris. O prodiga rerum
Luxuries, numquam parvo contenta parato,
Et quaesitorum terra pelagoque ciborum 375
Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae,
Discite, quam parvo liceat producere vitam,
Et quantum natura petat. Non erigit aegros
Nobilis ignoto diffusus consule Bacchus:
Non auro murrhaque bibunt; sed gurgite puro 380
Vita redit. Satis est populis fluviusque Ceresque.
Heu miseri, qui bella gerunt! Tunc, arma relinquens
Victori, miles spoliato pectore tutus
Innocuusque suas, curarum liber, in urbes
Spargitur. O quantum donata pace potitos 385
Excussis umquam ferrum librasse lacertis
Poenituit, tolerasse sitim, frustraque rogasse
Prospera bella deos. Nempe usis Marte secundo
Tot dubiae restant acies, tot in orbe labores:
Ut numquam fortuna labet successibus anceps, 390
Vincendum toties, terras fundendus in omnes
Est cruor, et Caesar per tot sua fata sequendus.
Felix, qui potuit, mundi nutante ruina,
Quo iaceat iam scire loco. Non proelia fessos
Ulla vocant, certos non rumpunt classica somnos. 395
Iam coniux natique rudes et sordida tecta
Et non deductos recipit sua terra colonos.
Hoc quoque securis oneris fortuna remisit,
Sollicitus menti quod abest favor. Ille salutis
Est auctor, dux ille fuit. Sic proelia soli 400
Felices nullo spectant civilia voto.

Non eadem belli totum fortuna per orbem
Constitit: in partes aliquid sed Caesaris ausa eat,
Qua maria Hadriaci longas ferit unda Salonas,
Et tepidum in molles Zephyros excurrit Iader. 405
Illic, bellaci confisus gente Curictum,
Quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto,
Clauditur extrema residens Antonius ora,
Cautus ab incursu belli, si sola recedat,
Expugnat quae tuta, fames. Non pabula tellus 410
Pascendis submittit equis, non proserit ullam
Flava Ceres segetem: spoliabat gramine campum
Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo
Castrorum siccas de cespite vulserat herbas,
Ut primum adversae socios in litore terrae 415
Et Basilum videre ducem: nova furta per aequor
Exquisita fugae. Neque enim de more carinas
Extendunt, puppesque levant, sed firma gerendis
Molibus insolito contexunt robora ductu.
Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae, 420
Quarum porrectis series constricta catenis
Ordinibus geminis obliquas excipit alnos.
Nec gerit expositum telis in fronte patenti
Remigium: sed, quod trabibus circumdedit aequor,
Hoc ferit, et taciti praebet miracula cursus, 425
Quod nec vela ferat, nec apertas verberet undas.
Tunc freta servantur, dum se declivibus undis
Aestus agat, refluoque mari nudentur arenae.
Iamque relabenti crescebant litora ponto;
Missa ratis prono defertur lapsa profundo, 430
Et geminae comites. Cunctas super ardua turris
Eminet, et tremulis tabulata minantia pinnis.
Noluit Illyricae custos Octavius undae
Confestim tentare ratem, celeresque carinas
Continuit, cursu crescat dum praeda secundo: 435
Et temere ingressos repetendum invitat ad aequor
Pace maris. Sic dum pavidos formidine cervos
Claudat odoratae metuentes aera pennae,
Aut dum dispositis adtollat retia varis
Venator, tenet ora levis clamosa Molossi, 440
Spartanos Cretasque ligat: nec creditur ulli
Silva cani, nisi qui presso vestigia rostro
Colligit, et praeda nescit latrare reperta,
Contentus tremulo monstrasse cubilia loro.
Nec mora: complentur moles, avideque petitis 445
Insula deseritur ratibus, quo tempore primas
Impedit ad noctem iam lux extrema tenebras.
At Pompeianus fraudes innectere ponto
Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare
Summa freti, medio suspendit vincula ponto, 450
Et laxas fluitare sinit religatque catenas
Rupis ab Illyricae scopulis. Nec prima, nec illa,
Quae sequitur, tardata ratis: sed tertia moles
Haesit, et ad cautes adducto fune secuta est.
Impendent cava saxa mari, ruituraque semper 455
Stat (mirum) moles, et silvis aequor inumbrat.
Huc fractas Aquilone rates submersaque pontus
Corpora saepe tulit, caecisque abscondit in antris:
Restituit raptus tectum mare: quumque cavernae
Evomuere fretum, contorti verticis undae 460
Tauromenitanam vincunt fervore Charybdin.
