Pharsalia/VII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Segnior Oceano, quam lex aeterna vocabat,
Luctificus Titan numquam magis aethera contra
Egit equos, currumque, polo rapiente, retorsit:
Defectusque pati voluit, raptaeque labores
Lucis: et adtraxit nubes, non pabula flammis, 5
Sed ne Thessalico purus luceret in orbe.
At nox, felicis Magno pars ultima vitae,
Sollicitos vana decepit imagine somnos
Nam Pompeiani visus sibi sede theatri
Innumeram effigiem Romanae cernere plebis, 10
Adtollique suum laetis ad sidera nomen
Vocibus, et plausu cuneos certare sonantes.
Qualis erat populi facies clamorque faventis,
Olim cum iuvenis primique aetate triumphi
Post domitas gentes, quas torrens ambit Iberus, 15
Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma,
Vespere pacato, pura venerabilis aeque
Quam currus ornante toga, plaudente senatu,
Sedit adhuc Romanus eques. Seu fine bonorum
Anxia venturis ad tempora laeta refugit, 20
Sive per ambages solitas contraria visis
Vaticinata quies, magni tulit omina planctus.
Seu vetito patrias ultra tibi cernere sedes,
Sic Romam Fortuna dedit. Ne rumpite somnos,
Castrorum vigiles; nullas tuba verberet aura 25
Crastina dira quies, et imagine moesta diurna
Undique funestas acies feret, undique bellum.
Unde pares somnos populi, noctemque beatam?
O felix, si te vel sic tua Roma videret.
Donassent utinam superi patriaeque tibique 30
Unum, Magne, diem, quo fati certus uterque
Extremum tanti fructum caperetis amoris.
Tu velut Ausonia vadis moriturus in urbe;
Illa, rati semper de te sibi conscia voti,
Hoc scelus haud umquam fatis haerere putavit, 35
Sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.
Te mixto flesset luctu iuvenisque senexque,
Iniussusque puer: lacerasset, crine soluto,
Pectora femineum, ceu Bruti funere, vulgus.
Nunc quoque, tela licet paveant victoris iniqui, 40
Nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt:
Sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti
O miseri, quorum gemitus edere dolorem,
Qui te non pleno pariter planxere theatro!
Vicerat astra iubar, cum mixto murmure turba 45
Castrorum fremuit, fatisque trahentibus orbem,
Signa petit pugnae. Miseri pars maxima vulgi,
Non totum visura diem, tentoria circum
Ipsa ducis queritur, magnoque accensa tumultu
Mortis vicinae properantes admovet horas. 50
Dira subit rabies: sua quisque ac publica fata
Praecipitare cupit: segnis pavidusque vocatur,
Ac nimium patiens soceri Pompeius, et orbis
Indulgens regno, qui tot simul undique gentes
Iuris habere sui vellet, pacemque timeret. 55
Nec non et reges populique queruntur Eoi
Bella trahi, patriaque procul tellure teneri
Hoc placet, o superi, cum vobis vertere cuncta
Propositum, nostris erroribus addere crimen?
Cladibus irruimus, nocituraque poscimus arma: 60
In Pompeianis votum est Pharsalia castris.
Cunctorum voces Romani maximus auctor
Tullius eloquii, cuius sub iure togaque
Pacificas saevus tremuit Catilina secures,
Pertulit, iratus bellis, cum rostra forumque 65
Optaret, passus tam longa silentia miles.
Addidit invalidae robur facundia caussae:
Hoc pro tot meritis solum te, Magne, precatur,
Uti se Fortuna velis: proceresque tuorum
Castrorum, regesque tui cum supplice mundo 70
Adfusi, vinci socerum patiare, rogamus.
Humano generi tam longo tempore bellum
Caesar erit? Merito, Pompeium vincere lente,
Gentibus indignum est a transcurrente subactis.
Quo tibi fervor abit? aut quo fiducia fati? 75
De superis, ingrate, times? caussamque senatus
Credere dis dubitas? Ipsae tua signa revellent,
Prosilientque acies. Pudeat vicisse coactum.
Si duce te iusso, si nobis bella geruntur,
Sit iuris, quocumque velint concurrere campo. 80
Quid mundi gladios a sanguine Caesaris arces?
Vibrant tela manus: vix signa morantia quisquam
Exspectat: propera, ne te tua classica linquant.
Scire senatus avet, miles te, Magne, sequatur,
An comes. Ingemuit rector, sensitque deorum 85
Esse dolos, et fata suae contraria menti.

Si placet hoc, inquit, cunctis, si milite Magno,
Non duce, tempus eget, nil ultra fata morabor.
Involvat populos una Fortuna ruina,
Sitque hominum magnae lux ista novissima parti. 90
Testor, Roma, tamen: Magnum, quo cuncta perirent,
Accepisse diem. Potuit tibi vulnere nullo
Stare labor belli: potuit sine caede subactum,
Captivumque ducem violatae tradere paci.
Quis furor, o caeci, scelerum? Civilia bella 95
Gesturi metuunt, ne non cum sanguine vincant?
Abstulimus terras, exclusimus aequore toto,
Ad praematuras segetum ieiuna rapinas
Agmina compulimus, votumque effecimus hosti,
Ut mallet sterni gladiis, mortesque suorum 100
Permiscere meis. Belli pars magna peracta est
His, quibus effectum est, ne pugnam tiro paveret:
Si modo virtutis stimulis iraeque calore
Signa petunt. Multos in summa pericula misit
Venturi timor ipse mali. Fortissimus ille est, 105
Qui, promptus metuenda pati, si cominus instent,
Et differre potest. Placet haec tam prospera rerum
Tradere Fortunae? gladio permittere mundi
Discrimen? Pugnare ducem quam vincere, malunt.
