Pharsalia/VIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe,
Haemoniae deserta petens dispendia silvae,
Cornipedem exhaustum cursu stimulisque negantem
Magnus agens, incerta fugae vestigia turbat,
Implicitasque errore vias. Pavet ille fragorem 5
Motorum ventis nemorum; comitumque suorum,
Qui post terga ferit, trepidum laterique timentem
Exanimat. Quamvis summo de culmine lapsus,
Nondum vile sui pretium scit sanguinis esse,
Seque memor fati tantae mercedis habere 10
Credit adhuc iugulum, quantum pro Caesaris ipse
Avulsa cervice daret. Deserta sequentem
Non patitur tutis fatum celare latebris
Clara viri facies. Multi, Pharsalica castra
Cum peterent, nondum fama prodente ruinas, 15
Occursu stupuere ducis, vertigine rerum
Adtoniti: cladisque suae vix ipse fidelis
Auctor erat. Gravis est Magno, quicumque malorum
Testis adest. Cunctis ignotus gentibus esse
Mallet, et obscuro tutus transire per orbem 20
Nomine; sed longi poenas Fortuna favoris
Exigit a misero, quae tanto pondere famae
Res premit adversas, fatisque prioribus urget.
Nunc festinatos nimium sibi sentit honores,
Actaque lauriferae damnat Sullana iuventae. 25
Nunc et Corycias classes, et Pontica signa
Deiectum meminisse piget. Sic longius aevum
Destruit ingentes animos, et vita superstes
Imperio. Nisi summa dies cum fine bonorum
Adfuit, et celeri praevertit tristia leto, 30
Dedecori est fortuna prior. Quisquamne secundis
Tradere se fatis audet, nisi morte parata?
Litora contigerat, per quae Peneius amnis
Emathia iam clade rubens exibat in aequor.
Inde ratis trepidum, ventis et fluctibus impar, 35
Flumineis vix tuta vadis, evexit in altum.
Cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque
Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae,
Exiguam vector pavidus correpsit in alnum.
Conscia curarum, secreta in litora Lesbi 40
Flectere vela iubes, qua tunc tellure latebas,
Moestior, in mediis quam si, Cornelia, campis
Emathiae stares. Tristes praesagia curas
Exagitant: trepida quatitur formidine somnus:
Thessaliam nox omnis habet: tenebrisque remotis 45
Rupis in abruptae scopulos extremaque curris
Litora, prospiciens fluctus: nutantia longe
Semper prima vides venientis vela carinae,
Quaerere nec quidquam de fato coniugis audes.
En ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus, 50
Quid ferat ignoras: et nunc tibi summa pavoris,
Nuntius armorum tristis, rumorque sinister.
Victus adest coniux. Quid perdis tempora luctus?
Cum possis iam flere, times. Tunc puppe propinqua
Prosiluit, crimenque deum crudele notavit, 55
Deformem pallore ducem, vultusque prementem
Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
Obvia nox miserae coelum lucemque tenebris
Abstulit, atque animam clausit dolor: omnia nervis
Membra relicta labant: riguerunt corda, diuque 60
Spe mortis decepta iacet. Iam fune ligato
Litoribus, lustrat vacuas Pompeius arenas.
Quem postquam propius famulae videre fideles,
Non ultra gemitus tacitos incessere fata
Permisere sibi, frustraque adtollere terra 65
Semianimem conantur heram: quam pectore Magnus
Ambit, et adstrictos refovet complexibus artus.
Coeperat in summum revocato sanguine corpus
Pompeii sentire manus, moestamque mariti
Posse pati faciem: prohibet succumbere fatis 70
Magnus, et immodicos castigat voce dolores:
Nobile cur robur Fortunae vulnere primo,
Femina, tantorum titulis insignis avorum,
Frangis? Habes aditum mansurae in saecula famae.
Laudis in hoc sexu, non legum iura, nec arma, 75
Unica materia est coniux miser. Erige mentem,
Et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum,
Quod sum vicus, ama. Nunc sum tibi gloria maior,
A me quod fasces, et quod pia turba senatus,
Tantaque discessit regum manus. Incipe Magnum 80
Sola sequi. Deformis, adhuc vivente marito,
Summus et augeri vetitus dolor. Ultima debet
Esse fides, lugere virum. Tu nulla tulisti
Bello damna meo. Vivit post proelia Magnus,
Sed Fortuna perit: quod defles, illud amasti 85
Vocibus his correpta viri, vix aegra levavit
Membra solo, tales gemitu rumpente querelas:
O utinam in thalamos invisi Caesaris issem
Infelix coniux , et nulli laeta marito!
Bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinnys 90
Crassorumque umbrae; devotaque manibus illis
Assyrios in castra tuli civilia casus,
Praecipitesque dedi populos, cunctosque fugavi
A caussa meliore deos. O maxime coniux,
O thalamis indigne meis, hoc iuris habebat 95
In tantum Fortuna caput! Cur impia nupsi,
Si miserum factura fui? Nunc accipe poenas,
Sed quas sponte luam. Quo sit tibi mollius aequor,
Certa fides regum, totusque paratior orbis,
Sparge mari comitem. Mallem felicibus armis 100
Dependisse caput: nunc clades denique lustra,
Magne, tuas. Ubicumque iaces, civilibus armis
Nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,
Iulia crudelis, placataque pellice caesa,
Magno parce tuo. Sic fata, iterumque refusa 105
Coniugis in gremium, cunctorum lumina solvit
In lacrimas. Duri flectuntur pectora Magni,
Siccaque Thessalia confundit lumina Lesbos.