Hic Opiterginis moles onerata colonis
Constitit: hanc omni puppes statione solutae
Circumeunt: alii rupes ac litora complent.
Vulteius tacitas sensit sub gurgite fraudes; 465
(Dux erat ille ratis,) frustra qui vincula ferro
Rumpere conatus, poscit spe proelia nulla,
Incertus qua terga daret, qua pectora bello.
Hoc tamen in casu, quantum deprensa valebat,
Effecit virtus: inter tot millia captae 470
Circumfusa rati et plenam vix inde cohortem
Pugna fuit; non longa quidem: nam condidit atra
Nox lucem dubiam, pacemque habuere tenebrae.
Tunc sic adtonitam venturaque fata paventem
Rexit magnanima Vulteius voce cohortem: 475
Libera non ultra, parva quam nocte, iuventus,
Consulite extremis angusto tempore rebus.
Vita brevis nulli super est, qui tempus in illa
Quaerendae sibi mortis habet: nec gloria leti
Inferior, iuvenes, admoto occurrere fato. 480
Omnibus incerto venturae tempore vitae,
Par animi laus est, et quos speraveris annos
Perdere, et extremae momentum abrumpere lucis,
Accersas dum fata manu. Non cogitur ullus
Velle mori. Fuga nulla patet: stant undique nostris 485
Intenti cives iugulis. Decernite letum,
Et metus omnis abest: cupias quodcumque necesse est.
Non tamen in caeca bellorum nube cadendum est,
Aut cum permixtis acies sua tela tenebris
Involvunt, conserta iacent cum corpora campo, 490
In medium mors omnis abit, perit obruta virtus.
Nos in conspicua sociis hostique carina
Constituere dei. Praebebunt aequora testes,
Praebebunt terrae, summis dabit insula saxis:
Spectabunt geminae diverso e litore partes. 495
Nescio quod nostris magnum et memorabile fatis
Exemplum, Fortuna, paras. Quaecumque per aevum
Exhibuit monumenta fides, servataque ferro
Militiae pietas, transibit nostra iuventus.
Namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar, 500
Esse parum scimus: sed non maiora supersunt
Obsessis, tanti quae pignora demus amoris.
Abscidit nostrae multum sors invida laudi,
Quod non cum senibus capti natisque tenemur.
Indomitos sciat esse viros, timeatque furentes 505
Et morti faciles animos, et gaudeat hostis
Non plures haesisse rates. Tentare parabunt
Foederibus, turpique volent corrumpere vita.
O utinam, quo plus habeat mors unica famae,
Promittant veniam, iubeant sperare salutem: 510
Ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro,
Desperasse putent. Magna virtute merendum est,
Caesar ut, amissis inter tot millia paucis,
Hoc damnum clademque vocet. Dent fata recessum
Emittantque licet, vitare instantia nolim. 515
Proieci vitam, comites, totusque futurae
Mortis agor stimulis: furor est. Agnoscere solis
Permissum est, quos iam tangit vicinia fati,
Victurosque dei celant, ut vivere durent,
Felix esse mori. Sic cunctas sustulit ardor 520
Nobilium mentes iuvenum: cum sidera coeli
Ante ducis voces oculis humentibus omnes
Adspicerent, flexoque Ursae temone paverent,
Iidem, cum fortes animos praecepta subissent,
Optavere diem. Nec segnis mergere ponto 525
Tunc erat astra polus: nam sol Ledaea tenebat
Sidera, vicino cum lux altissima Cancro est:
Nox tum Thessalicas urgebat parva sagittas.
Detegit orta dies stantes in rupibus Istros,
Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos. 530
Tentavere prius suspenso vincere bello
Foederibus, fieret captis si dulcior ipsa
Mortis vita mora. Stabat devota inventus,
Damnata iam luce ferox, securaque pugnae
Promisso sibi fine manu: nullique tumultus 535
Excussere viris mentes ad summa paratas:
Innumerasque simul pauci terraque marique
Sustinuere manus: tanta est fiducia mortis.
Utque satis bello visum est fluxisse cruoris,
Versus ab hoste furor. Primus dux ipse carinae 540
Vulteius, iugulo poscens iam fata retecto,
Ecquis, ait, iuvenum est, cuius sit dextra cruore
Digna meo, certaque fide per vulnera nostra
Testetur se velle mori? Nec plura locuto
Viscera non unus iamdudum transigit ensis. 545
Collaudat cunctos: sed eum, cui vulnera prima
Debebat, grato moriens interficit ictu.