Res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas: 110
Accipe maiores, et caeco in Marte tuere.
Pompeii nec crimen erit nec gloria bellum.
Vincis apud superos votis me, Caesar, iniquis:
Pugnatur. Quantum scelerum, quantumque malorum
In populos lux ista feret! quot regna iacebunt! 115
Sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!
Prima velim caput hoc funesti lancea belli,
Si sine momento rerum partisque ruina
Casurum est, feriat: neque enim victoria Magno
Laetior. Aut populis invisum, hac clade peracta, 120
Aut hodie Pompeius erit miserabile nomen.
Omne malum victi, quod sors feret ultima rerum,
Omne nefas victoris erit. Sic fatur, et arma
Permittit populis, frenosque furentibus ira
Laxat: et ut victus violento navita Coro 125
Dat regimen ventis, ignavumque arte relicta
Puppis onus trahitur. Trepido confusa tumultu
Castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant
Ictibus incertis. Multorum pallor in ore
Mortis venturae est, faciesque simillima fato. 130
Advenisse diem, qui fatum rebus in aevum
Conderet humanis, et quaeri, Roma quid esset,
Illo Marte, palam est. Sua quisque pericula nescit,
Adtonitus maiore metu. Quis litora ponto
Obruta, quis summis cernens in montibus aequor, 135
Aetheraque in terras, deiecto sole, cadentem,
Tot rerum finem, timeat sibi? Non vacat ullos
Pro se ferre metus: urbi Magnoque timetur.
Nec gladiis habuere fidem, nisi cautibus asper
Exarsit mucro. Tunc omnis lancea saxo 140
Erigitur: tendant nervis melioribus arcus:
Cura fuit lectis pharetras implere sagittis.
Auget eques stimulos, frenorumque aptat habenas.
Si liceat superis hominum conferre labores,
Non aliter, Phlegra rabidos tollente Gigantas, 145
Martius incaluit Siculis incudibus ensis:
Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis,
Spiculaque extenso Paean Pythone recoxit,
Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,
Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops. 150
Non tamen abstinuit venturos prodere casus
Per varias Fortuna notas. Nam Thessala rura
Cum peterent, totus venientibus obstitit aether:
[Inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes:]
Adversasque faces, immensoque igne columnas, 155
Et trabibus mixtis avidos Pythonas aquarum
Detulit, atque oculos, ingesto fulgure, clausit.
Excussit cristas galeis capulosque solutis
Perfudit gladiis, ereptaque pila liquavit,
Aethereoque nocens fumavit sulfure ferrum. 160
Nec non innumero cooperta examine signa,
Vixque revulsa solo, maiori pondere pressum
Signiferi mersere caput, rorantia fletu,
Usque ad Thessaliam Romana et publica, signa-
Admotus superis discussa fugit ab ara 165
Taurus, et Emathios praeceps se iecit in agros;
Nullaque funestis inventa est victima sacris.
At tu, quos scelerum superos, quas rite vocasti
Eumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni,
Infernumque nefas, et mersos nocte furores? 170
Impia tam saeve gesturus bella litasti.
Iam (dubium, monstrisne deum, nimione pavori
Crediderint) multis concurrere visus Olympo
Pindus, et abruptis mergi convallibus Aemus,
Edere nocturnas belli Pharsalia voces, 175
Ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis:
Inque vicem vultus tenebris mirantur opertos,
Et pallere diem, galeisque incumbere noctem,
Defunctosque patres et cunctas sanguinis umbras
Ante oculos volitare suos. Sed mentibus unum 180
Hoc solamen erat, quod voti turba nefandi
Conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum
Sperabat, gaudet monstris mentisque tumultu,
Atque omen scelerum subitos putat esse furores.
Quid mirum, populos, quos lux extrema manebat, 185
Lymphato trepidasse metu, praesaga malorum
Si data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospes
Adiacet, Armeniumque bibit Romanus Araxen:
Sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,
Moeret, et ignorat caussas, animumque dolentem 190
Corripit; Emathiis quid perdat nescit in arvis.
Euganeo, si vera fides memorantibus, augur
Colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit,
Atque Antenorei dispergitur unda Timavi,
Venit summa dies, geritur res maxima, dixit: 195
Impia concurrunt Pompeii et Caesaris arma;
Seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit,
Aethera seu totum discordi obsistere coelo
Prospexitque polos: seu lumen in aethere moestum
Solis in obscuro pugnam pallore notavit. 200
Dissimilem certe cunctis, quos explicat, egit
Thessalicum natura diem: si cuncta perito
Augure mens hominum coeli nova signa notasset,
Spectari e toto potuit Pharsalia mundo.
O summos hominum, quorum Fortuna per orbem 205
Signa dedit, quorum fatis coelum omne vacavit!
Haec et apud seras gentes populosque nepotum,
Sive sua tantum venient in saecula fama,
Sive aliquid magnis nostri quoque cura laboris
Nominibus prodesse potest, cum bella legentur, 210
Spesque metusque simul, perituraque vota movebunt:
Adtonitique omnes veluti venientia fata,
Non transmissa, legent, et adhuc tibi, Magne, favebunt.

