Pharsalia/IX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

At non in Pharia manes iacuere favilla,
Nec cinis exiguus tantam compescuit umbram:
Prosiluit busto, semustaque membra relinquens
Degeneremque rogum, sequitur convexa Tonantis,
Qua niger astriferis connectitur axibus aer, 5
Quaque patet terras inter lunaeque meatus,
(Semidei manes habitant, quos ignea virtus
Innocuos vita patientes aetheris imi
Fecit) et aeternos animam collegit in orbes.
Non illuc auro positi, nec ture sepulti 10
Perveniunt. Illic postquam se lumine vero
Implevit, stellasque vagas miratur, et astra
Fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret
Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.
Hinc super Emathiae campos, et signa cruenti 15
Caesaris, ac sparsas volitavit in aequore classes;
Et scelerum vindex in sancto pectore Bruti
Sedit, et invicti posuit se mente Catonis.
Ille, ubi pendebant casus, dubiumque manebat,
Quem mundi dominum facerent civilia bella, 20
Oderat et Magnum, quamvis comes isset in arma,
Auspiciis raptus patriae ductuque senatus:
At post Thessalicas clades iam pectore toto
Pompeianus erat. Patriam tutore carentem
Excepit, populi trepidantia membra refovit, 25
Ignavis manibus proiectos reddidit enses,
Nec regnum cupiens gessit civilia bella,
Nec servire timens. Nil caussa fecit in armis
Ipse sua: totae post Magni funera partes
Libertatis erant: quas ne per litora fusas 30
Colligeret rapido victoria Caesaris actu,
Corcyrae secreta petit, ac mille carinis
Abstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.
Quis ratibus tantis fugientia crederet ire
Agmina? quis pelagus victas arctasse carinas? 35
Dorida tunc Malean, et apertam Taenaron umbris,
Inde Cythera petit: Boreaque urgente carinas
Creta fugit: Dictaea legit, cedentibus undis,
Litora. Tunc ausum classi praecludere portus
Impulit ac saevas meritum Phycunta rapinas 40
Sparsit: et hinc placidis alto delabitur auris
In litus, Palinure, tuum: (neque enim aequore tantum
Ausonio monumenta tenes, portusque quietos
Testatur Libye Phrygio placuisse magistro;)
Cum procul ex alto tendentes vela carinae 45
Ancipites tenuere animos, sociosne malorum,
An veherent hostes. Praeceps facit omne timendum
Victor, et in nulla non creditur esse carina.
Ast illae puppes luctus planctusque ferebant,
Et mala vel duri lacrimas motura Catonis. 50
Nam postquam frustra precibus Cornelia nautas
Privignique fugam tenuit, ne forte repulsus
Litoribus Phariis remearet in aequora truncus,
Ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri:
Ergo indigna fui, dixit, Fortuna, marito 55
Accendisse rogum, gelidosque effusa per artus
Incubuisse viro? laceros exurere crines?
Membraque dispersi pelago componere Magni?
Vulneribus cunctis largos infundere fletus?
Ossibus et tepida vestes implere favilla, 60
Quidquid ab extincto licuisset tollere busto,
In templis sparsura deum? Sine funeris ullo
Ardet honore rogus: manis hoc Aegyptia forsan
Obtulit officium grave manibus. O bene nudi
Crassorum cineres! Pompeio contigit igni 65
Inidia maiore deum. Similisne malorum
Sors mihi semper erit? numquam dare busta licebit
Coniugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?
Quid porro tumulis opus est, aut ulla requiris
Instrumenta, dolor? Non toto pectore portas 70
Impia Pompeium? non imis haeret imago
Visceribus? Quaerat cineres victura superstes.
Nunc tamen hinc longe qui fulget luce maligna
Ignis, adhuc aliquid. Phario de litore surgens,
Ostendit mihi, Magne, tui. Iam flamma resedit, 75
Pompeiumque ferens vanescit solis ad ortus
Fumus, et invisi tendunt mihi carbasa venti.
Non mihi nunc tellus Pompeio si qua triumphos
Victa dedit, non alta terens Capitolia currus
Gratior: elapsus felix de pectore Magnus; 80
Hunc volumus, quem Nilus habet, terraeque nocenti
Non haerere queror: crimen commendat arenas.
[Linquere, si qua fides, Pelusia litora nolo.]
Tu pete bellorum casus, et signa per orbem,
Sexte, paterna move: namque haec mandata reliquit 85
Pompeius vobis in nostra condita cura:
"Me cum fatalis leto damnaverit hora,
Excipite, o nati, bellum civile, nec umquam,
Dum tetris aliquis nostra de stirpe manebit,
Caesaribus regnare vacet. Vel sceptra, vel urbes 90
Libertate sua validas impellite fama
Nominis: has vobis partes, haec arma relinquo.
Inveniet classes, quisquis Pompeius in undas
Venerit: et noster nullis non gentibus heres
Bella dabit: tantum indomitos memoresque paterni 95
Iuris habete animos. Uni parere decebit,
Si faciet partes pro libertate, Catoni. "
Exsolvi tibi, Magne, fidem; mandata peregi.
Insidiae valuere tuae, deceptaque vixi,
Ne mihi commissas auferrem perfida voces. 100
Iam nunc te per inane chaos, per Tartara, coniux,
Si sunt ulla, sequar: quam longo tradita leto,
Incertum est: poenas animae vivacis ab ipsa
Ante feram. Potuit cernens tua vulnera, Magne,
Non fugere in mortem: planctu concussa peribit, 105
Effluet in lacrimas; numquam veniemus ad enses,
Aut laqueos, aut praecipites per inania iactus.
Turpe, mori post te solo non posse dolore.
Sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu,
Decrevitque pati tenebras, puppisque cavernis 110
Delituit: saevumque arcte complexa dolorem
Perfruitur lacrimis, et amat pro coniuge luctum.
Illam non fluctus stridensque rudentibus Eurus
Movit, et exsurgens ad summa pericula clamor:
Votaque sollicitis faciens contraria nautis, 115
Composita in mortem iacuit, favitque procellis.


v. 117


Prima ratem Cypros spumantibus accipit undis:
Inde tenens pelagus, sed iam moderatior, Eurus
In Libycas egit sedes, et castra Catonis.
Tristis, ut in multo mens est praesaga timore, 120
Adspexit patrios comites e litore Magnus,
Et fratrem: medias praeceps tunc fertur ad undas:
Dic ubi sit, germane, parens: stat summa caputque
Orbis, an occidimus? Romanaque Magnus ad umbras
Abstulit? Haec fatur: quem contra talia frater: 125
O felix, quem Sors alias dispersit in oras,
Quique nefas audis: oculos, germane, nocentes
Spectato genitore fero. Non Caesaris armis
Occubuit, dignoque perit auctore ruinae:
Rege sub impuro Nilotica rura tenente, 130
Hospitii fretus superis et munere tanto
In proavos, cecidit donati victima regni.