Concurrent alii, totamque in partibus unis
Bellorum fecere nefas. Sic semine Cadmi
Emicuit Dircaea cohors, ceciditque suorum 550
Vulneribus, dirum Thebanis fratribus omen:
Phasidos et campis insomni dente creati
Terrigenae, missa magicis e cantibus ira,
Cognato tantos complerunt sanguine sulcos:
Ipsaque, inexpertis quod primum fecerat herbis, 555
Expavit Medea nefas. Sic mutua pacti
Fata cadunt iuvenes: nimiumque in morte virorum
Mors virtutis habet: pariter sternuntque caduntque
Vulnere letali: nec quemquam dextra fefellit,
Cum feriat moriente manu. Nec vulnus adactis 560
Debetur gladiis: percussum est pectore ferrum,
Et iugulis pressere manum. Cum sorte cruenta
Fratribus incurrant fratres, natusque parenti,
Haud trepidante tamen toto cum pondere dextra
Exegere enses. Pietas ferientibus una, 565
Non repetisse, fuit. Iam latis viscera lapsa
Semianimes traxere foris, multumque cruoris
Infudere mari. Despectam cernere lucem,
Victoresque suos vultu spectare superbo,
Et mortem sentire iuvat. Iam strage cruenta 570
Conspicitur cumulata ratis: bustisque remittunt
Corpora victores, ducibus mirantibus, ulli
Esse ducem tanti. Nullam maiore locuta est
Ore ratem totum discurrens fama per orbem.
Non tamen ignavae post haec exempla virorum 575
Percipient gentes, quam sit non ardua virtus
Servitium fugisse manu. Sed regna timentur
Ob ferrum, et saevis libertas uritur armis:
Ignoratque datos, ne quisquam serviat, enses.
Mors, utinam pavidos vitae subducere nolles, 580
Sed virtus te sola daret! Non segnior illo
Marte fuit, qui tunc Libycis exarsit in arvis.

Namque rates audax Lilybaeo litore solvit
Curio: nec forti velis Aquilone recepto
Inter semirutas magnae Carthaginis arces 585
Et Clupeam tenuit stationis litora notae:
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se
Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
Inde petit tumulos exesasque undique rupes,
Antaei quae regna vocat non vana vetustas. 590
Nominis antiqui cupientem noscere caussas
Cognita per multos docuit rudis incola patres,
Nondum post genitos Tellus effeta gigantes,
Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
Nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon, 595
Aut Tityos Briareusque ferox: coeloque pepercit,
Quod non Phlegraeis Antaeum sustulit arvis.
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires
Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem,
Iam defecta vigent renovato robore membra. 600
Haec illi spelunca domus: latuisse sub alta
Rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones.
Ad somnos non terga ferae praebere cubile
Adsuerunt, non silva torum: viresque resumit
In nuda tellure iacens. Periere coloni 605
Arvorum Libyes: pereunt, quos adpulit aequor,
Auxilioque diu virtus non usa cadendi,
Terrae spernit opes: invictus robore cunctis,
Quamvis staret, erat. Tandem vulgata cruenti
Fama mali, terras monstris aequorque levantem 610
Magnanimum Alciden Libycas excivit in oras.
Ille Cleonaei proiecit terga leonis,
Antaeus Libyci. Perfudit membra liquore
Hospes, Olympiacae servato more palaestrae:
Ille, parum fidens pedibus contingere matrem, 615
Auxilium membris calidas infundit arenas.
Conseruere manus et multo brachia nexu.
Colla diu gravibus frustra tentata lacertis:
Immotumque caput fixa cum fronte tenetur:
Miranturque habuisse parem. Nec viribus uti 620
Alcides primo voluit certamine totis,
Exhausitque virum: quod creber anhelitus illi
Prodidit, et gelidus fesso de corpore sudor.
Tunc cervix lassata quati: tunc pectore pectus
Urgeri: tunc obliqua percussa labare 625
Crura manu. Iam terga viri cedentia victor
Adligat, et medium, compressis ilibus, arctat:
Inguinaque insertis pedibus distendit, et omnem
Explicuit per membra virum. Rapit arida tellus
Sudorem: calido complentur sanguine venae. 630
Intumuere tori, totosque induruit artus,
Herculeosque novo laxavit corpore nodos.
Constitit Alcides stupefactus robore tanto:
Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis
Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram. 635
Conflixere pares, telluris viribus ille,
Ille suis. Numquam saevae sperare novercae
Plus licuit. Videt exhaustos sudoribus artus
Cervicemque viri siccam, qua ferret Olympum.