Tunc Mitylenaeum pleno iam litore vulgus
Adfatur Magnum: Si maxima gloria nobis 110
Semper erit, tanti pignus servasse mariti,
Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros,
Oramus, sociosque lares dignare vel una
Nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta revisant
Saecula, quem veniens hospes Romanus adoret. 115
Nulla tibi subeunda magis sunt moenia victo.
Omnia victoris possunt sperare favorem:
Haec iam crimen habet. Quid, quod iacet insula ponto,
Caesar eget ratibus? Procerum pars magna coibit,
Certa loci. Noto reparandum est litore bellum 120
Accipe templorum cultus, aurumque deorum:
Accipe, si terris, si puppibus ista iuventus
Aptior est: tota, quantum valet, utere Lesbo.
[Accipe: ne Caesar rapiat, tu victus habeto.]
Hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae, 125
Ne nostram videare fidem felixque secutus,
Et damnasse miser. Tali pietate virorum
Laetus in adversis, et mundi nomine gaudens
Esse fidem, Nullum toto mihi, dixit, in orbe
Gratius esse solum, non parvo pignore vobis 130
Ostendi. Tenuit nostros hac obside Lesbos
Adfectus: hic sacra domus carique penates,
Hic mihi Roma fuit. Non ulla in litora puppim
Ante dedi fugiens, saevi cum Caesaris iram
Iam scirem meritam, servata coniuge, Lesbon, 135
Non veritus tantam veniae committere vobis
Materiem. Sed iam satis est fecisse nocentes:
Fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.
Heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,
Sive doces populos regesque admittere Magnum, 140
Seu praestas mihi sola fidem. Nam quaerere certum est.
Fas quibus in terris, ubi sit scelus. Accipe, numen,
Si quod adhuc mecum es, votorum extrema meorum:
Da similes Lesbo populos, qui Marte subactum
Non intrare suos, infesto Caesare, portus, 145
Non exire vetent. Dixit, moestamque carinae
Imposuit comitem. Cunctos mutare putares
Tellurem patriumque solum: sic litore toto
Plangitur: infestae tenduntur in aethera dextrae:
Pompeiumque minus, cuius Fortuna dolorem 150
Moverat, ast illam, quam toto tempore belli
Ut civem videre suam, discedere cernens
Ingemuit populus: quam vix, si castra mariti
Victoris peteret, siccis dimittere matres
Iam poterant oculis: tanto devinxit amore 155
Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus,
Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae,
Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
Iam pelago medios Titan demissus ad ignes,
Nec quibus abscondit, nec si quibus exerit orbem, 160
Totus erat: vigiles Pompeii in pectore curae
Nunc socias adeunt Romani foederis urbes,
Et varias regum mentes, nunc invia mundi
Arva super nimios soles Austrumque iacentes.
Saepe labor moestus curarum odiumque futuri 165
Proiecit fessos incerti pectoris aestus,
Rectoremque ratis de cunctis consulit astris:
Unde notet terras; quae sit mensura secandi
Aequoris in coelo; Syriam quo sidere servet:
Aut quotus in plaustro Libyam bene dirigat ignis. 170
Doctus ad haec fatur taciti servator Olympi:
Signifero quaecumque fluunt labentia coelo,
Numquam stante polo, miseros fallentia nautas
Sidera non sequimur: sed qui non mergitur undis
Axis inocciduus, gemina clarissimus Arcto, 175
Ille regit puppes. Hic cum mihi semper in altum
Surget et instabit summis minor Ursa ceruchis;
Bosporon et Scythiae curvantem litora pontum
Spectamus. Quidquid descendit ab arbore summa
Arctophylax, propiorque mari Cynosura feretur, 180
In Syriae portus tendit ratis. Inde Canopos
Excipit, Australi coelo contenta vagari
Stella, timens Borean: illa quoque perge sinistra,
Trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtes.
Sed quo vela dari, quo nunc pede carbasa tendi 185
Nostra iubes? Dubio contra cui pectore Magnus,
Hoc solum toto, respondit, in aequore serva,
Ut sit ab Emathiis semper tua longius oris
Puppis, et Hesperiam pelago coeloque relinquas:
Cetera da ventis. Comitem pignusque recepi 190
Depositum: tunc certus eram, quae litora vellem;
Nunc portum Fortuna dabit. Sic fatur: at ille
Iusto vela modo pendentia cornibus aequis
Torsit, et in laevum puppim dedit, utque secaret,
Quas Samiae cautes et quas Chios asperat, undas, 195
Hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
Aequora senserunt motus, aliterque secante
Iam pelagus rostro, nec idem spectante carina,
Mutavere sonum. Non sic moderator equorum,
Dexteriore rota laevum cum circuit axem, 200
Cogit inoffensae currus accedere metae.
