Pharsalia/X

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Ut primum terras, Pompeii colla secutus,
Adtigit, et diras calcavit Caesar arenas:
Pugnavit Fortuna ducis fatumque nocentis
Aegypti, regnum Lagi Romana sub arma
Iret, an eriperet mundo Memphiticus ensis 5
Victoria victique caput. Tua profuit umbra,
Magne, tui socerum rapuere a sanguine manes.
[Ne populus post te Nilum Romanus amaret.
Inde Paraetoniam fertur securus in urbem
Pignore tam saevi sceleris, sua signa secutus. 10
Sed fremitu vulgi, fasces et iura querentis
Inferri Romana suis, discordia sensit
Pectora et ancipites animos, Magnumque perisse
Non sibi. Tum vultu semper celante timorem,
Intrepidus superum sedes et templa vetusti 15
Numinis, antiquas Macetum testantia vires,
Circuit: et, nulla captus dulcedine rerum,
Non auro cultuque deum, non moenibus urbis,
Effossum tumulis cupide descendit in antrum.
Illic Pellaei proles vesana Philippi, 20
Felix praedo, iacet, terrarum vindice fato
Raptus. Sacratis totum spargenda per orbem
Membra viri posuere adytis. Fortuna pepercit
Manibus, et regni duravit ad ultima fatum.
Nam sibi libertas umquam si redderet orbem, 25
Ludibrio servatus erat, non utile mundo
Editus exemplum, terras tot posse sub uno
Esse viro. Macetum fines latebrasque suorum
Deseruit, victasque patri despexit Athenas:
Perque Asiae populos fatis urgentibus actus 30
Humana cum strage ruit, gladiumque per omnes
Exegit gentes: ignotos miscuit amnes,
Persarum Euphraten, Indorum sanguine Gangen:
Terrarum fatale malum, fulmenque, quod omnes
Percuteret pariter populos, et sidus inicum 35
Gentibus. Oceano classes inferre parabat
Exteriore mari. Non illi flamma, nec undae,
Nec sterilis Libye, nec Syrticus obstitit Ammon.
Isset in occasus, mundi devexa secutus,
Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset: 40
Occurrit suprema dies, naturaque solum
Hunc potuit finem vesano ponere regi;
Qui secum invidia, qua totum ceperat orbem,
Abstulit imperium; nulloque herede relicto
Totius fati, lacerandas praebuit urbes. 45
Sed cecidit, Babylone sua Parthoque verendus.
Pro pudor! Eoi propius timuere sarissas,
Quam nunc pila timent, populi. Licet usque sub Arcton
Regnemus, Zephyrique domos terrasque premamus
Flagrantis post terga Noti: cedemus in ortus 50
Arsacidum domino. Non felix Parthia Crassis
Exiguae secura fuit provincia Pellae.
Iam, Pelusiaco veniens a gurgite Nili,
Rex puer imbellis populi sedaverat iras;
Obside quo pacis Pellaea tutus in aula 55
Caesar erat: cum se parva Cleopatra biremi,
Corrupto custode Phari laxare catenas,
Intulit Emathiis, ignaro Caesare, tectis;
Dedecos Aegypti, Latii feralis Erinnys,
Romano non casta malo. Quantum impulit Argos 60
Iliacasque domos facie Spartana nocenti,
Hesperios auxit tantum Cleopatra furores.
Terruit ilia suo, si fas, Capitolia sistro,
Et Romana petit imbelli signa Canopo,
Caesare captivo Pharios ductura triumphos: 65
Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus,
An mundum ne nostra quidem matrona teneret.
Hoc animi nox ilia dedit, quae prima cubili
Miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.
Quis tibi vesani veniam non donet amoris, 70
Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignes
Pectus, et in media rabie, medioque furore,
Et Pompeianis habitata manibus aula,
Sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter
Admisit Venerem curis, et miscuit armis 75
Illicitosque toros, et non ex coniuge partus?
Pro pudor! oblitus Magni, tibi, Iulia, fratres
Obscena de matre dedit: partesque fugatas
Passus in extremis Libyae coalescere regnis,
Tempora Niliaco turpis dependit amori, 80
Dum donare Pharon, dum non sibi vincere mavult.