Utque iterum fessis iniecit brachia membris, 640
Non exspectatis Antaeus viribus hostis
Sponte cadit, maiorque, accepto robore, surgit.
Quisquis inest terris, in fessos spiritus artus
Egeritur; tellusque viro luctante laborat.
Ut tandem auxilium tactae prodesse parentis 645
Alcides sensit: standum est tibi, dixit, et ultra
Non credere solo, sternique vetabere terra.
Haerebis pressis intra mea pectora membris:
Huc, Antaee, cades. Sic fatus, sustulit alte
Nitentem in terras iuvenem. Morientis in artus 650
Non potuit nati tellus submittere vires.
Alcides medium tenuit: iam pectora pigro
Stricta gelu: terrisque diu non credidit hostem.
Hinc, aevi veteris custos, famosa vetustas
Miratrixque sui signavit nomine terras. 655
Sed maiora dedit cognomina collibus istis,
Poenum qui Latiis revocavit ab arcibus hostem,
Scipio. Iam sedes Libyca tellure potito
Haec fuit. En, veteris cernis vestigia valli.
Romana hos primum tenuit victoria campos. 660
Curio laetatus, tamquam fortuna locorum
Bella gerat, servetque ducum sibi fata priorum,
Felici non fausta loco tentoria ponens,
Indulsit castris, et collibus abstulit omen,
Sollicitatque feros non aequis viribus hostes. 665
Omnis Romanis quae cesserat Africa signis,
Tunc Vari sub iure fuit: qui, robore quamquam
Confisus Latio, regis tamen undique vires
Excivit Libycae gentis, extremaque mundi
Signa, suum comitata Iubam. Non fusior ulli 670
Terra fuit domino: qua sunt longissima regna,
Cardine ab occiduo vicinus Gadibus Atlas
Terminat: a medio confinis Syrtibus Hammon:
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni,
Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis 675
Sufficiunt spatio. Populi tot castra sequuntur:
Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratus
Inculto Gaetulus equo: tunc concolor Indo
Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto
Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas 680
Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
Et gens quae nudo residens Massylia dorso
Ora levi flectit frenorum nescia virga:
Et solitus vacuis errare mapalibus Afer
Venator, ferrique simul fiducia non est, 685
Vestibus iratos laxis operire leones.
Nec solum studiis civilibus arma parabat,
Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno,
Lege tribunicia solio depellere avorum 690
Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno,
Dum regnum te, Roma, facit. Memor ille doloris
Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama,
Et quod Caesareis numquam devota iuventus 695
Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis
Exploratus erat, Corfini captus in arce,
Infidusque novis ducibus, dubiusque priori,
Fas utrumque putat. Sed postquam languida segni
Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valli 700
Desolata fuga, trepida sic mente profatur:
Audendo magnus tegitur timor: arma capessam
Ipse prior: campum miles descendat in aequum,
Dum meus est: variam semper dant otia mentem.
Eripe consilium pugna. Cum dira voluntas 705
Ense subit presso, et galeae texere pudorem,
Quis conferre duces meminit? quis pendere caussas?
Qua stetit, inde favet: veluti fatalis arenae
Muneribus non ira vetus concurrere cogit
Productos: odere pares. Sic fatus, apertis 710
Instruxit campis acies: quem blanda futuris
Deceptura malis belli fortuna recepit.
Nam pepulit Varum campo, nudataque foeda
Terga fuga, donec vetuerunt castra, cecidit.
Tristia sed postquam superati proelia Vari 715
Sunt audita Iubae: laetus, quod gloria belli
Sit rebus servata suis, rapit agmina furtim,
Obscuratque suam per iussa silentia famam,
Hoc solum metuens, incautus ab hoste timeri.
Mittitur, exigua qui proelia prima lacessat 720
Eliciatque manu, Numidis a rege secundus,
Ut sibi commissi simulator Sabura belli.
Ipse cava regni vires in valle retentat:
Aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis
Ludit, et iratas incerta provocat umbra: 725
Obliquusque caput vanas serpentis in auras
Effusae tuto comprendit guttura morsu
Letiferam citra saniem: tunc irrita pestis
Exprimitur, faucesque fluunt pereunte veneno.
Fraudibus eventum dederat fortuna: feroxque, 730
Non exploratis occulti viribus hostis,
Curio nocturnum castris erumpere cogit
Ignotisque equitem late discurrere campis.