Ostendit terras Titan, et sidera texit.
Sparsus ab Emathia fugit quicumque procella,
Adsequitur Magnum: primusque a litore Lesbi
Occurrit natus, procerum mox turba fidelis. 205
Nam neque deiecto fatis, acieque fugato
Abstulerat Magno reges Fortuna ministros:
Terrarum dominos et sceptra Eoa tenentes
Exsul habet comites. Iubet ire in devia mundi
Deiotarum, qui sparsa ducis vestigia legit. 210

Quando, ait, Emathiis amissus cladibus orbis
Qua Romanus erat, superest, fidissime regum,
Eoam tentare fidem, populosque bibentes
Euphraten, et adhuc securum a Caesare Tigrim.
Ne pigeat Magno quaerentem fata remotas 215
Medorum penetrare domos, Sythicosque recessus,
Et totum mutare diem, vocesque superbo
Arsacidae perferre meas: Si foedera nobis
Prisca manent, mihi per Latium iurata Tonantem,
Per vestros obstricta magos, implete pharetras, 220
Armeniosque arcus Geticis intendite nervis:
Si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra,
Et sequerer duros aeterni Martis Alanos,
Passus Achaemeniis late discurrere campis,
In tutam trepidos numquam Babylona coegi. 225
Arva super Cyri, Chaldaeique ultima regni
Qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes
Accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne
Iam propior, quam Persis, eram: tamen omnia vincens
Sustinui nostris vos tantum deesse triumphis: 230
Solus et e numero regum telluris Eoae
Ex aequo me Parthus adit. Nec munere Magni
Stant semel Arsacidae. Quis enim post vulnera cladis
Assyriae iustas Latii compescuit iras?
Tot meritis obstricta meis, nunc Parthia ruptis 235
Excedat claustris vetitam per saecula ripam,
Zeugmaque Pellaeum. Pompeio vincite, Parthi;
Vinci Roma volet. Regem parere iubenti
Ardua non piguit, positisque insignibus aulae
Egreditur, famuli raptos indutus amictus. 240
In dubiis tutum est inopem simulare tyranno.
Quanto igitur mundi dominis securius aevum
Verus pauper agit! Dimisso in litora rege,
Ipse per Icariae scopulos, Ephesumque relinquens,
Et placidi Colophona maris, spumantia parvae 245
Radit saxa Sami: spirat de litore Coo
Aura fluens: Gnidon inde fugit, claramque relinquit
Sole Rhodon, magnosque sinus Telmessidos undae
Compensat medio pelago. Pamphylia puppi
Occurrit tellus: nec se committere muris 250
Ausus adhuc ullis, te primum, parva Phaseli,
Magnus adit. Nam te metui vetat incola rarus.
Exhaustaeque domus populis; maiorque carinae,
Quam tua, turba fuit. Tendens hinc carbasa rursus
Iam Taurum, Tauroque videt Dipsunta cadentem. 255
Crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis
Et sibi consultum. Cilicum per litora tutus
Parva puppe fugit: sequitur pars magna senatus
Ad profugum collecta ducem: parvisque Celendris,
Qua portu mittitque rates recipitque Selinus, 260
In Procerum coetu tandem moesta ora resolvit
Vocibus his Magnus: Comites bellique fugaeque,
Atque instar patriae, quamvis in litore nudo,
In Cilicum terra, nullis circumdatus armis
Consultem, rebusque novis exordia quaeram, 265
Ingentes praestate animos: non omnis in arvis
Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur,
Ut nequeam relevare caput, cladesque receptas
Excutere. An Libyae Marium potuere ruinae
Erigere in fasces, plenis et reddere fastis: 270
Me pressum leviore manu Fortuna tenebit?
Mille meae Graio volvuntur in aequore puppes,
Mille duces: sparsit potius Pharsalia nostras,
Quam subvertit, opes. Sed me vel sola tueri
Fama potest rerum, toto quas gessimus orbe, 275
Et nomen, quod mundus amat. Vos pendite regna
Viribus atque fide, Libyen, Parthosque, Pharonque,
Quaenam Romanis deceat succurrere rebus.
Ast ego curarum, proceres, arcana mearum
Expromam, mentisque meae quo pondera vergant. 280
Aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est:
Ardua quippe fides robustos exigit annos.
Hinc anceps dubii terret sollertia Mauri:
Namque memor generis Carthaginis impia proles
Imminet Hesperiae, multusque in pectore vano est 285
Hannibal; obliquo maculat qui sanguine regnum,
Et Numidas contingit avos, iam supplice Varo
Intumuit, viditque loco Romana secundo.
Quare agite, Eoum, comites, properemus in orbem.
Dividit Euphrates ingentem gurgite mundum, 290
Caspiaque immensos seducunt claustra recessus,
Et polus Assyrias alter noctesque diesque
Vertit, et abruptum est nostro mare discolor unda,
Oceanusque suus. Regnandi sola voluntas.
Celsior in campis sonipes, et fortior arcus; 295
Nec puer aut senior letales tendere nervos
Segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.