Miles ut adverso Phoebi radiatus ab ictu
Descendens totos perfudit lumine colles, 215
Non temere immissus campis; stetit ordine certo
Infelix acies. Cornus tibi cura sinistri,
Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,
Et quarta legione datur: tibi, numine pugnax
Adverso Domiti, dextri frons tradita Martis. 220
At medii robur belli fortissima densant
Agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat
Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei
Cappadocum montana cohors, et largus habenae 225
Ponticus ibat eques. Sicci sed plurima campi
Tetrarchae regesque tenent magnique tyranni,
Atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
Illuc et Libye Numidas, et Creta Cydonas
Misit: Ituraeis cursus fuit inde sagittis: 230
Inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem:
Illic pugnaces commovit Iberia cetras.
Eripe victori gentes, et sanguine mundi
Fuso, Magne, semel, totos consume triumphos.
Illo forte die Caesar, statione relicta, 235
Ad segetum raptus moturus signa, repente
Conspicit in planos hostem descendere campos,
Oblatumque videt votis sibi mille petitum
Tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.
Aeger quippe morae, flagransque cupidine regni 240
Coeperat exiguo tractu civilia bella
Ut lentum damnare nefas. Discrimina postquam
Adventare ducum, supremaque proelia vidit,
Casuram et fati sensit nutare ruinam,
Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullum 245
Languit, et casus audax spondere secundos
Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere,
Nec Magni sperare sinunt. Formidine mersa,
Prosilit hortando melior fiducia vulgo:
O domitor mundi, rerum fortuna mearum, 250
Miles, adest toties optatae copia pugnae.
Nil opus est votis: iam fatum accersite ferro.
In manibus vestris, quantus sit Caesar, habetis.
Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas
Promissam memini, cuius spe movimus arma, 255
In quam distulimus vetitos remeare triumphos.
[Haec eadem est, hodie quae pignora, quaeque penates
Reddat, et emerito faciat vos Marto colonos. ]
Haec, fato quae teste probet, quis iustius arma
Sumserit: haec acies victum factura nocentem est. 260
Si pro me patriam ferro flammisque petistis,
Nunc pugnate truces, gladiosque exsolvite culpa.
Nulla manus, belli mutato iudice, pura est
Non mihi res agitur, sed vos ut libera sitis
Turba, precor, gentes ut ius habeatis in omnes. 265
Ipse ego, privatae cupidus me reddere vitae,
Plebeiaque toga modicum componere civem,
Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
Invidia regnate mea. Nec sanguine multo
Spem mundi petitis: Graiis delecta iuventus 270
Gymnasiis aderit, studioque ignava palaestrae,
Et vix arma ferens, et mixtae dissona turbae
Barbaries; non illa tubas, non agmine moto
Clamorem latura suam. Civilia paucae
Bella manus facient: pugnae pars magna levabit 275
His orbem populis, Romanumque obteret hostem.
Ite per ignavas gentes, famosaque regna,
Et primo ferri motu prosternite mundum:
Sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem
Curribus, unius gentes non esse triumphi. 280
Armeniosne movet, Romana potentia cuius
Sit ducis? aut emptum minimo vult sanguine quisquam
Barbarus, Hesperiis Magnum praeponere rebus?
Romanos odere omnes, dominosque gravantur,
Quos novere, magis. Sed me Fortuna meorum 285
Commisit manibus, quorum me Gallia testem
Tot fecit bellis. Cuius non militis ensem
Agnoscam? coelumque tremens cum lancea transit,
Dicere non fallar, quo sit vibrata lacerto.
Quodsi signa ducem numquam fallentia vestrum 290
Conspicio, faciesque truces, oculosque minaces:
Vicistis. Videor fluvios spectare cruoris,
Calcatosque simul reges, sparsumque senatus
Corpus, et immensa populos in caede natantes
Sed mea fata moror, qui vos in tela ruentes 295
Vocibus his teneo. Veniam date bella trahenti:
Spe trepido: haud umquam vidi tam magna daturos,
Tam prope me superos: camporum limite parvo
Absumus a votis. Ego sum, cui Marte peracto,
Quae populi regesque tenent, donare licebit. 300
Quone poli motu, quo coeli sidere verso,
Thessalicae tantum, superi, permittitis orae?
Aut merces hodie bellorum, aut poena paratur.
Caesareas spectate cruces, spectate catenas,
Et caput hoc positum rostris, effusaque membra, 305
Septorumque nefas, et clausi proelia Campi.
Cum duce Sullano gerimus civilia bella.
Vestri cura movet. Nam me secura manebit
Sors quaesita manu: fodientem viscera cernet
Me mea, qui nondum victo respexerit hoste. 310
Di, quorum curas abduxit ab aethere tellus
Romanusque labor, vincat, quicumque necesse
Non putat in victos saevum destringere ferrum,
Quique suos cives, quod signa adversa tulerunt,
Non credit fecisse nefas. Pompeius in arcto 315
Agmina vestra loco, vetita virtute moveri,
Cum tenuit, quanto satiavit sanguine ferrum!
Vos tamen hoc oro, iuvenes, ne caedere quisquam
Hostis terga velit: civis, qui fugerit, esto.
Sed dum tela micant, non vos pietatis imago 320
Ulla, nec adversa conspecti fronte parentes
Commoveant: vultus gladio turbate verendos.
Sive quis infesto cognata in pectora ferro
Ibit, seu nullum violabit vulnere pignus,
Ignoti iugulum tamquam scelus impetat hostis. 325
Sternit iam vallum, fossasque implete ruina,
Exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.
Parcite ne castris: vallo tendetis in illo,
Unde acies peritura venit. Vix cuncta locuto
Caesare, quemque suum munus trahit, armaque raptim 330
Sumpta viris. Celeres capiunt praesagia belli,
Calcatisque ruunt castris: stant ordine nullo,
Arte ducis nulla; permittunt omnia fatis.