Vidi ego magnanimi lacerantes pectora patris:
Nec credens Pharium tantum potuisse tyrannum,
Litore Niliaco socerum iam stare putavi. 135
Sed me nec sanguis, nec tantum vulnera nostri
Adfecere senis, quantum gestata per urbem
Ora ducis, quae transfixo sublimia pilo
Vidimus: haec, fama est, oculis victoria iniqui
Servari; scelerisque fidem quaesisse tyrannum. 140
Nam corpus Phariaene canes avidaeque volucres
Distulerint, an furtivus, quem vidimus, ignis
Solverit, ignoro. Quaecumque iniuria fati
Abstulit hos artus, superis haec crimina dono:
Servata de parte queror. Cum talia Magnus 145
Audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem
Effudit; iustaque furens pietate profatur:
Praecipitate rates e sicco litore, nautae;
Classis in adversos erumpat remige ventos:
Ite, duces, mecum: numquam civilibus armis 150
Tanta fuit merces, inhumatos condere manes,
Sanguine semiviri Magnum satiare tyranni.
Non ego Pellaeas arces, adytisque retectum
Corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?
Non mihi pyramidum tumulis evulsus Amasis 155
Atque alii reges Nilo torrente natabunt?
Omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra:
Evolvam busto iam numen gentibus Isin,
Et sacer in Magni cineres mactabitur Apis,
Et tectum lino spargam per vulgus Osirin, 160
Suppositisque deis uram caput. Has mihi poenas
Terra dabit: linquam vacuos cultoribus agros,
Nec, Nilus cui crescat, erit: solusque tenebis
Aegyptum populis, genitor, superisque fugatis.
Dixerat, et classem saevas rapiebat in undas. 165
Sed Cato laudatam iuvenis compescuit iram.
Interea totis, audito funere Magni,
Litoribus sonuit percussus planctibus aether:
Exemploque carens et nulli cognitus aevo
Luctus erat, mortem populos deflere potentis. 170
Sed magis, ut visa est, lacrimis exhausta, solutas
In vultus effusa comas, Cornelia puppi
Egrediens, rursus geminato verbere plangunt.
Ut primum in sociae pervenit litora terrae,
Collegit vestes, miserique insignia Magni, 175
Armaque, et impressas auro, quas gesserat olim,
Exuvias, pictasque togas, velamina summo
Ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni.
Ille fuit miserae Magni cinis. Accipit omnis
Exemplum pietas, et toto litore busta 180
Surgunt, Thessalicis reddentia manibus ignem.
Sic, ubi, depastis submittere gramina campis
Et renovare parans hibernas Apulus herbas,
Igne fovet terras, simul et Garganus et arva
Vulturis et calidi lucent buceta Matini. 185
Non tamen ad Magni pervenit gratius umbras
Omne quod in superos audet convicia vulgus,
Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
Verba, sed a pleno venientia pectore veri.
Civis obit, inquit, multo maioribus impar 190
Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,
Cui non ulla fuit isti reverentia, salva
Libertate potens, et solus plebe parata
Privatus servire sibi, rectorque senatus,
Sed regnantis, erat. Nil belli iure poposcit: 195
Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari.
Immodicas possedit opes, sed plura retentis
Intulit: invasit ferrum, sed ponere norat.
Praetulit arma togae: sed pacem armatus amavit.
Iuvit sumta ducem, iuvit dimissa potestas. 200
Casta domus, luxuque carens, corruptaque numquam
Fortuna domini. Clarum et venerabile nomen
Gentibus, et multum nostrae quod proderat urbi.
Olim vera fides, Sulla Marioque receptis,
Libertatis obit: Pompeio rebus ademto 205
Nunc et ficta perit. Non iam regnare pudebit:
Nec color imperii, nec frons erit ulla senatus.
O felix, cui summa dies fuit obvia victo,
Et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses!
Forsitan in soceri potuisset vivere regno. 210
Scire mori, sors prima viris, sed proxima cogi.
Et mihi, si fatis aliena in iura vemimus,
Da talem, Fortuna, Iubam: non deprecor hosti
Servari, dum me servet cervice recisa.


Vocibus his maior, quam si Romana sonarent 215
Rostra ducis laudes, generosam venit ad umbram
Mortis honos. Fremit interea discordia vulgi
Castrorum, bellique piget post funera Magni,
Cum Tarchondimotus linquendi signa Catonis
Sustulit. Hunc rapta fugientem classe secutus 220
Litus in extremum, tali Cato voce notavit:
O numquam pacate Ciliae, iterumne rapinas
Vadis in aequoreas? Magnum Fortuna removit:
Iam pelago pirata redis. Tunc respicit omnes
In coetu motuque viros: quorum unus, aperta 225
Mente fugae, tali compellat voce regentem:
Nos, Cato, da veniam, Pompeii duxit in arma
Non belli civilis amor, partesque favore
Fecimus. Ille iacet, quem paci praetulit orbis,
Caussaque nostra perit: patrios permitte penates, 230
Desertamque domum, dulcesque revisere natos.
Nam quis erit finis, si nec Pharsalia, pugnas,
Nec Pompeius erit? Perierunt tempora vitae,
Mars eat in tutum: iustas sibi nostra senectus
Prospiciat flammas. Bellum civile sepulchra 235
Vix ducibus praestare potest. Non barbara victos
Regna manent: non Armenium mihi saeva minatur,
Aut Scythicum Fortuna iugum: sub iura togati
Civis eo. Quisquis Magno vivente secundus,
Hic mihi primus erit: sacris praestabitur umbris 240
Summus honor; dominum, quem clades cogit, habebo;
Nullum, Magne, ducem. Te solum in bella secutus,
Post te fata sequar: neque enim sperare secunda
Fas mihi, nec liceat. Fortuna cuncta tenentur
Caesaris: Emathium sparsit victoria ferrum. 245
Clausa fides miseris, et toto solus in orbe est,
Qui velit ac possit victis praestare salutem.
Pompeio scelus est bellum civile peremto,
Quo fuerat vivente fides. Si publica iura,
Si semper patriam sequeris, Cato, signa petamus, 250
Romanus quae consul habet. Sic ille profatus
Insiluit puppi, iuvenum comitante tumultu.
Actum Romanis fuerat de rebus, et omnis
Indiga servitii fervebat litore plebes.
Erupere ducis sacro de pectore voces: 255
Ergo pari voto gessisti bella, iuventus,
Tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti,
Non Romana manus? Quod non in regna laboras,
Quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbem
Adquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est, 260
Bella fugis, quaerisque iugum cervice vacante,
Et nescis sine rege pati? Nunc caussa pericli
Digna viris. Vestro potuit Pompeius abuti
Sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,
Cum prope libertas? Unum Fortuna reliquit 265
Iam tribus e dominis. Pudeat: plus regia Nili
Contulit in leges, et Parthi militis arcus.
Ite, o degeneres, Ptolemaei munus et arma
Spernite. Quis vestras ulla putet esse nocentes
Caede manus? Credet faciles sibi terga dedisse, 270
Credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.
Vadite securi: meruistis indice vitam
Caesare, non armis, non obsidione subacti.