Primi Pellaeas arcu fregere sarissas,
Bactraque Medorum sedem, murisque superbam
Assyrias Babylona domos. Nec pila timentur 300
Nostra nimis Parthis, audentque in bella venire,
Experti Scythicas, Crasso pereunte, sagittas.
Spicula nec solo spargunt fidentia ferro;
Stridula sed multo saturantur tela veneno.
Vulnera parva nocent, fatumque in sanguine summo est 305
O utinam non tanta mihi fiducia saeviis
Esset in Arsacidis! Fatis nimis aemula nostris
Fata movent Medos, multumque in gente deorum est
Effundam populos alia tellure revulsos,
Excitosque suis immittam sedibus ortus. 310
Quodsi nos Eoa fides et barbara fallunt
Foedera, vulgati supra commercia mundi
Naufragium Fortuna ferat. Non regna precabor,
Quae feci; sed magna feram solatia mortis
Orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente, 315
Nil socerum fecisse pie. Sed cuncta revolvens
Vitae fata meae, semper venerabilis illa
Orbis parte fui: quantus Maeotida supra!
Quantus apud Tanaim toto conspectus in ortu!
Quas magis in terras nostrum felicibus actis 320
Nomen abit, aut unde redit maiore triumpho?
Roma, fave coeptis: quid enim tibi laetius umquam
Praestiterint superi, quam, si civilia Partho
Milite bella geras, tantam consumere gentem,
Et nostris miscere malis? Cum Caesaris arma 325
Concurrent Medis, aut me Fortuna necesse est
Vindicet, aut Crassos. Sic fatus, murmure sentit
Consilium damnasse viros: quos Lentulus omnes
Virtutis stimulis et nobilitate dolendi
Praecessit, dignasque tulit modo consule voces: 330

Siccine Thessaliae mentem fregere ruinae?
Una dies mundi damnavit fata? secundum
Emathiam lis tanta datur? iacet omne cruenti
Vulneris auxilium? solos tibi, Magne, reliquit
Parthorum Fortuna pedes? Quid transfuga mundi 335
Terrarum totos tractus coelumque perosus,
Adversosque polos alienaque sidera quaeris,
Chaldaeos culture deos, et barbara sacra,
Parthorum famulus? Quid caussa obtendtur armis
Libertatis amor? Miserum quid decipis orbem, 340
Si servire potes? Te, quem Romana regentem
Horruit auditu, quem captos ducere reges
Vidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, silvis,
Deiectum fatis, humilem, fractumque videbit,
Extolletque animos Latium vesanus in orbem, 345
Se simul, et Romam, Pompeio supplice, mensus?
Nil animis fatisque tuis effabere dignum:
Exiget ignorans Latiae commercia linguae,
Ut lacrimis se, Magne roges. Patimurne pudoris
Hoc vulnus, clades ut Parthia vindicet ante 350
Hesperias, quam Roma suas? Civilibus armis
Elegit te nempe ducem. Quid vulnera nostra
In Scythicos spargis populos, cladesque latentes?
Quid Parthos transire doces? Solatia tanti
Perdit Roma mali, nullos admittere reges 355
Sed civi servire suo. Iuvat ire per orbem
Ducentem saevas Romana in moenia gentes,
Signaque ab Euphrate cum Crassis capta sequentem?
Qui solus regum, fato celante favorem.
Defuit Emathiae, nunc tantas ille lacesset 360
Auditi victoris opes, aut iungere fata
Tecum , Magne, volet? Non haec fiducia genti est.
Omnis in Arctois populus quicumque pruinis
Nascitur, indomitus bellis, et mortis amator.
Quidquid ad Boos tractus mundique teporem 365
Labitur, emollit gentes dementia coeli.
Illic et laxas vestes, et fluxa virorum
Velamenta vides. Parthus per Medica rura,
Sarmaticos inter campos, effusaque plano
Tigridis arva solo, nulli superabilis hosti est 370
Libertate fugae: sed non, ubi terra tumebit,
Aspera conscendet montis iuga; nec per opacas
Bella geret tenebras incerto debilis arcu,
Nec franget nando violenti vorticis amnem,
Nec tota in pugna perfusus sanguine membra 375
Exiget aestivum calido sub pulvere solem.
Non aries illis, non ulla est machina belli:
Haud fossas implere valent: Parthoque sequente
Murus erit, quodcumque potest obstare sagittae.
Pugna levis, bellumque fugax, turmaeque vagante, 380
Et melior cessisse loco, quam pellere, miles.
Illita tela dolis, nec Martem cominus umquam
Ausa pati virtus, sed longe tendere nervos,
Et, quo ferre velint, permittere vulnera ventis.
Ensis habet vires, et gens quaecumque virorum est, 385
Bella gerit gladiis; nam Medos proelia prima
Exarmant, vacuaeque iubent remeare pharetrae.
Nulla manus illis fiducia, tota veneni est.
Credis, Magne, viros, quos in discrimina belli
Cum ferro venisse parum est? Tentare pudendum 390
Auxilium tanti est, toto divisus ut orbe
A terra moriare tua? tibi barbara tellus
Incumbat? te parva tegant ac vilia busta,
Invidiosa tamen, Crasso quaerente sepulchrum?