Si totidem Magni soceros, totidemque petentes
Urbis regna suae funesto in Marte locasses, 335
Non tam praecipiti ruerent in proelia cursu.

Vidit ut hostiles in rectum exire catervas
Pompeius, nullasque moras permittere bello,
Sed superis placuisse diem: stat corde gelato
Adtonitus: tantoque duci sic arma timere 340
Omen erat. Premit inde metus, totumque per agmen
Sublimi provectus equo: Quem flagitat, inquit,
Vestra diem virtus, finis civilibus armis,
Quem quaesistis, adest. Totas effundite vires;
Extremum ferri superest opus, unaque gentes 345
Hora trahit. Quisquis patriam carosque penates,
Qui sobolem ac thalamos desertaque pignora quaerit,
Ense petat: medio posuit deus omnia campo.
Caussa iubet medior superos sperare secundos:
Ipsi tela regent per viscera Caesaris, ipsi 350
Romanas sancire volent hoc sanguine leges.
Si socero dare regna meo mandumque pararent,
Praecipitare meam fatis potuere senectam.
Non iratorum populis urbique deorum est,
Pompeium servare ducem. Quae vincere possent, 355
Omnia contulimus. Subiere pericula clari
Sponte viri, sacraque antiquus imagine miles.
Si Curios his fata darent reducesque Camillos
Temporibus, Deciosque caput fatale voventes,
Hinc starent. Primo gentes Oriente coactae 360
Innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam
Excivere manus. Toto simul utimur orbe.
Quidquid signferi comprensum limite coeli
Sub Noton et Borean hominum sumus, arma movemus.
Nonne superfusis collectum cornibus hostem 365
In medium dabimus? Paucas victoria dextras
Exigit: at plures tantum clamore catervae
Bella gerent. Caesar nostris non sufficit armis.
Credite pendentes e summis moenibus urbis
Crinibus effusis hortari in proelia matres. 370
Credite, grandaevum, vetitumque aetate senatum
Arma sequi, sacros pedibus prosternere canos:
Atque ipsam domini metuentem occurrere Romam.
Credite, qui nunc est populus, populumque futurum
Permixtas adferre preces. Haec libera nasci, 375
Haec vult turba mori. Si quis post pignora tanta
Pompeio locus est, cum prole et coniuge supplex.
Imperii salva si maiestate liceret,
Volverer ante pedes. Magnus, nisi vincitis, exsul,
Ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata 380
Deprecor, ac turpes extremi cardinis annos,
Ne discam servire senex. Tam moesta locuti
Voce ducis flagrant animi, Romanaque virtus
Erigitur; placuitque mori, si vera timeret.
Ergo utrimque pari concurrunt agmina motu 385
Irarum: metus hos regni, spes excitat illos.
Hae facient dextrae, quidquid non expleat aetas
Ulla, nec humanum reparet genus omnibus annis,
Ut vacet a ferro. Gentes Mars iste futuras
Obruet, et populos aevi venientis in orbem 390
Erepto natale feret. Tunc omne Latinum
Fabula nomen erit: Gabios Veiosque Coramque
Pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae,
Albanosque lares Laurentinosque penates
Rus vacuum, quod non habitet, nisi nocte coacta, 395
Invitus, questusque Numam iussisse, senator.
Non aetas haec carpsit edax, monimentaque rerum
Putria destituit: crimen civile videmus,
Tot vacuas urbes Generis quo turba redacta est
Humani? Toto populi qui nascimur orbe, 400
Nec muros implore viris, nec possumus agros.
Urbs nos una capit: vincto fossore coluntur
Hesperiae segetes: stat tectis putris avitis
In nullos ruitura domus: nulloque frequentem
Cive suo Romam, sed mundi faece repletam, 405
Cladis eo dedimus, ne tanto in tempore bellum
Iam posset civile geri. Pharsalia tanti
Caussa mali. Cedant feralia nomina Cannae,
Et damnata diu Romanis Allia fastis.
Tempora signavit leviorum Roma malorum; 410
Hunc voluit nescire diem. Pro tristia fata!
Aera pestiferum tractu, morbosque fluentes,
Insanamque famem, permissasque ignibus urbes,
Moeniaque in praeceps laturos plena tremores
Hi possent explere viri, quos undique traxit 415
In miseram Fortuna necem, dum munera longi
Explicat eripiens aevi, populosque ducesque
Constituit campis: per quos tibi, Roma, ruenti
Ostendat, quam magna cadas. Quo latius orbem
Possedit, citius per prospera fata cucurrit. 420
Omne tibi bellum gentes dedit omnibus annis:
Te geminum Titan procedere vidit in axem.
Haud multum terrae spatium restabat Eoae,
Ut tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether,
Omniaque errantes stellae Romana viderent. 425
Sed retro tua fata tulit, par omnibus annis,
Emathiae funesta dies. Hac luce cruenta
Effectum, ut Latios non horreat India fasces,
Nec vetitos errare Dahas in moenia ducat,
Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum. 430
Quod semper saevas debet tibi Parthia poenas,
Quod, fugiens civile nefas redituraque numquam,
Libertas ultra Tigrim Rhenumque recessit,
Ac, toties nobis iugulo quaesita, vagatur,
Germanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra 435
Ausoniam: vellem, populis incognita nostris,
Vulturis ut primum laevo fundata volatu
Romulus infami complevit moenia luco,
Usque ad Thessalicas servisses, Roma, ruinas.