O famuli turpes, domini post fata prioris
Itis ad heredem. Cur non maiora mereri, 275
Quam vitam veniamque, libet? Rapiatur in undas
Infelix Magni coniux, prolesque Metelli:
Ducite Pompeios: Ptolemaei vincite munus.
Nostra quoque inviso quisquis feret ora tyranno,
Non parva mercede dabit. Sciet ista iuventus 280
Cervicis pretio bene se mea signa secutam.
Quin agite, et magna meritum cum caede parate:
Ignavum scelus est tantum fuga. Dixit: et omnes
Haud aliter medio revocavit ab aequore puppes,
Quam, simul effetas linquunt examina ceras, 285
Atque oblita favi non miscent nexibus alas,
Sed sibi quaeque volat, nec iam degustat amarum
Desidiosa thymum: Phrygii sonus increpat aeris,
Adtonitae posuere fugam, studiumque laboris
Floriferi repetunt, et sparsi mellis amorem: 290
Gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor
Divitias servasse casae: sic voce Catonis
Inculcata viris iusti patientia Martis.
Iamque acta belli non doctas ferre quietem
Constituit mentes serieque agitare laborum. 295
Primum litoreis miles lassatur arenis:
Proximus in muros et moenia Cyrenarum
Est labor: exclusus nulla se vindicat ira:
Poenaque de victis sola est, vicisse, Catoni.
Inde peti placuit Libyci contermina Maris 300
Regna Iubae; sed iter mediis natura vetabat
Syrtibus: has audax sperat sibi cedere virtus.
Syrtes vel, primam mundo natura figuram
Cum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit;
(Nam neque subsedit penitus, quo stagna profundi 305
Acciperet, nec se defendit ab aequore tellus;
Ambigua sed lege loci iacet invia sedes:
Aequora fracta vadis, abruptaque terra profundo,
Et post multa sonant proiecti litora fluctus.
Sic male deseruit, nullosque exegit in usus 310
Hanc partem natura sui. ) vel plenior alto
Olim Syrtis erat pelago, penitusque natabat:
Sed rapidus Titan, ponto sua lumina pascens,
Aequora subduxit zonae vicina perustae:
Et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat. 315
Mox ubi damnosum radios admoverit aevum,
Tellus Syrtis erit: nam iam brevis unda superne
Innatat, et late periturum deficit aequor.

Ut primum remis actum mare propulit omne
Classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster 320
In sua regna furens: tentatum classibus aequor
Turbine defendit, longeque a Syrtibus undas
Egit, et illato confregit litore pontum.
Tum quarum recto deprendit carbasa malo
Eripuit nautis; frustraque rudentibus ausis 325
Vela negare Noto, spatium vicere carinae,
Atque ultra proram tumuit sinus. Omnia si quis
Providus antennae suffixit lintea summae,
Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
Sors melior classi, quae fluctibus incidit altis, 330
Et certo iactata mari. Quaecumque levatae
Arboribus caesis flatum effudere frementem,
Abstulit has ventis liber contraria volvens
Aestus, et obnixum victor detrudit in Austrum.
Has vada destituunt, atque interrupta profundo 335
Terra ferit puppes: dubioque obnoxia fato
Pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
Tunc magis impactum brevibus mare, terraque saevit
Obvia consurgens: quamvis elisus ab Austro,
Saepe tamen cumulos fluctus non vincit arenae. 340
Eminet in tergo pelagi procul omnibus arvis,
Inviolatus aqua, sicci iam pulveris agger;
Stant miseri nautae, terraeque haerente carina
Litora nulla vident. Sic partem intercipit aequor:
Pars ratium maior regimen clavumque secuta est, 345
Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos,
Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus
Audit ventosa perflantem murmura concha,
Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata 350
Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est,
Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta
Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas,
Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
Quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis, 355
Infernis, ut fama, trahens oblivia venis:
Atque insopiti quondam tutela draconis,
Hesperidum pauper spoliatus frondibus hortus.
Invidus, annoso qui famam derogat aevo,
Qui vates ad vera vocat. Fuit aurea silva, 360
Divitiisque graves et fulvo germine rami:
Virgineusque chorus nitidi custodia luci,
Et numquam somno damnatus lumina serpens,
Robora complexus rutilo curvata metallo.
Abstulit arboribus pretium, nemorique laborem 365
Alcides: passusque inopes sine pondere ramos,
Retulit Argolico fulgentia poma tyranno.
His igitur depulsa locis, effectaque classis
Syrtibus, haud ultra Garamantidas attigit undas:
Sed duce Pompeio Libyes melioris in oris 370
Mansit. At impatiens virtus haerere Catonis
Audet in ignotas agmen committere gentes,
Armorum fidens, et terra cingere Syrtim.
Haec eadem suadebat hiems, quae clauserat aequor;
Et spes imber erat, nimios metuentibus ignes: 375
Ut neque sole viam, nec duro frigore saevam,
Inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
Atque ingressurus steriles sic fatur arenas:
O quibus una salus placuit mea castra secutis
Indomita cervice mori, componite mentes 380
Ad magnum virtutis opus summosque labores.
Vadimus in campos steriles, exustaque mundi,
Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae,
Siccaque letiferis squalent serpentibus arva,
Durum iter. Ad leges patriaeque ruentis amorem 385
Per mediam Libyen veniant, atque invia tentent,
Si quibus in nullo positum est evadere voto,
Si quibus ire sat est. Neque enim mihi fallere quemquam
Est animus, tectoque metu perducere vulgus.
Hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent, 390
Qui, me teste, pati vel quae tristissima, pulchrum
Romanumque putant. At qui sponsore salutis
Miles eget, capiturque animae dulcedine, vadat
Ad dominum metiore via. Dum primus arenas
Ingrediar, primusque gradus in pulvere ponam, 395
Me calor aethereus feriat, mihi plena veneno
Occurrat serpens; fatoque pericula vestra
Praetentate meo: sitiat, quicumque bibentem
Viderit: aut umbras nemorum quicumque petentem,
Aestuet: aut equitem peditum praecedere turmas, 400
Deficiat; si quo fuerit discrimine notum,
Dux an miles eam. Serpens, sitis, ardor, arenae,
Dulcia virtuti: Gaudet patientia duris.
Laetius est, quoties magno sibi constat, honestum.
Sola potest Libye turbam praestare malorum, 405
Ut deceat fugisse viros. Sic ille paventes
Incendit virtute animos, et amore laborum,
Irreducemque viam deserto limite carpit:
Et, sacrum parvo nomen clausura sepulchro
Invasit Libye securi fata Catonis.



Tertia pars rerum Libye, si credere famae 410
Cuncta velis: at si ventos coelumque sequaris,
Pars erit Europae. Neque enim plus litora Nili,
Quam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt,
Unde Europa fugit Libyen, et litora flexu 415
Oceano fecere locum: sed maior in unam
Orbis abit Asiam. Nam cum communiter istae
Effundant Zephyrum, Boreae latus illa sinistrum
Contingens, dextrumque Noti, descendit in ortus,
Eurum sola tenens. Libycae quod fertile terrae est, 420
Vergit in occasus: sed et haec non fontibus ullis
Solvitur: Arctoos raris Aquilonibus imbres
Accipit, et nostris reficit sua rura serenis.