Quem, formae confisa suae, Cleopatra sine ullis
Tristis adit lacrimis, simulatum comta dolorem,
Qua decuit, veluti laceros dispersa capillos,
Et sic orsa loqui: Si qua est, o maxime Caesar, 85
Nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi,
Exsul in aeternum, sceptris depulsa paternis,
Si tua restituat veteri me dextera fato,
Complector regina pedes. Tu gentibus aequum
Sidus ades nostris. Non urbes prima tenebo 90
Femina Niliacas: nullo discrimine sexus
Reginam scit ferre Pharos. Lege summa perempti
Verba patris, qui iura mihi communia regni
Et thalamos cum fratre dedit. Puer ille sororem,
Sit modo liber, amat: sed habet sub iure Pothini 95
Adfectus ensesque suos. Nil ipsa paterni
Iuris inire peto: culpa tantoque pudore
Solve domum: remove funesta satellitis arma,
Et regem regnare iube. Quantosne tumores
Mente gerit famulus, Magni cervice revulsa! 100
Iam tibi (sed procul hoc avertant fata) minatur.
Sat fuit indignum, Caesar, mundoque tibique,
Pompeiam facinus meritumque fuisse Pothini.
Nequidquam duras tentasset Caesaris aures:
Vultus adest precibus, faciesque incesta perorat. 105
Exigit infandam, corrupto iudice, noctem.

Pax ubi parta duci donisque ingentibus emta est,
Excepere epulae tantarum gaudia rerum:
Explicuitque suos magno Cleopatra tumultu
Nondum translatos Romana in saecula luxus. 110
Ipse locus templi, quod vix corruptior aetas
Exstruat, instar erat: laqueataque tecta ferebant
Divitias, crassumque trabes absconderat aurum.
Nec summis crustata domus sectisque nitebat
Marmoribus: stabatque sibi non segnis Achates 115
Purpureusque lapis; totaque effusus in aula
Calcabatur Onyx. Hebenus Meroetica vastos
Non operit postes, sed stat pro robore vili,
Auxilium, non forma, domus. Ebur atria vestit,
Et subfixa manu foribus testudinis Indae 120
Terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo.
Fulget gemma toris, et iaspide fulva supellex:
Strata micant: Tyrio quorum pars maxima suco
Cocta diu, virus non uno duxit aheno;
Pars auro plumata nitet; pars ignea cocco, 125
Ut mos est Phariis miscendi licia telis.
Tum famulae numerus turbae, populusque minister;
Discolor hos sanguis, alios distinxerat aetas:
Haec Libycos, pars tam flavos gerit alter crines,
Ut nullis Caesar Rheni se dicat in arvis 130
Tam rutilas vidisse comas; pars sanguinis usti,
Torta caput, refugosque gerens a fronte capillos.
Nec non infelix ferro mollita iuventus
Atque exsecta virum. Stat contra fortior aetas,
Vix ulla fuscante tamen lanugine malas. 135
Discubuere illic reges, maiorque potestas
Caesar: et immodice formam fucata nocentem,
Nec sceptris contenta suis, nec fratre marito,
Plena maris rubri spoliis, colloque comisque
Divitias Cleopatra gerit, cultuque laborat. 140
Candida Sidonio perlucent pectora filo,
Quod Nilotis acus compressum pectine Serum
Solvit, et extenso laxavit stamina velo.
Dentibus hic niveis sectos Atlantide silva
Imposuere orbes; quales ad Caesaris ora 145
Nec capto venere Iuba. Pro! caecus et amens
Ambitione furor, civilia bella gerenti
Divitias aperire suas, incendere mentem
Hospitis armati. Non sit licet ille nefando
Marte paratus opes mundi quaesisse ruina: 150
Pone duces priscos et nomina pauperis aevi,
Fabricios Curiosque graves: hic ille recumbat
Sordidus Hetruscis abductus Consul aratris,
Optabit patriae talem duxisse triumphum.
Infudere epulas auro, quod terra, quod aer, 155
Quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani
Ambitione furens toto quaesivit in orbe,
Non mandante fame. Multas volucresque ferasque
Aegypti posuere deos: manibusque ministrat
Niliacas crystallus aquas: gemmaeque capaces 160
Excepere merum, sed non Mareotidos uvae,
Nobile sed paucis senium cui contulit annis
Indomitum Meroe cogens spumare Falernum.
Accipiunt sertas nardo florente coronas,
Et numquam fugiente rosa: multumque madenti 165
Infudere comae, quod nondum evanuit aura
Cinnamon, externa nec perdidit aera terra:
Advectumque recens vicinae messis amomum.