Ipse sub aurorae primos excedere motus
Signa iubet castris, multum frustraque rogatus 735
Ut Libycas metuat fraudes, infectaque semper
Punica bella dolis. Leti fortuna propinqui
Tradiderat fatis iuvenem: bellumque trahebat
Auctorem civile suum. Super ardua ducit
Saxa, super cautes, abrupto limite, signa: 740
Cum procul e summis conspecti collibus hostes
Fraude sua cessere parum, dum colle relicto
Effusam patulis aciem committeret arvis.
Ille, fugam credens, simulatae nescius artis,
Ut victor, medios aciem proiecit in agros. 745
tunc primum patuere doli, Numidaeque fugaces
Undique completis clauserunt montibus agmen.
Obstupuit dux ipse simul, perituraque turba.
Non timidi petiere fugam, non proelia fortes:
Quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum 750
Saxa quatit pulsu, rigidos vexantia frenos
Ora terens, spargitque iubas, et subrigit aures,
Incertoque pedum pugnat non stare tumultu.
Fessa iacet cervix. Fumant sudoribus artus,
Oraque proiecta squalent arentia lingua: 755
Pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urguet:
Et defecta gravis longe trahit ilia pulsus:
Siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
Iamque gradum neque verberibus stimulisque coacti,
Nec quamvis crebris iussi calcaribus addunt. 760
Vulneribus coguntur equi. Nec profuit ulli
Cornipedis rupisse moras: neque enim impetus illis
Incursusque fuit: tantum profertur ad hostes,
Et spatium iaculis oblato vulnere donat.
At vagus Afer equos ut primum emisit in agmen, 765
Tunc campi tremuere sono: terraque soluta,
Quantus Bistonio torquetur turbine, pulvis
Aera nube sua texit, traxitque tenebras.
Ut vero in pedites fatum miserabile belli
Incubuit, nullo dubii discrimine Martis 770
Ancipites steterunt casus, sed tempora pugnae
Mors tenuit. Neque enim licuit procurrere contra,
Et miscere manus. Sic undique septa iuventus
Cominus obliquis et rectis eminus hastis
Obruitur: non vulneribus nec sanguine, solum 775
Telorum nimbo peritura, ac pondere ferri.
Ergo acies tantae parum spissantur in orbem:
Ac, si quis metuens medium correpsit in agmen,
Vix impune suos inter convertitur enses:
Densaturque globus, quantum pede prima relato 780
Constrinxit gyros acies. Non arma movendi
Iam locus est pressis: stipataque membra teruntur:
Frangitur armatum colliso pectore pectus.
Non tam laeta tulit victor spectacula Maurus,
Quam fortuna dabat: fluvios non ille cruoris, 785
Membrorumque videt lapsum, et ferientia terram
Corpora: compressum turba stetit omne cadaver.
Excitet invisas dirae Carthaginis umbras
Inferiis fortuna novis: ferat ista cruentus
Hannibal et Poeni tam dira piacula manes. 790
Romanam, superi, Libyca tellure ruinam
Pompeio prodesse nefas, votisque senatus.
Africa nos potius vincat sibi. Curio fusas
Ut vidit campis acies, et cernere tantas
Permisit clades compressus sanguine pulvis, 795
Non tulit adflictis animam producere rebus,
Aut sperare fugam: ceciditque in strage suorum,
Impiger ad letum, et fortis virtute coacta.
Quid nunc rostra tibi prosunt turbata, forumque,
Unde tribunicia plebeius signifer arte 800
Arma dabas populis? quid prodita iura senatus.
Et gener atque socer bello concurrere iussi?
Ante iaces, quam dira duces Pharsalia confert,
Spectandumque tibi bellum civile negatum est.
Has urbi miserae vestro de sanguine poenas 805
Nempe datis? luitis iugulo sic arma, potentes?
Felix Roma quidem, civesque habitura beatos,
Si libertatis superis tam cura placeret,
Quam vindicta placet. Libycas, en, nobile corpus,
Pascit aves nullo contectus Curio busto. 810
At tibi nos (quando non proderit ista silere,
A quibus omne aevi senium sua fama repellit,)
Digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
Haud alium tanta civem tulit indole Roma,
Aut cui plus leges deberent recta sequenti. 815
Perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquam
Ambitus, et luxus, et opum metuenda facultas
Transverso mentem dubiam torrente tulerunt:
Momentumque fuit mutatus Curio rerum,
Gallorum captus spoliis, et Caesaris auro. 820
Ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ense
Sulla potens, Mariusque ferox, et Cinna cruentus,
Caesareaeque domus series: cui tanta potestas
Concessa est? Emere omnes, hic vendidit urbem.