In nullas vitiatur opes; non aere neque auro
Excoquitur, nullo glebarum crimine, pura, 425
Et penitus terra est. Tantum Maurusia genti
Robora divitiae, quarum non noverat usum,
Sed citri contenta comis vivebat, et umbris.
In nemus ignotum nostrae venere secures,
Extremoque epulas mensasque petivimus orbe. 430
At quaecumque vagam Syrtim complectitur ora
Sub nimio porrecta die, vicina perusti
Aetheris, exurit messes, et pulvere Bacchum
Enecat, et nulls putris radice tenetur.
Temperies vitalis abest, et nulla sub illa 435
Cura Iovis terra est: Natura deside torpet
Orbis, et immotis annum non sentit arenis.
Hoc tam segne solum raras tamen exserit herbas,
Quas Nasamon gens dura legit, qui proxima ponto
Nudus rura tenet; quem mundi barbara damnis 440
Syrtis alit. Nam litoreis populator arenis
Imminet, et, nulla portus tangente carina,
Novit epes. Sic cum toto commercia mundo
Naufragiis Nasamones habent. Hac ire Catonem
Dura iubet virtus. Illic secura iuventus 445
Ventorum, nullasque timens tellure procellas,
Aequoreos est passa metus. Nam litore sicco,
Quam pelago, Syrtis violentius accipit Austrum.
Et terrae magis ille nocens. Non montibus illum
Adversis frangit Libye, scopulisque repulsum 450
Dissipat, et liquidas e turbine solvit in auras:
Nec ruit in silvas, annosaque robora torquens
Lassatur: patet omne solum, liberque meatu
Aeoliam rabiem totis exercet habenis:
Et non imbriferam contorto pulvere nubem 455
In flexum violentus agit: pars plurima terrae
Tollitur, et numquam resoluto vertice pendet.
Regna videt pauper Nasamon errantia vento,
Discussasque domos: volitantque a culmine raptae
Detecto Garamante casae. Non altius ignis 460
Rapta vehit: quantumque licet consurgere fumo,
Et violare diem, tantum tenet aera pulvis.
Tum quoque Romanum solito violentius agmen
Adgreditur, nullusque potest consistere miles,
Instabilis, raptis etiam, quas calcat, arenis. 465
Concuteret terras, orbemque a sede moveret,
Si solida Libye compage et pondere duro
Clauderet exesis Austrum scopulosa cavernis:
Sed quia mobilibus facilis turbatur arenis,
Nusquam luctando stabilis manet: imaque tellus 470
Stat, quia summa fugit. Galeas et scuta virorum
Pilaque contorsit violento spiritus actu,
Intentusque tulit magni per inania coeli.
Illud in externa forsan longeque remota
Prodigium tellure fuit: delapsaque coelo 475
Arma timent gentes, hominumque erepta lacertis
A superis demissa putant. Sic illa profecto
Sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus
Patricia cervice movet: spoliaverat Auster
Aut Boreas populos ancilia nostra ferentes. 480
Sic orbem torquente Noto Romana iuventus
Procubuit, metuensque rapi, constrinxit amictus,
Inseruitque manus terrae: nec pondere solo,
Sed nisu iacuit, vix sic immobilis Austro:
Qui super ingentes cumulos involvit arenae, 485
Atque operit tellure viros. Vix tollere miles
Membra valet, multo congestu pulveris haereus.
Adligat et stantes adfusae magnus arenae
Agger, et immoti terra surgente tenentur.
Saxa tulit penitus discussis proruta muris. 490
Effuditque procul, miranda sorte malorum:
Qui nullas videre domos, videre ruinas.
Iamque iter omne latet: nec sunt discrimina terrae
Ulla, nisi aetheriae medio velut aequore flammae.
Sideribus novere vias: nec sidera nota 495
Ostendit Libycae finitor circulus orae,
Multaque devexo terrarum margine celat.
Utque calor solvit, quem torserat aera ventus
Incensusque dies, manant sudoribus artus,
Arent ora siti: conspecta est parva maligna 500
Unda procul vena: quam vix e pulvere miles
Corripiens, patulum galeae confudit in orbem,
Porrexitque duci. Squalebant pulvere fauces
Cunctorum: minimumque tenens dux ipse liquoris
Invidiosus erat. Mene, inquit, degener unum 505
Miles in hac turba vacuum virtute putasti?
Usque adeo mollis primisque caloribus impar
Sum visus? Quanto poena tu dignior ista es,
Qui, populo sitiente, bibas! Sic concitus ira
Excussit galeam, suffecitque omnibus unda. 510



Ventum erat ad templum, Libycis quod gentibus unum
Inculti Garamantes habent. Stat sortifer istic
Iupiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans,
Aut similis nostro, sed tortis cornibus Ammon.
Non illic Libycae posuerunt ditia gentes 515
Templa, nec Eois splendent donaria gemmis.
Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis
Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon,
Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum
Divitiis delubra tenens: morumque priorum 520
Numen, Romano templum defendit ab auro.
Esse locis superos, testatur silva, per omnem
Sola virens Libyen. Nam quidquid pulvere sicco
Separat ardentem tepida Berenicida Lepti,
Ignorat frondes: solus nemus extulit Ammon. 525
Silvaram fons caussa loco, qui putria terrae
Adligat, et domitas unda connectit arenas.
Sic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo
Stat librata dies: truncum vix protegit arbor:
Tam brevis in medium radiis compellitur umbra. 530
Deprensum est, hunc esse locum, qua circulum alti
Solstitii medium signorum percutit orbem.
Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exit
Rectior, aut Aries donat sua tempora Librae,
Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces. 535
Par Geminis Chiron, et idem quod Carcinos ardens
Humidus Aegoceros: nec plus Leo tollitur Urna.
At tibi, quaecumque es Libyco gens igne diremta,
In Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton:
Et segnis Cynosura subit: tu sicca profundo 540
Mergi plaustra putas, nullumque in vertice summo
Sidus habes immune mari; procul axis uterque est,
Et fuga signorum medio rapit omnia caelo.
Stabant ante fores populi, quos miserat Eos,
Cornigerique Iovis monitu nova fata petebant: 545
Sed Latio cessere duci: comitesque Catonem
Orant, exploret Libycum memorata per orbem
Numina, de fama tam longi iudicet aevi.
Maximus hortator scrutandi voce deorum
Eventus Labienus erat. Sors obtulit, inquit, 550
Et Fortuna viae tam magni numinis ora
Consiliumque dei: tanto duce possumus uti
Per Syrtes, bellique datos cognoscere casus.