Sed tua sors levior, quoniam mors ultima poena est, 395
Nec metuenda viris. At non Cornelia letum
Infando sub rege timet. Num barbara nobis
Est ignota Venus, quas ritu caeca ferarum
Polluit innumeris leges et foedera tedae
Coniugibus? thalamique patent secreta nefandi. 400
Inter mille nurus epulis vesana meroque
Regia non ullos exceptos legibus horret
Concubitus: tot femineis complexibus unum
Non lassat nox una marem. Iacuere sorores
In fratrum thalamis, sacrataque pignora matrum. 405
Damnat apud gentes sceleris non sponte peracti
Oedipodionias infelix fabula Thebas:
Parthorum dominus quoties sic sanguine mixto
Nascitur Arsacides! Cui fas implere parentem,
Quid rear esse nefas? Proles tam clara Metelli 410
Stabit barbarico coniux millesima lecto:
Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit
Saevitia stimulante Venus, titulisque virorum.
Nam quo plura iuvent Parthum portenta, fuisse
Hanc sciet et Crassi: ceu pridem debila fatis 415
Assyriia, trahitur cladis captiva vetustae.
Haereat Eoae vulnus miserabile sortis;
Non solum auxilium funesto a rege petisse,
Sed gessisse prius bellum civile pudebit.
Nam quod apud populos crimen socerique tuumque 420
Maius erit, quam quod, vobis miscentibus arma,
Crassorum vindicta perit? Incurrere cuncti
Debuerant in Bactra duces, et ne qua vacarent
Arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis
Imperii nudare latus, dum perfida Susa 425
In tumulos prolapsa virum, Babylonque iacerent.
Assyriae paci finem, Fortuna, precamur:
Et, si Thessaliae bellum civile peractum est,
Ad Partho, qui vicit, eat. Gens unica mundi est,
De qua Caesareis possim gaudere triumphis. 430
Non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,
Umbra senis moesti Scythicis confixa sagittis
Ingeret has voces? Tu, quem post funera nostra
Ultorem cinerum nudae speravimus umbrae,
Ad foedus pacemque venis? Tunc plurima cladis 435
Occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci
Lustrarunt cervice duces, ubi nomina tanta
Obruit Euphrates, et nostra cadavera Tigris
Detulit in terras, ac reddidit. Ire per ista
Si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem 440
Thessalia placare potes. Quin respicis orbem
Romanum? Si regna times proiecta sub Austro,
Infidumque Iubam, petimus Pharon arvaque Lagi.
Syrtibus hinc Libycis tuto est Aegyptus: at inde
Gurgite septeno rapidus mare submovet amnis: 445
Terra suis contenta bonis, non indiga mercis
Aut Iovis: in solo tanta est fiducia Nilo.
Sceptra puer Ptolemaeus habet, tibi debita, Magne,
Tutelae commissa tuae. Quis nominis umbram
Horreat? Innocua est aetas: nec iura fidemque 450
Respectumque deum veteris speraveris aulae.
Nil pudet adsuetos sceptris: mitissima sors est
Regnorum sub rege novo. Non plura locutus
Impulit huc animos. Quantum spes ultima rerum
Libertatis habet! Victa est sententia Magni. 455

Adsensere omnes sceleri. Laetatur honore
Rex puer insueto, quod iam sibi tanta licere
Permittant famuli. Sceleri delectus Achillas.
Perfida qua tellus Casiis excurrit arenis,
Et vada testantur iunctas Aegyptia Syrtes, 540
Exiguam sociis monstri gladiisque carinam
Instruit. O superi, Nilusne et barbara Memphis,
Et Pelusiaci tam mollis turba Canopi
Hos animos? Sic fata premunt civilia mundum?
Sic Romana iacent? Ullusue in cladibus istis 545
Est locus Aegypto, Phariusque admittitur ensis?
Hanc certe servate fidem, civilia bella:
Cognatas praestate manus, externaque monstra
Pellite, si meruit tam claro nomine Magnus
Caesaris esse nefas. Tanti; Ptolemaee, ruinam 550
Nominis haud metuis coeloque tonante, profanas
Inseruisse manus, impure ac semivir, audes?
Non domitor mundi, nec ter Capitolia curru
Invectus, regumque potens, vindexque senatus,
Victorisque gener; Phario satis esse tyranno 555
Quod poterat, Romanus erat. Quid viscera nostra
Scrutaris gladio Nescis, puer improbe, nescis,
Quo tua sit fortuna loco: iam iure sine ullo
Nili sceptra tenes: cecidit civilibus armis,
Qui tibi regna dedit. Iam vento vela negarat 560
Magnus, et auxilio remorum infanda petebat
Litora: quem contra non longa vecta biremi
Adpulerat scelerata manus: Magnoque patere
Fingens regna Phari, celsae de puppe carinae
In parvam iubet ire ratem, litusque malignum 565
Incusat, bimaremque vadis frangentibus aestum,
Qui vetet externas terris advertere classes.
Quodnisi fatorum leges intentaque iussu
Ordinis aeterni miserae vicinia mortis
Damnatum leto traherent ad litora Magnum, 570
Non ulli comitum sceleris praesagia deerant:
Quippe, fides si pura foret, si regia Magno
Sceptrorum auctori vera pietate pateret,
Venturum tota Pharium cum classe tyrannum.