De Brutis, Fortuna, queror. Quid tempora legum 440
Egimus, aut annos a consule nomen habentes?
Felices Arabes, Medique, Eoaque tellus,
Quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.
Ex populis, qui regna ferunt, sors ultima nostra est,
Quos servire pudet. Sunt nobis nulla profecto 445
Numina: cum caeco rapiantur secula casu,
Mentimur regnare Iovem. Spectabit ab alto
Aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?
Scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten,
Immeritaeque nemus Rhodopes, pinusque Mimantis: 450
Cassius hoc potius feriet caput? Astra Thyestae
Impulit, et subitis damnavit noctibus Argos:
Tot similes fratrum gladios patrumque gerenti
Thessaliae dabit ille diem? Mortalia nulli
Sunt curata deo. Cladis tamen huius habemus 455
Vindictam, quantam terris dare numina fas est.
Bella pares superis facient civilia divos:
Fulminibus manes, radiisque ornabit, et astris,
Inque deum templis iurabit Roma per umbras.


Ut rapido cursu fati suprema morantem 460
Consumsere locum: parva tellure diremti,
Inde manus spectant, vultusque agnoscere quaerunt,
Quo sua pila cadant, aut quae sibi fata minentur,
Facturi quae monstra forent. Videre parentes
Frontibus adversis, fraternaque cominus arma, 465
Nec libuit mutare locum. Tamen omnia torpor
Pectora constrinxit: gelidusque in viscera sanguis
Perculsa pietate coit: totaeque cohortes
Pila parata diu tensis tenuere lacertis.
Di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur, 470
Sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,
Cuius torta manu commisit lancea bellum,
Primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
O praeceps rabies, cum Caesar tela teneret,
Inventa est prior ulla manus! Tunc stridulus aer 475
Elisus lituis, conceptaque classica cornu:
Tunc ausae dare signa tubae: tunc aethera tendit,
Extremique fragor convexa irrupit Olympi,
Unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
Excepit resonis clamorem vallibus Aemus, 480
Peliacisque dedit rursus geminare cavernis:
Pindus agit fremitus, Pangaeaque saxa resultant,
Oetaeaeque gemunt rupes: vocesque furoris
Expavere sui tota tellure relatas.
Spargitur innumerum diversis missile votis. 485
Vulnera pars optat, pars terrae figere tela,
Ac puras servare manus. Rapit omnia casus,
Atque incerta facit, quos vult, Fortuna nocentes.
Sed quota pars cladis iaculis ferroque volanti
Exacta est? Odiis solus civilibus ensis 490
Sufficit, et dextras Romana in viscera ducit.
Pompeii densis acies stipata catervis,
Iunxerat in seriem nexis umbonibus arma:
Vixque habitura locum dextras ac tela movendi,
Constiterat, gladiosque suos compressa tenebat. 495
Praecipiti cursu vesanum Caesaris agmen
In densos agitur cuneos: perque arma, per hostem
Quaerit iter. Qua torta graves lorica catenas
Opponit, tutoque latet sub tegmine pectus,
Hac quoque perventum est ad viscera: totque per arma 500
Extremum est, quod quisque ferit. Civilia bella
Una acies patitur, gerit altera: frigidus inde
Stat gladius; calet omne nocens a Caesare ferrum.
Nec Fortuna diu, rerum tot pondera vertens,
Abstulit ingentes, fato torrente, ruinas. 505
Ut primum toto diduxit cornua campo
Pompeianus eques, bellique per ultima fudit:
Sparsa per extremos levis armatura maniplos
Insequitur, saevasque manus immittit in hostem.
Illic, quaeque suo miscet gens proelia telo, 510
Romanus cunctis petitur cruor. Inde sagittae,
Inde faces et saxa volant, spatioque solutae
Aeris et calido liquefactae pondere glandes.
Tunc et Ituraei, Medique Arabesque, soluto
Arcu turba minax, nusquam rexere sagittas, 515
Sed petitur solus, qui campis imminet, aer:
Inde cadunt mortes. Sceleris sed crimine nullo
Externum maculant chalybem; stetit omne coactum
Circa pila nefas. Ferro subtexitur aether,
Noxque super campos telis conserta pependit. 520
Tum Caesar, metuens, ne frons sibi prima labaret
Incursu, tenet obliquas post signa cohortes:
Inque latus belli, qua se vagus hostis agebat,
Immittit subitum non motis cornibus agmen.
Immemores pugnae, nulloque pudore timendi 525
Praecipites fecere palam, civilia bella
Non bene barbaricis umquam commissa catervis.
Ut primum sonipes transfixus pectora ferro
In caput effusi calcavit membra regentis;
Omnis eques cessit campis, glomerataque pubes 530
In sua conversis praeceps ruit agmina frenis.
Perdidit inde modum caedes, ac nulla secuta est
Pugna, sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur:
Nec valet haec acies tantum prosternere, quantum
Inde perire potest. Utinam, Pharsalia, campis 535
Sufficiat cruor iste tuis, quem barbara fundunt
Pectora; non alio mutentur sanguine fontes;
Hic numerus totos tibi vestiat ossibus agros:
Aut si Romano compleri sanguine mavis,
Istis parce precor: vivant Galataeque Syrique, 540
Cappadoces, Gallique, extremique orbis Iberi,
Armenii, Cilices: nam post civilia bella
Hic populus Romanus erit. Semel ortus in omnes
It timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.
Ventum erat ad robur Magni, mediasque catervas. 545
Quod totos errore vago perfuderat agros,
Constitit hic bellum, fortunaque Caesaris haesit.