Discit opes Caesar spoliati perdere mundi,
Et gessisse pudet genero cum paupere bellum, 170
Et caussas Martis Phariis cum gentibus optat.
Postquam epulis Bacchoque modum lassata voluptas
Imposuit, longis Caesar producere noctem
Inchoat adloquiis: summaque in sede iacentem
Linigerum placidis compellat Achorea dictis: 175
O sacris devote senex, quodque arguit aetas,
Non neglecte deis, Phariae primordia gentis,
Terrarumque situm, vulgique edissere mores,
Et ritus formasque deum: quodcumque vetustis
Insculptum est adytis, profer, noscique volentes 180
Prode deos. Si Cecropium sua sacra Platonem
Maiores docuere tui: quis dignior umquam
Hoc fuit auditu, mundique capacior hospes?
Fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,
Sed tamen et vestri. Media inter proelia semper 185
Stellarum coelique plagis superisque vacavi,
Nec meus Eudoxi vincetur Fastibus annus.
Sed cum tanta meo vivat sub pectore virtus,
Tantus amor veri, nihil est quod noscere malim,
Quam fluvii caussas per saecula tanta latentes, 190
Ignotumque caput. Spes sit mihi certa videndi
Niliacos fontes, bellum civile relinquam.
Finierat, contraque sacer sic orsus Achoreus:

Fas mihi, magnorum, Caesar, secreta parentum
Prodere, ad hoc aevi populis ignota profanis. 195
Sit pietas aliis, miracula tanta silere:
Ast ego coelicolis gratum reor, ire per omnes
Hoc opus, et sacras populis notescere leges.
Sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi,
Occurruntque polo, diversa potentia prima 200
Mundi lege data est. Sol tempora dividit anni,
Mutat nocte diem, radiisque potentibus astra
Ire vetat, cursuque vagos statione moratur.
Luna suis vicibus Tethyn terrenaque miscet.
Frigida Saturno glacies et zona nivalis 205
Cessit. Habet ventos incertaque fulmina Mavors.
Sub Iove temperies et numquam turbidus aer.
At fecunda Venus cunctarum semina rerum
Possidet; immensae Cyllenius arbiter undae est.
Hunc ubi pars coeli tenuit, qua mixta Leonis 210
Sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes
Exerit, et varii mutator circulus anni
Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili
Ora latent: quae cum dominus percussit aquarum
Igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto 215
Exit, ut Oceanus lunaribus incrementis
Iussus adest, auctusque suos non ante coarctat,
Quam nos aestivas a sole receperit horas.
Vana fides veterum, Nilo, quo crescat in arva,
Aethiopum prodesse nivis. Non Arctos in illis 220
Montibus, aut Boreas. Testis tibi sole perusti
Ipse color populi, calidique vaporibus Austri.
Adde, quod omne caput fluvii, quodcumque soluta
Praecipitat glaces, ingresso vere tumescit
Prima tabe nivis: Nilus neque suscitat undas 225
Ante Canis radios, nec ripis adligat amnem
Ante parem nocti, Libra sub iudice, Phoebum.
Inde etiam leges aliarum nescit aquarum:
Nec tumet hibernus, quum, longe sole remoto,
Officiis caret unda suis: dare iussus iniquo 230
Temperiem coelo, mediis aestatibus exit.
Sub torrente plaga, ne terras dissipet ignis,
Nilus adest mundo, contraque incensa Leonis
Ora tumet: Cancroque suam torrente Syenen,
Imploratus adest: nec campos liberat undis, 235
Donec in autumnum declinet Phoebus, et umbras
Extendat Meroe. Quis caussas reddere possit
Sic iussit natura parens decurrere Nilum:
Sic opus est mundo. - Zephyros quoque vana vetustas
His adscribit aquis, quorum stata tempora flatus 240
Continuique dies, et in aera longa potestas:
Vel quod ab occiduo pellunt tot nubila coelo
Trans Noton, et fluvio cogunt incumbere nimbos:
Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili
Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus 245
Ille mora cursus adversique obiice ponti
Aestuat in campos. - Sunt, qui spiramina terris
Esse putant, magnosque cavae compagis hiatus.
Commeat hac penitus tacitis discursibus unda,
Frigore ab Arctoo medium revocata sub axem, 250
Cum Phoebus pressit Meroen, tellusque perusta
Illuc duxit aquas. Trahitur Gangesque Padusque
Per tacitum mundi. Tunc omnia flumina Nilus
Uno fonte vomens non uno gurgite perfert.