Sed cedit fatis, classemque relinquere iussus 575
Obsequitur, letumque iuvat praeferre timori.
Ibat in hostilem praeceps Cornelia puppim,
Hoc magis impatiens egresso deesse marito,
Quod metuit clades. Remane, temeraria coniunx,
Et tu, nate, precor, longeque e litore casus 580
Exspectate meos: et in hac cervice tyrannm
Explorate fidem, dixit. Sed dura vetanti
Tendebat geminas amens Cornelia palmas:
Quo sine me, crudelis, abis? Iterumne relinquor,
Thessalicis submota malis? Numquam omine laeto 585
Distrahimur miseri. Poteras non flectere puppim,
Cum fugeres, alio, latebrisque relinquere Lesbi,
Omnibus a terris si nos arcere parabas.
An tantum in fluctus placeo comes? Haec ubi frustra
Effudit, prima pendet tamen anxia puppe: 590
Attonitoque metu nec quoquam avertere visus,
Nec Magnum spectare potest. Stetit anxia classis
Ad ducis eventum, metuens non arma nefasque,
Sed ne submissis precibus Pompeius adoret
Sceptra sua donata manu. Transire parantem 595
Romanus Pharia miles de puppe salutat
Septimius: qui (pro superum pudor!) arma satelles
Regia gestabat posito deformia pilo:
Immanis, violentus, atrox, nullaque ferarum
Mitior in caedes. Quis non, Fortuna, putasset 600
Parcere te populis, quod bello haec dextra vacasset,
Thessaliaque procul tam noxia tela fugasses?
Disponis gladios, ne quo non fiat in orbe,
Heu, facinus civile tibi. Victoribus ipsis
Dedecus, et numquam superum caritura pudore 605
Fabula; Romanus regi sic paruit ensis,
Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit,
Magne, tuo. Qua posteritas in saecula mittet
Septimium fama? scelus hoc quo nomine dicent,
Qui Bruti dixere nefas? Iam venerat horae 610
Terminus extremae, Phariamque ablatus in alnum
Perdiderat iam iura sui. Tunc stringere ferrum
Regia monstra parant. Ut vidit cominus enses,
Involvit vultus, atque, indignatus apertum
Fortunae praestare caput, tunc lumina pressit, 615
Continuitque animam, ne quas effundere voces
Posset, et aeternam fletu corrumpere tamam.
At postquam mucrone latus funestus Achillas
Perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum,
Despexitque nefas, servatque immobile corpus, 620
Seque probat moriens, atque haec in pectore volvit:
Saecula Romanos numquam tacitura labores
Attendunt, aevumque sequens speculatur ab omni
Orbe ratem, Phariamque fidem. Nunc consule famae.
Fata tibi longae fluxerunt prospera vitae: 625
Ignorant populi, si non in morte probaris,
An scieris adversa pati. Ne cede pudori,
Auctoremque dole fati. Quacumque feriris,
Crede manum soceri. Spargant lacerentque licebit,
Sum tamen, o superi, felix, nullique potestas 630
Hoc auferre deo. Mutantur prospera vitae:
Non fit morte miser. Videt hanc Cornelia caedem,
Pompeiusque meus. Tanto patientius, oro,
Claude, dolor, gemitus: natus coniuxque, peremptum
Si mirantur, amant. Talis custodia Magno 635
Mentis erat: ius hoc animi morientis habebat.


At non tam patiens Cornelia cernere saevum
Quam perferre nefas, miserandis aethera complet
Vocibus: o coniunx, ego te scelerata peremi:
Letiferae tibi caussa morae fuit avia Lesbos, 640
Et prior in Nili pervenit litora Caesar.
Nam cui ius alii sceleris? Sed, quisquis in istud
A superis immisse caput, vel Caesaris irae
Vel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa
Viscera sint Magni: properas, atque ingeris ictus, 645
Qua votum est victo. Poenas non morte minores
Pendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpa
Libera bellorum, quae matrum sola per undas
Et per castra comes, nullis absterrita fatis,
Victum, quod reges etiam timuere, recepi. 650
Hoc merui, coniux, in tuta puppe relinqui?
Perfide, parcebas? te fata extrema petente,
Vita digna fui? Moriar, nec munere regis.
Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes: 655
Aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.
Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis
Imputet. O saevi, properantem in fata tenetis
Vivis adhuc, coniux, et iam Cornelia non est
Iuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem: 660
Servor victori. Sic fata, interque suorum
Lapsa manus, rapitur, trepida fugiente carina.
At Magni cum terga sonent et pectora ferro,
Permansisse decus sacrae venerabile formae,
Iratamque deis faciem, nil ultima mortis 665
Ex habitu vultuque viri mutasse, fatentur
Qui lacerum videre caput. Nam saevus in ipso
Septimius sceleris maius scelus invenit actu:
Ac retegit sacros, scisso velamine, vultus
Semianimis Magni, spirantiaque occupat ora, 670
Collaque in obliquo ponit languentia transtro.
Tunc nervos venasque secat, nodosaque frangit
Ossa diu: nondum artis erat, caput ense rotare.