Nam cui crediderim superos arcana daturos
Dicturosque magis, quam sancto vera Catoni? 555
Certe vita tibi semper directa supernas
Ad leges, sequerisque deum. Datur, ecce, loquendi
Cum Iove libertas: inquire in fata nefandi
Caesaris, et patriae venturos excute mores:
Iure suo populis uti legumque licebit, 560
An bellum civile perit. Tua pectora sacra
Voce reple: durae semper virtutis amator,
Quaere quid est virtus, et posce exemplar honesti.
Ille, deo plenus, tacita quem mente gerebat,
Effudit dignas adytis e pectore voces: 565
Quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armis
Occubuisse velim potius, quam regna videre?
An sit vita nihil, et longa? an differat aetas?
An noceat vis ulla bono? Fortunaque perdat
Opposita virtute minas? laudandaque velle 570
Sit satis, et numquam successu crescat honestum?
Scimus, et haec nobis non altius inseret Ammon.
Haeremus cuncti superis, temploque tacente,
Nil agimus nisi sponte dei: nec vocibus ullis
Numen eget: dixitque semel nascentibus auctor 575
Quidquid scire licet: steriles nec legit arenas,
Ut caneret paucis, mersitque hoc pulvere verum:
Estque dei sedes, ubi terra, et pontus, et aer,
Et coelum, et virtus. Superos quid quaerimus ultra?
Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris. 580
Sortilegis egeant dubii, semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem. Sic ille profatur:
Servataque fide templi, discedit ab aris, 585
Non exploratum populis Ammona relinquens.
Ipse manu sua pila gerens, praecedit anheli
Militis ora pedes: monstrat tolerare labores,
Non iubet: et nulla vehitur cervice supinus,
Carpentoque sedens. Somni parcissimus ipse est, 590
Ultimus haustor aquae. Cum tandem fonte reperto
Indiga conatur laticis potare iuventus,
Stat, dum lixa bibat. Si veris magna paratur
Fama bonis, et si successu nuda remoto
Inspicitur virtus, quidquid laudamus in ullo 595
Maiorum, Fortuna fuit. Quis Marte secundo,
Quis tantum meruit populorum sanguine nomen?
Hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum
Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru
Scandere Pompeii, quam frangere colla Iugurthae. 600
Ecce parens verus patriae, dignissimus aris,
Roma, tuis; per quem numquam iurare pudebit,
Et quem, si steteris umquam cervice soluta,
Tunc olim factura deum. Iam spissior ignis,
Et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra 605
A medio fecere die, calcatur, et unda
Rarior: inventus mediis fons unus arenis
Largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat
Vix capiente loco. Stabant in margine siccae
Aspides, in mediis sitiebant Dipsades undi. 610
Ductor, ut adspexit perituros fonte relicto,
Adloquitur: Vana specie conterrite leti,
Ne dubita, miles, tutos haurire liquores:
Noxia serpentum est admito sanguine pestis:
Morsu virus habent, et fatum dente minantur: 615
Pocula morte carent. Dixit, dubiumque venenum
Hausit: et in tota Libyae fons unus arena
Ille fuit, de quo primus sibi posceret undam.


Cur Libycus tantis exundet pestibus aer
Fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti 620
Miscuerit natura solo, non cura laborque
Noster scire valet: nisi quod vulgata per orbem
Fabula pro vera decepit saecula caussa.
Finibus extremis Libyes, ubi fervida tellus
Accipit Oceanum demisso sole calentem, 625
Squalebant late Phorcynidos arva Medusae,
Non nemorum protecta coma, non mollia sulco,
Sed dominas vultu conspectis aspera saxis,
Hoc primum natura nocens in corpore saevas
Eduxit pestes: illis e faucibus angues 630
Stridula fuderunt vibratis sibila linguis,
Femineae qui more comae per terga soluti,
Ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae.
Surgunt adverse subrectae fronte colubrae,
Vipereumque fluit depexo crine venenum. 635
Hoc habet infelix, cunctis impune, Medusa,
Quod spectare licet Nam rictus oraque monstri
Quis timuit? quem, qui recto se lumine vidit,
Passa Medusa mori est. Rapuit dubitantia fata,
Praevenitque metus: anima periere retenta 640
Membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.
Eumenidum crines solos movere furores:
Cerberus Orpheo lenivit sibila cantu:
Amphitryoniades vidit, cum vinceret, Hydram;
Hoc monstrum timuit genitor, numenque secundum 645
Phorcus aquis, Cetoque parens, ipsaeque sorores
Gorgones: hoc potuit coelo pelagoque minari
Torporem insolitum, mundoque abducere terram.
E coelo volucres subito cum pondere lapsae:
In scopulis haesere ferae: vicina colentes 650
Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.
Nullum animal visus patiens, ipsique retrorsum
Effusi faciem vitabant Gorgonis angues.
Illa sub Hesperiis stantem Titana columnis
In cautes Atlanta dedit: coeloque timente 655
Olim Phlegraeo stantes serpente gigantes,
Erexit montes, bellumque immane deorum
Pallados in medio confecit pectore Gorgon.
Quo postquam partu Danaes et divite nimbo
Ortum Parrhasiae vexerunt Persea pennae 660
Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae,
Et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen,
Harpen alterius monstri iam caede rubentem,
[A Iove dilectae fuso custode iuvencae:]
Auxilium volucri Pallas tulit innuba fratri, 665
Pacta caput monstri: terraeque in fine Libyssae
Persea Phoebeos converti iussit ad ortus,
Gorgonis averso sulcantem regna volatu:
Et clypeum laevae fulvo dedit aere nitentem,
In quo saxificam iussit spectare Medusam. 670
Quam sopor, aeternam tracturus morte quietem,
Obruit haud totam. Vigilat pars magna comarum,
Defenduntque caput praetenti crinibus hydri:
Pars iacet in medios vultus oculique tenebras.
Ipsa regit trepidum Pallas, dextraque tremente 675
Perseos aversi Cyllenida dirigit harpen,
Lata colubriferi rumpens confinia colli.
Quos habuit vultus hamati vulnere ferri
Caesa caput Gorgon! quanto spirasse veneno
Ora rear! quantumque oculos effundere mortis! 680
Nec Pallas spectare potest: vultusque gelassent
Perseos aversi, si non Tritonia densos
Sparsisset crines, texissetque ora colubri.
Aliger in coelum sic rapta Gorgone fugit.
Ille quidem pensabat iter, propiusque secabat 685
Aethera, si medias Europae scinderet urbes;
Pallas frugiferas iussit non laedere terras,
Et parci populis. Quis enim non praepete tanto
Aethera respiceret? Zephyro convertitur ales,
Itque super Libyen, quae, nullo consita cultu, 690
Sideribus Phoeboque vacat: premit orbita solis,
Exuritque solum; nec terra celsior ulla
Nox cadit in coelum, lunaeque meatibus obstat,
Si flexus oblita vagi per recta cucurrit
Signa, nec in Borean aut in Noton effugit umbram. 695
Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulli
Arva bono, virus stillantis tabe Medusae
Concipiunt, dirosque fero de sanguine rores,
Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.
Hic, quae prima caput movit de pulvere tabes, 700
Aspida somniferam tumida cervice levavit.