Rumor, ab Oceano, qui terras adligat omnes, 255
Exundante procul violentum erumpere Nilum,
Aequoreosque sales longo mitescere tractu.
Nec non Oceano pasci Phoebumque polumque
Credimus: hunc, caldi tetigit cum brachia Cancri,
Sol rapit, atque undae plus, quam quod digerat aer, 260
Tolitur. Hoc noctes referunt, Niloque refundunt.
Ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem,
Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
Saecula, concussis terrarum erumpere venis,
Non id agente deo, quasdam compage sub ipsa 265
Cum toto coepisse reor, quas ille creator
Atque opifex rerum certo sub iure coercet.
Quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido,
Et Phariis Persisque fuit, Macetumque tyrannis:
Nullaque non aetas voluit conferre futuris 270
Notitiam: sed vincit adhuc natura latendi.
Summus Alexander regum, quos Memphis adorat,
Invidit Nilo, misitque per ultima terrae
Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti
Zona poli tenuit; Nilum videre calentem. 275
Venit ad occasus mundique extrema Sesostris,
Et Pharios currus regum cervicibus egit:
Ante tamen, vestros amnes, Rhodanumque Padumque,
Quam Nilum, de fonte bibit. Vesanus in ortus
Cambyses longi populos pervenit ad aevi, 280
Defectusque epulis et pastus caede suorum,
Ignoto te, Nile, redit. Non fabula mendax
Ausa loqui de fonte tuo est. Ubicunque videris,
Quaereris: et nulli contingit gloria genti,
Ut Nilo sit laeta suo. Tua flumina prodam, 285
Qua deus, undarum colator, Nile, tuarum,
Te mihi isse dedit. Medio consurgis ab axe,
Ausus in ardentem ripas adtollere Cancrum:
In Borean is rectus aquis, mediumque Booten:
ursus in occasum flexu torquetur et ortus, 290
Nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus arenis:
Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,
Aethiopumque feris alieno gurgite campos:
Et te terrarum nescit cui debeat orbis.
Arcanum natura caput non prodidit ulli, 295
Nec licuit populis parvum te, Nile, videre,
Amovitque sinus, et gentes maluit ortus
Mirari, quam nosse, tuos. Consurgere in ipsis
Ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma,
Atque hiemes adferre tuas: solique vagari 300
Concessum per utrosque polos. Hic quaeritur ortus,
Illic finis aquae. Late tibi gurgite rupto
Ambitur nigris Meroe fecunda colonis,
Laeta comis ebeni: quae, quamvis arbore multa
Frondeat, aestatem nulla sibi mitigat umbra: 305
Linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.
Inde plagas Phoebi, damnum non passus aquarum,
Praeveheris, sterilesque diu metiris arenas,
Nunc omnes unum vires collectus in amnem,
Nunc vagus, et spargens facilem tibi cedere ripam. 310
Rursus multifidas revocat piger alveus undas,
Qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura
Regni claustra Philae. Mox te deserta secantem,
Qua dirimunt nostrum rubro commercia pontum,
Mollis lapsus agit. Quis te tam lene fluentem 315
Moturum tantas violenti gurgitis iras,
Nile, putet? Sed cum lapsus abrupta viarum
Excepere tuos, et praecipites cataractae,
Ac nusquam vetitis ullas obsistere cautes
Indignaris aquis: spuma tunc astra lacessis: 320
Cuncta fremunt undis: ac multo murmure montis
Spumeus invictis canescit fluctibus amnis.
Hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas,
Terra potens, primos sentit percussa tumultus,
Et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas, 325
Quod manifesta novi primum dant signa tumoris.
Hinc montes natura vagis circumdedit undis,
Qui Libyae te, Nile, negant: quos inter in alta
It convalle iacens iam molibus unda receptis.
Prima tibi campos permittit apertaque Memphis 330
Rura, modumque vetat crescendi ponere ripas.

Sic velut in tuta securi pace trahebant
Noctis iter mediae: sed non vesana Pothini
Mens imbuta semel tam sacra caede, vacabat
A scelerum motu. Magno nihil ille peremto 335
Iam putat esse nefas: habitant sub pectore manes,
Ultricesque deae dant in nova monstra furorem.