At postquam trunco cervix abscisa recessit,
Vindicat hoc Pharius dextra gestare satelles. 675
Degener atque operae, miles Romane, secundae,
Pompeii diro sacrum caput ense recidis,
Ut non ipse feras? Pro summi fata pudoris!
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda
Regibus hirta coma, et generosa fronte decora 680
Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto,
Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant
Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,
Suffixum caput est, quo numquam bella iubente
Pax fuit: hoc leges, Campumque, et rostra movebat: 685
Hac facie Fortuna tibi Romana placebas.
Nec satis infando fuit hoc vidisse tyranno:
Vult sceleri superesse fidem. Tunc arte nefanda
Submota est capiti tabes: raptoque cerebro
Exsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto 690
Humor, et infuso facies solidata veneno est.
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles,
Degener, incestae sceptris cessure sororis,
Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro,
Et regum cineres exstructo monte quiescant, 695
Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam
Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
Litora Pompeium feriunt, truncusque vadosis
Huc illuc iactatur aquis? Adeone molesta
Totum cura fuit socero servare cadaver? 700
Hac Fortuna fide Magni tam prospera fata
Pertulit: hac illum summo de culmine rerum
Morte petit, cladesque omnes exegit in uno
Saeva die, quibus immunes tot praestitit annos:
Pompeiusque fuit, qui numquam mixta videret 705
Laeta malis: felix nullo turbante deorum,
Et nullo parcente miser. Semel impulit illum
Dilata Fortuna manu. Pulsatur arenis,
Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu
Ludibrium pelagi: nullaque manente figura, 710
Una nota est Magno capitis factura revulsi.


Ante tamen Pharias victor quam tangat arenas,
Pompeio raptim tumulum Fortuna paravit,
Ne iaceat nullo, vel ne meliore sepulchro.
E latebris pavidus decurrit ad aequora Cordus. 715
Quaestor ab Idalio Cinyraeae litore Cypri
Infaustus Magni fuerat comes. Ille per umbras
Ausus ferre gradum, victum pietate timorem
Compulit, ut mediis quaesitum corpus in undis
Duceret ad terram, traheretque ad litora Magnum. 720
Lucis moesta parum per densas Cynthia nubes
Praebebat; cano sed discolor aequore truncus
Conspicitur. Tenet ille ducem complexibus arctis,
Eripiente mari: nunc victus pondere tanto
Exspectat fluctus, pelagoque iuvante cadaver 725
Impellit. Postquam sicco iam litore sedit,
Incubuit Magno, lacrimasque effudit in omne
Vulnus, et ad superos obscuraque sidera fatur:
Non pretiosa petit cumulato ture sepulchra
Pompeius, Fortuna, tuus; non pinguis ad astra 730
Ut ferat e membris Eoos fumus odores,
Ut Romana suum gestent pia colla parentem,
Praeferat ut veteres feralis pompa triumphos,
Ut resonent cantu tristi fora, totus ut ignem
Proiectis moerens exercitus ambiat armis. 735
Da vilem Magno plebeii funeris arcam,
Quae lacerum corpus siccos effundat in ignes.
Robora non desint misero, nec sordidus ustor.
Sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso
Crine iacet, subicique facem complexa maritum 740
Imperat, extremo sed abest a munere busti
Infelix coniux, nec adhuc a litore longe est.
Sic fatus, parvos iuvenis procul adspicit ignes,
Corpus, vile suis, nullo custode cremantes.
Inde rapit flammas, semiustaque robora membris 745
Subducens, Quaecumque es, sit, neglecta, nec ulli
Cara tuo, sed Pompeio felicior umbra,
Quod iam compositum violat manus hospita bustum,
Da veniam; si quid sensus post fata relictum est,
Cedis et ipsa rogo, paterisque haec damna sepulchri, 750
Teque pudet sparsis Pompeii manibus, uri.
Sic fatur, plenusque sinus ardente favilla
Pervolat ad truncum; qui fluctu paene relatus
Litore pendebat. Summas dimovit arenas,
Et collecta procul lacerae fragmenta carinae 755
Exigua trepidus posuit scrobe. Nobile corpus
Robora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt:
Admotus Magnum, non subditus, accipit ignis.
Ile sedens iuxta flammas: O maxime, dixit,
Ductor, et Hesperii maiestas nominis una, 760
Si tibi iactatu pelagi, si funere nullo
Tristior iste rogus; manes animamque potentem
Officiis averte meis: iniuria fati
Hoc fas esse iubet; ne ponti belua quidquam,
Ne fera, ne volucres, ne saevi Caesaris ira 765
Audeat: exiguam, quantum potes, accipe flammam,
Romana succense manu. Fortuna recursus
Si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent
Tam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne,
Accipiet, nostraque manu transfundet in urnam. 770
Interea parvo signemus litora saxo,
Ut nota sit busti; si quis placare peremptum
Forte volet, plenos et reddere mortis honores;
Inveniat trunci cineres, et norit arenas,
Ad quas, Magne, tuum referat caput. Haec ubi fatus, 775
Excitat invalidas admoto fomite flammas.