Illic non regum auxiliis collecta iuventus
Bella gerit, ferrumque manus movere rogatae:
Ille locus fratres habuit, locus ille parentes. 550
Hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.
Hanc fuge, mens, belli partem, tenebrisque relinque,
Nullaque tantorum discat me vate malorum,
Quam multum bellis liceat civilibus, aetas.
Hae potius pereant lacrimae, pereantque querelae. 555
Quidquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.


Hic Caesar, rabies populis, stimulusque furorum,
Ne qua parte sui pereat scelus, agmina circum
It vagus, atque animis ignes flagrantibus addit:
Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, 560
Qui niteant primo tantum mucrone cruenti,
Quae presso tremat ense manus, quis languida tela,
Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti,
Quem pugnare iuvet, quis vultum cive peremto
Mutet: obit latis proiecta cadavera campis: 565
Vulnera multorum, totum fusura cruorem,
Opposita premit ipse manu. Quacumque vagatur,
Sanguineum veluti quatiens Bellone flagellum,
Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo
Palladia stimulet turbatos aegide currus, 570
Nox ingens scelerum, et caedes oriuntur, et instar
Immensae vocis gemitus, et pondere lapsi
Pectoris arma sonant, confractique ensibus enses.
Ipse manu subicit gladios, ac tela ministrat,
Adversosque iubet ferro confundere vultus. 575
Promovet ipse acies: impellit terga suorum:
Verbere conversae cessantes excitat hastae.
In plebem vetat ire manus, monstratque senatum.
Scit, cruor imperii qui sit, quae viscera rerum:
Unde petat Romam, libertas ultima mundi 580
Quo steterit ferienda loco. Permixta secundo
Ordine nobilitas, venerandaque corpora ferro
Urgentur: caedunt Lepidos, caeduntque Metellos,
Corvinosque simul, Torquataque nomina, regum
Saepe duces, summosque hominum, te, Magne, remoto. 585
Illic, plebeia contectus casside vultus,
Ignotusque hosti, quod ferrum, Brute, tenebas!
O decus imperii, spes o suprema senatus,
Extremum tanti generis per saecula nomen.
Ne rue per medios nimium temerarius hostes, 590
Nec tibi fatales admoveris ante Philippos,
Thessalia periture tua. Nil proficis istic
Caesaris intentus iugulo: nondum attigit arcem
Iuris, et, humanum culmen, quo cuncta premuntur,
Egressus, meruit fatis tam nobile letum. 595
Vivat, et, ut Bruti procumbat victima, regnet.
Hic patriae perit omne decus: iacet aggere magno
Patricium campis non mixta plebe cadaver.
Mors tamen eminuit clarorum in strage virorum
Pugnacis Domiti, quem clades fata per omnes 600
Ducebant. Nusquam Magni Fortuna sine illo
Succubuit: victus toties a Caesare, salva
Libertate perit. Tunc mille in vulnera laetus
Labitur, ac venia gaudet caruisse secunda.
Viderat in crasso volventem sanguine membra 605
Caesar, et increpitans; Iam Magni deseris arma,
Successor Domiti; sine te iam bella geruntur.
Dixerat: ast illi suffecit pectora pulsans
Spiritus in vocem, morientiaque ora resolvit:
Non te funesta scelerum mercede potitum, 610
Sed dubium fati, Caesar, generoque minorem
Adspicens, Stygias Magno duce liber ad umbras
Et securus eo: te saevo Marte subactum,
Pompeioque graves poenas nobisque daturum,
Cum morior, sperare licet. Non plura locutum 615
Vita fugit, densaeque oculos pressere tenebrae.
Impendisse pudet lacrimas in funere mundi
Mortibus innumeris, ac singula fata sequentem
Quaerere, letiferum per cuius viscera vulnus
Exierit; quis fusa solo vitalia calcet; 620
Ore quis adverso demisso faucibus ense
Expulerit moriens animam; quis corruat ictu,
Quis steterit, dum membra cadunt: quis pectore tela
Transmittat, vel quos campis adfixerit hasta:
Quis cruor emissis perruperit aera venis, 625
Inque hostis cadat arma sui: quis pectora fratris
Caedat, et, ut notum possit spoliare cadaver,
Abscisum longe mittat caput: ora parentis
Quis laceret, nimiaque probet spectantibus ira,
Quem iugulat, non esse patrem. Mors nulla querela 630
Digna sua est, nullosque hominum lugere vacamus.
Non istas habuit pugnae Pharsalia partes,
Quas aliae clades: illic per fata virorum,
Per populos hic Roma perit: quae militia illic,
Mors hic gentis erat: sanguis ibi fluxit Achaeus, 635
Ponticus, Assyrius: cunctos haerere cruores
Romanus campisque vetat consistere torrens.
Maius ab hac acie, quam quod sua saecula ferrent,
Vulnus habent populi: plus est quam vita salusque,
Quod perit: in totum mundi prosternimur aevum: 640
Vincitur his gladiis omnis, quae serviet, aetas.
Proxima quid suboles, aut quid meruere nepotes
In regnum nasci? Pavidi num gessimus arma?
Teximus aut iugulos? Alieni poena timoris
In nostra cervice sedet. Post proelia natis 645
Si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.


Iam Magnus transisse deos Romanaque fata
Senserat infelix; tota vix clade coactus
Fortunam damnare suam. Stetit aggere campi
Eminus, unde omnes sparsas per Thessala rura 650
Adspiceret clades, quae bello obstante latebant.
Tot telis sua fata peti, tot corpora fusa,
Ac se tam multo pereuntem sanguine vidit.
Nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum
Mersa iuvat, gentesque suae miscere ruinae: 655
Ut Latiae post se vivat pars maxima turbae,
Sustinuit dignos etiam nunc credere votis
Coelicolas, volvitque sui solatia casus:
Parcite; ait, superi, cunctas prosternere gentes:
Stante potest mundo, Romaque superstite, Magnus 660
Esse miser. Si plura iuvant mea vulnera, coniux
Est mihi, sunt nati; dedimus tot pignora fatis.
Civiline parum est bello si meque meosque
Obruis? exiguae clades sumus, orbe remoto?
Omnia quid laceras, quid perdere cuncta laboras? 665
Iam nihil est, Fortuna, meum. Sic fatur: et arma
Signaque et adflictas omni iam parte catervas
Circuit, et revocat matura in fata ruentes,
Seque negat tanti. Nec deerat robur in enses
Ire duci, iuguloque pati vel pectore letum: 670
Sed timuit, strato miles ne corpore Magni
Non fugeret, supraque ducem procumberet orbis:
Caesaris aut oculis voluit subducere mortem.
Nequidquam. Infelix, socero spectare volenti
Praestandum est ubicumque capit. Sed tu quoque, coniux 675
Caussa fugae, vultusque tui: fatisque probatum est
Te praesente mori. Tunc Magnum concitus aufert
A bello sonipes, non tergo tela paventem,
Ingentesque animos extrema in fata ferentem.
Non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus 680
Maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat
Romanis praestare malis. Non impare vultu
Adspicis Emathiam: nec te videre superbum
Prospera bellorum, nec fractum adversa videbunt:
Quamque fuit laeto per tres infida triumphos, 685
Tam misero Fortuna minor. Iam pondere fati
Deposito securus abis: nunc tempora laeta
Respexisse vacat: spes numquam implenda recessit:
Quid fueris, nunc scire licet. Fuge proelia dire,
Ac testare deos, nullum, qui perstet in armis, 690
Iam tibi, Magne, mori: ceu flebilis Africa damni,
Et ceu Munda nocens, Pharioque a gurgite cladess,
Sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae.
Non iam Pompeii nomen populare per orbem,
Nec studium belli: sed par, quod semper habemus, 695
Libertas et Caesar erunt: teque inde fugato
Ostendit moriens, sibi se pugnasse, senatus.
Nonne iuvat pulsum bellis cessisse, nec istud
Prospectasse nefas, spumantes caede catervas?
Respice turbatos incursu sanguinis amnes, 700
Et soceri miserere tui. Quo pectore Romam
Intrabit factus campis felicior istis?
Quidquid in ignotis solus regionibus exsul,
Quidquid sub Phario positus patiere tyranno;
Crede deis, longo fatorum crede favori, 705
Vincere peius erat. Prohibe lamenta sonare,
Flere veta populos: lacrimas luctusque remitte.
Tam mala Pompeii, quam prospera, mundus adoret.
Adspice securus vultu non supplice reges:
Adspice possessas urbes, donataque regna, 710
Aegyptum Libyamque: et terras elige morti.
Vidit prima tuae testis Larissa ruinae
Nobile, nec victum fatis caput. Omnibus illa
Civibus effudit totas per moenia vires:
Obvia, ceu laeto, praemittunt munera flentes: 715
Pandunt templa, domos: socios se cladibus optant.
Scilicet immenso superest ex nomine multum:
Teque minor solo, cunctas impellere gentes
Rursus in arma potes, rursusque in fata redire.
Sed, quid opus victo populis aut urbibus? inquit: 720
Victori praestate fidem. Tu, Caesar, in alto
Caedis adhuc cumulo patriae per viscera vadis:
At tibi iam populos donat gener. Avehit inde
Pompeium sonipes: gemitus lacrimaeque sequuntur;
Plurimaque in saevos populi convicia divos. 725
Nunc tibi vera fides quaesiti, Magne, favoris
Contigit, ac fructus. Felix se nescit amari.


Caesar ut Hesperio vidit satis arva natare
Sanguine, parcendum ferro manibusque suorum
Iam ratus, ut viles animas perituraque frustra 730
Agmina permisit vitae. Sed castra fugatos
Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem,
Protinus hostili statuit succedere vallo,
Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror,
Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis 735
Hoc foret imperium. Non magno hortamine miles
In praedam ducendus erat: Victoria nobis
Plena, viri, dixit: superest pro sanguine merces,
Quam monstrare meum est: neque enim donare vocabo,
Quod sibi quisque dabit. Cunctis en plena metallis 740
Castra patent: raptum Hesperiis e gentibus aurum
Hic iacet, Eoasque premunt tentoria gazas.
Tot regum fortuna simul Magnique coacta
Exspectat dominos: propera praecedere, miles,
Quos sequeris: quascumque tuas Pharsalia fecit, 745
A victis rapiantur opes. Nec plura locutus,
Impulit amentes aurique cupidine caecos,
Ire super gladios supraque cadavera patrum,
Et caesos calcare duces. Quae fossa, quis agger
Sustineat pretium belli scelerumque petentes! 750
Scire volant, quanta fuerint mercede nocentes.
Invenere quidem spoliato plurima mundo
Bellorum in sumtus congestae pondera massae:
Sed non implevit cupientes omnia mentes.