Plenior huic sanguis et crassi gutta veneni
Decidit: in nulla plus est serpente coactum.
Ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem
Sponte sua, Niloque tenus metitur arenas. 705
Sed quis erit nobis lucri pudor? inde petuntur
Huc Libycae mortes, et fecimus Aspida mercem.
At non stare suum miseris passura cruorem,
Squamiferos ingens Haemorrhois explicat orbes:
Natus et, ambiguae coleret qui Syrtidos arva, 710
Chersydros, tractique via fumante Chelydri:
Et semper recto lapsurus limite Cenchris:
Pluribus ille notis variatam pingitur alvum,
Quam parvis tinctus maculis Thebanus Ophites.
Concolor exustis atque indiscretus arenis 715
Ammodytes: spinaque vagi torquente Cerastae:
Et Scytale, sparsis etiam nunc sola pruinis
Exuvias positura suas: et torrida Dipsas:
Et gravis in geminum vergens caput Amphisbaena:
Et Natrix violator aquae, Iaculique volucres, 720
Et contentus iter cauda sulcare Pareas:
Oraque distendens avidus spumantia Prester:
Ossaque dissolvens cum corpore tabificus Seps.
Sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,
Ante venena nocens, late sibi submovet omne 725
Vulgus, et in vacua regnat Basiliscus arena.
Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris
Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,
Pestiferos ardens facit Africa. Ducitis altum
Aera cum pennis, armentaque tota secuti 730
Rumpitis ingentes amplexi verbere tauros:
Nec tutus spatio est elephas: datis omnia leto:
Nec vobis opus est ad noxia fata veneno.


Has inter pestes duro Cato milite siccum
Emetitur iter, tot tristia fata suorum 735
Insolitasque videns parvo cum vulnere mortes.
Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum
Torta caput retro Dipsas calcata momordit.
Frons dolor aut sensus dentis fuit: ipsaque leti
Frons caret invidia, nec quidquam plaga minatur. 740
Ecce subit virus tacitum, carpitque medullas
Ignis edax, calidaque incendit viscera tabe.
Ebibit humorem circum vitalia fusum
Pestis, et in sicco linguam torrere palato
Coepit; defessos iret qui sudor in artus 745
Non fuit, atque oculos lacrimarum vena refugit.
Non decus imperii, non moesti iura Catonis
Ardentem tenuere virum, quin spargere signa
Auderet, totisque furens exquireret agris,
Quas poscebat aquas sitiens in corde venenum. 750
Ille vel in Tanain missus Rhodanumque Padumque
Arderet, Nilumque bibens per rura vagantem.
Accessit morti Libye, fatisque minorem
Famam Dipsas habet, terris adiuta perustis.
Scrutatur venas penitus squalentis arenae: 755
Nunc redit ad Syrtes, et fluctus accipit ore
Aequoreusque placet, sed non sibi sufficit, humor.
Nec sentit fatique genus mortemque veneni,
Sed putat esse sitim, ferroque aperite tumentes
Sustinuit venas, atque os implere cruore. 760
Iussit signa rapi propere Cato: discere nulli
Permissum est, hoc posse sitim. Sed tristior illa
Mors erat ante oculos: miserique in crure Sabelli
Seps stetit exiguus, quem flexo dente tenacem
Avulsitque manu, piloque adfixit arenis: 765
Parva modo serpens; sed qua non ulla cruentae
Tantum mortis habet. Nam plagae proxima circum
Fugit rapta cutis, pallentiaque ossa retexit.
Iamque sinu laxo nudum est sine corpore vulnus;
Membra natant sanie: surae fluxere: sine ullo 770
Tegmine poples erat: femorum quoque musculus omni
Liquitur, et nigra distillant inguina tabe.
Dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque
Viscera: nec, quantum toto de corpore debet,
Effluit in terras: saevum sed membra venenum 775
Decoquit; in minimum mox contrahit omnia virus
Vincula nervorum, et laterum contexta, cavumque
Pectus, et abstrusum fibris vitalibus, omne
Quidquid homo est, aperit pestis. Natura profana
Morte patet: manant humeri fortesque lacerti: 780
Colla caputque fluunt. Calido non ocius Austro
Nix resoluta cadit, nec solem cera sequetur.
Parva loquor, corpus sanie stillasse perustum:
Hoc et flamma potet. Sed quis rogus abstulit ossa
Haec quoque discedunt, putresque secuta medullas 785
Nulla manere sinunt rapidi vestigia fati.
Cyniphias inter pestes tibi palma nocendi est;
Eripiunt omnes animam, tu sola cadaver.
Ecce subit fades leto diversa fluenti
Nasidium Marsi cultorem torridus agri 790
Percussit Prester. Illi rubor igneus ora
Succendit, tenditque cutem, pereunte figura,
Miscens cuncta tumor, toto iam corpore maior:
Humanumque egressa modum, super omnia membra
Efflatur sanies: late pollente veneno, 795
Ipse latet penitus congesto corpore mersus:
Nec lorica tenet distenti corporis auctum.
Spumeus accenso non sic exundat aheno
Undarum cumulis: nec tantos carbasa Coro
Curvavere sinus. Tumidos iam non capit artus 800
Informis globus, et confuso pondere truncus.
Intactum, volucrum rostris epulasque daturum
Haud impune feris, non ausi tradere busto,
Nondum stante modo, crescens fugere cadaver.
Sed maiora parant Libycae spectacula pestes. 805
Impressit dentes Haemorrhois aspera Tullo
Magnanimo iuveni, miratorique Catonis.
Utque solet pariter totis se effundere signis
Corycii pressura croci: sic omnia membra
Emisere simul rutilum pro sanguine virus. 810
Sanguis erant lacrimae: quaecumque foramina novit
Humor, ab his largus manat cruor: ore redundant,
Et patulae nares: sudor rubet: omnia plenis
Membra fluunt venis: totum est pro vulnere corpus,
At tibi, Leve miser, fixus praecordia pressit 815
Nilaca serpente cruor: nulloque dolore
Testatus morsus, subita caligine mortem
Accipis, et Stygias somno descendis ad umbras.
Non tam veloci corrumpunt pocula leto,
Stipite quae diro [virgas mentita Sabinas 820
Toxica fatilegi] carpunt matura Sabaei.
Ecce procul saevus sterilis se robore trunci
Torsit et immisit (iaculum vocat Africa) serpens:
Perque caput Paulli transactaque tempora fugit.
Nil ibi virus agit: rapuit cum vulnere fatum. 825
Deprensum est, quae funda rotat, quam lenta volarent.
Quam segnis Scythicae strideret arundinis aer.
Quid prodest miseri Basiliscus cuspide Murri
Transactuas? Velox currit per tela venenum,
Invaditque manum: quam protinus ille retecto 830
Ense ferit, totoque simul demittit ab armo;
Exemplarque sui spectans miserabile leti
Stat tutus, pereunte manu. Quis fata putaret
Scorpion aut vires maturae mortis habere.