Carpitur, et lentum Magnus destillat in ignem,
Tabe fovens bustum. Sed iam percusserat astra
Aurorae praemissa dies: ille, ordine rupto
Funeris, adtonitus latebras in litore quaerit. 780
Quam metuis, demens, isto pro crimine poenam,
Quo te fama loquax omnes accepit in annos
Condita laudabit Magni socer impius ossa:
I modo securus veniae, fassusque sepulchrum
Posce caput. Cogit pietas imponere finem 785
Officio. Semiusta rapit resolutaque nondum
Ossa satis, nervis et inustis plena medullis
Aequorea restinguit aqua, congestaque in unum
Parva clausit humo. Tunc, ne levis aura retectos
Auferret cineres, saxo compressit arenam: 790
Nautaque ne bustum religato fune moveret,
Inscripsit sacrum semiusto stipite nomen:
HIC SITUS EST MAGNUS. Placet hoc, Fortuna, sepulchrum
Dicere Pompeii, quo condi maluit illum,
Quam terra caruisse socer? Temeraria dextra, 795
Cur obicis Magno tumulum, manesque vagantes
Includis? Situs est, qua terra extrema refuso
Pendet in Oceano. Romanum nomen et omne
Imperium Magno est tumuli modus. Obrue saxa,
Crimine plena deum. Si tota est Herculis Oete, 800
Et iuga tota vacant Bromio Nyseia, quare
Unus in Aegypto Magno lapis Omnia Lagi
Arva tenere potest, si nullo cespite nomen
Haeserit. Erremus populi, cinerumque tuorum,
Magne, metu nullas Nili calcemus arenas. 805
Quodsi tam sacro dignaris nomine saxum,
Adde actus tantos, monimentaque maxima rerum:
Adde truces Lepidi motus, Alpinaque bella,
Armaque Sertori, revocato consule, victa,
Et currus, quos egit eques: commercia tuta 810
Gentibus, et pavidos Cilicas maris. Adde subactam
Barbariem, gentesque vagas, et quidquid in Euro
Regnorum Boreaque iacet. Dic semper ab armis
Civilem repetisse togam: ter curribus actis
Contentum patriae multos donasse triumphos. 815
Quis capit haec tumulus? Surgit miserabile bustum
Non ullis plenum titulis, non ordine tanto
Fastorum: solitumque legi super alta deorum
Culmina, et exstructos spoliis hostilibus arcus,
Haud procul est ima Pompeii nomen arena, 820
Depressum tumulo, quod non legat advena rectus,
Quod, nisi monstratum, Romanus transeat hospes.


Noxia civili tellus Aegyptia fato,
Haud equidem immerito Cumanae carmine vatis
Cautum, ne Nili Pelusia tangeret ora 825
Hesperius miles, ripasque aestate tumentes.
Quid tibi saeva precer pro tanto crimine tellus?
Vertat aquas Nilus, quo nascitur orbe, retentus,
Et steriles egeant hibernis imbribus agri,
Totaque in Aethiopum putres solvaris arenas. 830
Nos in templa tuam Romana accepimus Isin,
Semicanesque deos, et sistra iubentia luctus,
Et quem tu plangens hominem testaris Osirin:
Tu nostros, Aegypte, tenes in pulvere Manes.
Tu quoque, cum saevo dederis iam templa tyranno, 835
Nondum Pompeii cineres, o Roma, petisti:
Exsul adhuc iacet umbra ducis. Si saecula prima
Victoris timuere minas: nunc excipe saltem
Ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu
Invisa tellure sedent. Quis busta timebit? 840
Quis sacris dignam movisse verebitur umbram?
Imperet hoc nobis utinam scelus, et velit uti
Nostro Roma sinu: satis o nimiumque beatus,
Si mihi contingat manes transferre revulsos
Ausoniam, si tale ducis violare sepulchrum. 845
Forsitan, aut sulco sterili cum poscere finem
A superis, aut Roma volet feralibus Austris,
Ignibus aut nimiis, aut terrae tecta moventi,
Consilio iussuque deum transibis in urbem,
Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos. 850
Nunc quis ad exustam Cancro torrente Syenen
Ibit, et imbrifera siccas sub Pleiade Thebas,
Spectator Nili: quis rubri stagna profundi,
Aut Arabum portus mercis mutator Eoae,
Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum, 855
Et cinis in summis forsan turbatus arenis
Advertet, manesque tuos placare iuvabit,
Et Casio praeferre Iovi? Nil ista nocebunt
Famae busta tuae. Templis auroque sepultus
Vilior umbra fores: nunc est pro numine summo, 860
Hoc tumulo Fortuna iacens. Augustius aris
Victoris Libyco pulsatur in aequore saxum.
Tarpeiis qui saepe deis sua tura negarunt,
Inclusum fusco venerentur cespite numen.
Proderit hoc olim, quod non mansura sepulcri 865
Ardua marmoreo surrexit pondere moles.
Pulveris exigui sparget non longa vetustas
Congeriem, bustumque cadet, mortisque peribunt
Argumenta tuae. Veniet felicior aetas,
Qua sit nulla fides saxum monstrantibus istud: 870
Atque erit Aegyptus populis fortasse nepotum
Tam mendax Magni tumulo, quam Creta Tonantis.