Quidquid fodit Iber, quidquid Tagus extulit auri, 755
Quod legit dives summis Arimaspus arenis
Ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
Cum sibi Tarpeias victor desponderit arces,
Cum spe Romanae promiserit omnia praedae:
Decipitur, quod castra rapit. Capit impia plebes 760
Cespite patricio somnos: vacuumque cubile
Regibus infandus miles premit: inque parentum,
Inque toris fratrum posuerunt membra nocentes:
Quos agitat vesana quies, somnique furentes:
Thessalicam miseri versant in pectore pugnam. 765
Invigilat cunctis saevum scelus, armaque tota
Mente agitant, caputoque manus absente moventur,
Ingemuisse putes campos, terramque nocentem
Inspirasse animas, iniectumque aera totum
Manibus, et superam Stygia formidine noctem. 770
Exigit a miseris tristes victoria poenas,
Sibilaque et flammas infert sopor: umbra peremti
Civis adest: sua quemque premit terroris imago.
Ille senum vultus, iuvenum videt ille figuras:
Hunc agitant totis fraterna cadavera somnis: 775
Pectore in hoc pater est: omnes in Caesare manes.
Haud alios, nondum Scythica purgatus in ara,
Eumenidum vidit vultus Pelopeius Orestes:
Nec magis adtonitos animi sensere tumultus,
Cum fureret, Pentheus, aut cum desisset, Agave. 780
Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit,
Aut ultrix visura dies, stringente senatu,
Illa nocte premunt: hunc infera monstra flagellant.
Heu quantum poenae misero mens conscia donat,
Quod Styga, quod manes, ingestaque Tartara somnis 785
Pompeio vivente videt! Tamen omnia passo
Postquam clara dies Pharsalica damna retexit,
Nulla loci facies revocat feralibus arvis
Haerentes oculos. Cernit propulsa cruore
Flumina, et excelsos cumulis aequantia colles 790
Corpora, depressos in tabem spectat acervos,
Et Magni numerat populos: epulisque paratur
Ille locus, vultus ex quo faciesque iacentum
Agnoscat. Iuvat Emathiam non cernere terram,
Et lustrare oculis campos sub clade latentes: 795
Fortunam superosque suos in sanguine cernit.
Ac ne laeta furens scelerum spectacula perdat,
Invidet igne rogi miseris, coeloque nocenti
Ingerit Emathiam. Non illum Poenus humator
Consulis, et Libyca succensae lampade Cannae 800
Compellunt, hominum ritus ut servet in hostes:
Sed meminit, nondum satiata caedibus ira,
Cives esse suos. Petimus non singula busta,
Discretosque rogos: unum da gentibus ignem:
Non interpositis urantur corpora flammis. 805
Aut, generi si poena iuvat, nemus exstrue Pindi:
Erige congestas Oetaeo robore silvas,
Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam.
Nil agis hac ira: tabesne cadavera solvat,
An rogus, haud refert: placido natura receptat 810
Cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
Hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,
Uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
Communis mundo superest rogus, ossibus astra
Mixturus. Quocumque tuam Fortuna vocabit, 815
Hae quoque eunt animae. Non altius ibis in auras,
Non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
Libera Fortunae mors est: capit omnia tellus
Quae genuit: coelo tegitur, qui non habet urnam.
Tu, cui dant poenas inhumato funere gentes, 820
Quid fugis hanc cladem? quid olentes deseris agros?
Has trahe, Caesar, aquas: hoc, si potes, utere coelo.
Sed tibi tabentes populi Pharsalica rura
Eripiunt, camposque tenent victore fugato.
Non solum Haemonii, funesta ad pabula belli 825
Bistonii venere lupi, tabemque cruentae
Caedis odorati Pholoen liquere leones.
Tunc ursi latebras, obscoeni tecta domosque
Deseruere canes, et quidquid nare sagaci
Aera non sanum motumque cadavere sensit. 830
Iamque diu volucres civilia castra secutae
Conveniunt. Vos, quae Nilo mutare soletis
Threicias hiemes, ad mollem serius austrum
Istis, aves. Numquam tanto se vulture coelum
Induit, aut plures presserunt aera pennae. 835
Omne nemus misit volucres, omnisque cruenta
Alite sanguineis stillavit roribus arbor.
Saepe super vultus victoris et impia signa
Aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes,
Membraque deiecit iam lassis unguibus ales. 840
Sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa,
Inque feras discerptus abit: non intima curant
Viscera, nec totas avidae sorbere medullas:
Degustant artus. Latiae pars maxima turbae
Fastidita iacet; quam sol nimbique diesque 845
Longior Emathiis resolutam miscuit arvis.
Thessalia, infelix, quo tanto crimine, tellus,
Laesisti superos, ut te tot mortibus unam,
Tot scelerum fatis premerent? Quod sufficit aevum,
Immemor ut donet belli tibi damna vetustas? 850
Quae seges infecta surget non decolor herba?
Quo non Romanos violabis vomere manes?
Ante novae venient acies, scelerique secundo
Praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.
Omnia maiorum vertamus busta licebit, 865
Et stantes tumulos, et qui radice vetusta
Effudere suas, victis compagibus, urnas:
Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur,
Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
Nullus ab Emathio religasset litore funem 860
Navita, nec terram quisquam movisset arator,
Romani bustum populi: fugerentque coloni
Umbrarum campos: gregibus dumeta carerent:
Nullusque auderet pecori permittere pastor
Vellere surgentem de nostris ossibus herbam; 865
Ac, velut impatiens hominum vel solis iniqui
Limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres,
Si non prima nefas belli, sed sola, tulisses.
O superi, liceat terras odisse nocentes.
Quid totum premitis, quid totum solvitis orbem? 870
Hesperiae clades, et flebilis unda Pachyni,
Et Mutina, et Leucas puros fecere Philippos.