Ille minax nodis, et recto verbere saevus, 835
Teste tulit coelo victi decus Orionis.
Quis calcare tuas metuat, Solpuga, latebras?
Et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.

Sic nec clara dies nec nox dabat atra quietem
Suspecta est miseris in qua tellure iacebant. 840
Nam neque congestae struxere cubilia frondes
Nec culmis crevere tori: sed corpora fatis
Expositi volvuntur humo, calidoque vapore
Adliciunt gelidas nocturno frigore pestes:
Innocuosque diu rictus torpente veneno 845
Inter membra fovent. Nec, quae mensura viarum,
Quisve modus, norant, coelo duce. Saepe querentes,
Reddite, di, clamant, miseris, quae fugimus, arma:
Reddite Thessaliam. Patimur cur segnia fata
In gladios iurata manus? Pro Caesare pugnant 850
Dipsades, et peragunt civilia bella cerastae.
Ire libet, qua zona rubens atque axis inustus
Solis equis: iuvat aetheriis adscribere caussis,
Quod peream, coeloque mori. Nil, Africa, de te,
Nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem, 855
Gentibus ablatum, dederas serpentibus orbem:
Impatienseque solum Cereris, cultore negato,
Damnasti, atque homines voluisti deesse venenis.
In loca serpentum nos venimus: accipe poenas,
Tu, quisquis superum, commercia nostra perosus, 860
Hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem
Abrumpens, medio posuisti limite mortes.
Per secreta tui bellum civile recessus
Vadit; et arcani miles tibi conscius orbis
Claustra petit mundi. Forsan maiora supersunt 865
Ingressis. Coeunt ignes stridentibus undis,
Et premitur natura poli. Sed longius ista
Nulla iacet tellus, quam fama cognita nobis
Tristia regna Iubae. Quaeremus forsitan istas
Serpentum terras; habet et solatia coelum: 870
Vivit adhuc aliquid. Patriae non arva requiro,
Europamque, alios soles, Asiamque, videntem:
Qua te parte poli, qua te tellure reliqui,
Africa? Cyrenis etiam nunc bruma rigebat.
Exiguane via legem convertimus anni? 875
Imus in adversos axes: evolvimur orbe:
Terga damus ferienda Noto. Nunc forsitan ipsa est
Sub pedibus iam Roma meis. Solatia fati
Haec petimus: veniant hostes, Caesarque sequatur,
Qua fugimus. Sic dura suos patienia questus 880
Exonerat: cogit tantos tolerare labores
Summa ducis virtus, qui nuda fusus arena
Excubat, atque omni Fortunam provocat hora.
Omnibus unus adest fatis; quocumque vocatur,
Advolat, atque ingens meritum maiusque salute 885
Contulit, in letum vires: puduitque gementem
Illo teste mori. Quod ius habuisset in ipsum
Ulla lues? Casus alieno pectore vincit
Spectatorque docet, magnos nil posse dolores.
Vix miseris serum tanto lassata periclo 890
Auxilium Fortuna dedit. Gens unica terras
Incolit a saevo serpentum innoxia morsu,
Marmaridae Psyili: par lingua potentibus herbis:
Ipse cruor tutus, nullumque admittere virus,
Vel cantu cessante, potest. Natura locorum 895
Iussit, ut immunes mixti serpentibus essent
Profuit in mediis sedem posuisse venenis
Pax illis cum morte data est. Fiducia tanta est
Sanguinis: in terras parvus cum decidit infans,
Ne qua sit externae Veneris mixtura timentes, 900
Letifera dubios explorant aspide partus.
Utque Iovis volucer, calido cum protulit ovo
Implumes natos, solis convertit ad ortus:
Qui potuere pati radios, et lumine recto
Sustinuere diem coeli, servantur in usus; 905
Qui Phoebo cessere, iacent: sic pignora gentis
Psyllus habet, si quis tactos non horruit angues,
Si quis donatis lusit serpentibus infans.
Nec solum gens illa sua contenta salute:
Excubat hospitibus, contraque nocentia monstra 910
Psyllus adest populis. Qui, tunc Romana secutus
Signa, simul iussit statui tentoria ductor,
Primum, quas valli spatium comprendit, arenas
Expurgat cantu, verbisque fugantibus angues.
Ultima castrorum medicatus circuit ignis. 915
Hic ebulum stridet, peregrinaque galbana sudant,
Et tamarix non laeta comis, Eoaque costus,
Et panacea potens, et Thessala centaurea:
Peucedanumque sonat flammis, Erycinaque thapsos;
Et larices fumoque gravem serpentibus urunt 920
Abrotanum, et longe nascentis cornua cervi.
Sic nox tuta viris. At si quis peste diurna
Fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis,
Psyllorumque ingens et rapti pugna veneni.
Nam primum tacta designat membra saliva, 925
Quae cohibet virus, retinetque in vulnere pestem.
Plurima tum volvit spumanti carmina lingua
Murmure continuo, nec dant suspiria cursus
Vulneris, aut minimum patiuntur fata tacere.
Saepe quidem pestis nigris inserta medullis 930
Excantata fugit: sed si quod tardius audit
Virus, et elicitum iussumque exire repugnat,
tunc superincumbens pallentia vulnera lambit,
Ore venena trahens, et siccat dentibus artus,
Extractamque tenens gelido de corpore mortem 935
Exspuit: et cuius morsus superaverit anguis,
Iam promtum Psyllis vel gustu nosse veneni.

Hoc igitur melior tandem Romana iuventus
Auxilio, late squalentibus errat in arvis.
Bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta 940
Vidit arenivagum surgens fugiensque Catonem.
Iamque illis magis atque magis durescere pulvis
Coepit, et in terram Libye spissata reverti.
Iamque procul rarae nemorum se tollere frondes:
Surgere congesto non culta mapalia culmo. 945
Quanta dedit miseris melioris gaudia terrae,
Cum primum saevos contra videre leones!
Proxima Leptis erat, cuius statione quietam
Exegere hiemem, nimbis flammisque carentem.
Caesar ut Emathia satiatus clade recessit, 950
Caetera curarum proiecit pondera, soli
Intentus genero: cuius vestigia frustra
Terris sparsa legens, fama duce tendit in undas,
Threiciasque legit fauces, et amore notatum
Aequor, et Heroas lacrimoso litore turres, 955
Qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.
Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam
Fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arcto
Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu,
Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis. 960
Sigeasque petit famae mirator arenas,
Et Simoentis aquas, et Graio nobile busto
Rhoetion, et multum debentes vatibus umbras.
Circuit exustae nomen memorabile Troiae,
Magnaque Phoebei quaerit vestigia muri. 965
Iam silvae steriles et putres robore trunci
Assaraci pressere domos, et templa deorum
Iam lassa radice tenent: ac tota teguntur
Pergama dumetis: etiam periere ruinae.
Adspicit Hesiones scopulos, silvasque latentes, 970
Anchisae thalamos; quo iudex sederit antro:
Unde puer raptus coelo: quo vertice Nais
Luserit Oenone: nullum est sine nomine saxum.
Insicus in sicco serpentem pulvere rivum
Transierat, qui Xanthus erat. Securus in alto 975
Gramine ponebat gressus; Phryx incola manes
Hectoreos calcare vetat. Discussa iacebant
Saxa, nec ullius faciem servantia sacri;
Herceas, monstrator ait, non respicis aras?
O sacer et magnus vatum labor, omnia fato 980
Eripis, et populis donas mortalibus aevum.
Invidia sacrae, Caesar, ne tangere famae:
Nam, si quid Latiis fas est promittere Musis,
Quantum Smyrnaei durabunt vatis honore,
Venturi me teque legent: Pharsalia nostra 985
Vivet, et a nullo tenebris damnabimur aevo.
Ut ducis implevit visus veneranda vetustas,
Erexit subitas congestu cespitis aras,
Votaque thuricremos non irrita fudit in ignes.
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, 990
Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes
Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris
Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum
Pallas, in abstruso pignus memorabile templo,
Gentis Iuleae vestris clarissimus aris 995
Dat pia tura nepos, et vos in sede priori
Rite vocat: date felices in cetera cursus.
Restituam populos: grata vice moenia reddent
Ausonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent.
Sic fatus, repetit classes, et tota secundis 1000
Vela dedit Coris; avidusque urgente procella
Iliacas pensare moras, Asiamque potentem
Praevehitur, pelagoque Rhodon spumante reliquit.
Septima nox, Zephyro numquam laxante rudentes,
Ostendit Phariis Aegyptia litora flammis. 1005
Sed prius orta dies nocturnam lampada texit,
Quam tutas intraret aquas. Ibi plena tumultu
Litora, et incerto turbatas murmure voces
Accipit: ac, dubiis veritus se credere regnis,
Abstinuit tellure rates. Sed dira satelles 1010
Regis dona ferens, medium provectus in aequor,
Colla gerit Magni, Phario velamine tecta,
Ac prius infanda commendat crimina voce:
Terrarum domitor, Romanae maxime gentis,
Et, quod adhuc nescis, genero secure perempto; 1015
Rex tibi Pellaeus terrae pelagique labores
Donat et , Emathiis quod solum defuit armis,
Exhibet: absenti bellum civile peractum est.
Thessalicas Magnus quarens reparare ruinas,
Ense iacet nostro: tanto te pignore, Caesar, 1020
Emimus: hoc tecum percussum est sanguine foedus.
Accipe regna Phari, nullo quaesita cruore:
Accipe Niliaci ius gurgitis: accipe, quidquid
Pro Magni cervice dares; dignumque clientem
Castris crede tuis, cui tantum fata licere 1025
In generum voluere tuum. Nec vile putaris
Hoc meritum, nobis facili quod caede peractum est.
Hospes avitus erat: depulso sceptra parenti
Reddiderat. Quid plura feram? tu nomina tanto
Invenies operi, vel famam consule mundi. 1030
Si scelus est, plus te nobis debere fateris,
Quod scelus hoc non ipse facis. Sic fatus, opertum
Detexit tenuitque caput. Iam languida morte
Effigies habitum noti mutaverat oris.
Non primo Caesar damnavit munera vis, 1035
Avertitque oculos: vultus, dum crederet, haesit.
Utque fidem vidit sceleris, tutumque putavit
Iam bonus esse socer; lacrimas non sponte cadentes
Effudit, gemitusque expressit pectore laeto,
Non aliter manifesta putans abscondere mentis 1040
Gaudia, quam lacrimis: meritumque immane tyranni
Destruit, et generi mavult lugere revulsum,
Quam debere, caput. Qui duro membra senatus
Calcarat vultu, qui sicco lumine campos
Viderat Emathios, uni tibi, Magne, negare 1045
Non audet gemitus. O sors durissima fati!
Hunccine tu, Caesar, scelerato Marte petisti,
Qui tibi flendus erat? Non mixti foedera tangunt
Te generis, nec nata iubet moerere neposque?
Credis apud populos Pompeii nomen amantes 1050
Hoc castris prodesse tuis? Fortasse tyranni
Tangeris invidia, captique in viscera Magni
Hoc aliis licuisse doles, quererisque perisse
Vindictam belli, raptumque e iure superbi
Victoris generum. Quisquis te flere coegit 1055
Impetus, a vera longe pietate recessit.
Scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,
Necubi suppressus pereat gener? O bene rapta
Arbitrio mors ista tuo! Quam magna remisit
Crimina Romano tristis Fortuna pudori, 1060
Quod te non passa est misereri, perfide, Magni
Viventis! Nec non his fallere vocibus audet,
Adquiritque fidem simulati fronte doloris:
Aufer ab adspectu nostro funesta, satelles,
Regis dona tui: peius de Caesare vestrum, 1065
Quam de Pompeio, meruit scelus. Unica belli
Praemia civilis, victis donare salutem,
Perdidimus. Quodsi Phario germana tyranno
Non invisa foret, potuissem reddere regi,
Quod meruit, fratrique tuum pro munere tali 1070
Misissem, Cleopatra, caput. Secreta quid arma
Movit, et inseruit nostro sua tela labori?
Ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus arvis
Ius gladio? vestris quaesita licentia regnis?
Non tuleram Magnum mecum Romana regentem: 1075
Te, Ptolemaee, feram? Frustra civilibus armis
Miscuimus gentes, si qua est hoc orbe potestas
Altera, quam Caesar: si tellus ulla duorum est.
Vertissem Latias a vestro litore proras:
Famae cura vetat, ne non damnasse ruentam, 1080
Sed videar timuisse, Pharon. Nec fallere vos me
Credite victorem. Nobis quoque tale paratum
Litoris hospitium. Ne sic mea colla gerantur,
Thessaliae Fortuna facit. Maiore profecto,
Quam metui poterat, discrimine gessimus arma; 1085
Exsilium generique minas Romamque timebam:
Poena fugae Ptolemaeus erat. Sed parcimus annis,
Donamusque nefas. Sciat hac pro caede tyrannus
Nil venia plus posse dari. Vos condite busto
Tanti colla ducis: sed non, ut crimina solum 1090
Vestra tegat tellus; iusto date thura sepulchro
Et placate caput, cineresque in litore fusos
Colligite, atque unam sparsis date manibus urnam.
Sentiat adventum soceri, vocesque querentis
Audiat umbra pias. Dum nobis omnia praefert, 1095
Dum vitam Phario mavult debere clienti,
Laeta dies rapta est populis: concordia mundo
Nostra perit. Caruere deis mea vota secundis,
Ut te complexus, positis felicibus armis,
Adfectus abs te veteres vitamque rogarem, 1100
Magne, tuam: dignaque satis mercede laborum
Contentus, par esse tibi, tunc pace fideli
Fecissem, ut victus posses ignoscere divis
Fecisses, ut Roma mihi. Nec, talia fatus,
Invenit fletus comitem, nec turba querenti 1105
Credidit: abscondunt gemitus, et pectora laeta
Fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum
(O bona libertas!) cum Caesar lugeat, audeat.