Dignatur viles isto quoque sanguine dextras,
Quo Fortuna parat victos perfundere Patres;
Poenaque civilis belli, vindicta senatus 340
Paene data est famulo. Procul hoc avertite, fata,
Crimen, ut haec Bruto cervix absente secetur.
In scelus it Pharium Romani poena tyranni,
Exemplumque perit. Struit audax irrita fatis:
Nec parat occultae caedem committere fraudi, 345
Invictumque ducem detecto Marte lacessit.
Tantum animi delicta dabant, ut colla ferire
Caesaris, et socerum iungi tibi, Magne, inberet:
Atque haec dicta monet famulos perferre fideles
Ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam, 350
Quem puer imbellis cunctis praefecerat armis,
Et dederat ferrum, nullo sibi iure retento,
In cunctos, in seque simul. Tu mollibus, inquit,
Nunc incumbe toris, et pingues exige somnos:
Invasit Cleopatra domum. Nec prodita tantum est, 355
Sed donata Pharos. Cessas accurrere solus
Ad dominae thalamos? Nubit soror impia fratri:
Nam Latio iam nupta duci est: interque maritos
Discurrens Aegypton habet, Romamque meretur.
Expugnare senem potuit Cleopatra venenis: 360
Crede, miser, puero: quem nox si iunxerit una,
Et semel amplexus incesto pectore passus
Hauserit obscoenum titulo pietatis amorem,
Meque tuumque caput per singula forsitan illi
Oscula donabit. Crucibus flammisque luemus, 365
Si fuerit formosa soror. Nil undique restat
Auxilii: rex hinc coniux, hinc Caesar adulter.
Et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:
Quem non ex nobis credet Cleopatra nocentem,
A quo casta fuit? Per, te, quod fecimus una 370
Perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni
Foedus, ades: subito bellum molire tumultu:
Irrue nocturnus: rumpamus funere taedas,
Crudelemque toris dominam mactemus in ipsis
Cum quocumque viro. Nec nos deterreat ausis 375
Hesperii Fortuna ducis. Quae sustulit illum
Imposuitque orbi, communis gloria nobis:
Nos quoque sublimes Magnus facit. Adspice litus,
Spem nostri sceleris: pollutos consule fluctus,
Quid liceat nobis: tumulumque e pulvere parvo 380
Adspice Pompeii non omnia membra tegentem.
Quem metuis, par huius erat. Non sanguine clari:
Quid refert? nec opes populorum ac regna movemus:
Ad scelus ingentis fati sumus. Adtrahit illos
In nostras Fortuna manus. En, altera venit 385
Victima nobilior. Placemus caede secunda
Hesperias gentes. Iugulus mihi Caesaris haustus
Hoc praestare potest, Pompeii caede nocentes
Ut populus Romanus amet. Quid nomina tanta
Horremus, viresque ducis, quibus ille relictis 390
Miles erit? Nox haec peraget civilia bella,
Inferiasque dabit populis, et mittet ad umbras.
Quod debetur adhuc mundo caput. Ite feroces
Caesaris in iugulum: praestet Lagea iuventus
Hoc regi, Romana sibi. Tu parce morari: 395
Plenum epulis, madidumque mero, Venerique paratum
Invenies: aude: superi tot vota Catonum
Brutorumque tibi tribuent. Noli segnis Achillas
Suadenti parere nefas. Haud clara movendis,
Ut mos, signa dedit castris, nec prodidit arma 400
Ullius clangore tubae: temere omnia saevi
Instrumenta rapit belli. Pars maxima turbae
Plebis erat Latiae: sed tanta oblivio mentes
Cepit, in externos corrupto milite mores,
Ut duce sub famulo iussuque satellitis irent, 405
Quos erat indignum Phario parere tyranno.
Nulla fides pietasque viris, qui castra sequuntur;
Venalesque manus, ubi fas, ubi maxima merces,
Aere merent parvo: iugulumque in Caesaris ire
Non sibi dant. Pro fas! ubi non civilia bella 410
Invenit imperii fatum miserabile nostri?
Thessaliae subducta acies in litore Nili
More furit patrio. Quid te plus, Magne, recepto
Ausa foret Lagea domus? Dat scilicet omnis
Dextera, quod debet superis: nullique vacare 415
Fas est Romano. Latium sic scindere corpus
Dis placitum: non in soceri generique favorem
Discedunt populi: civilia bella satelles
Movit, et in partem Romani venit Achillas.
Et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent, 420
Hae vincent partes. Aderat maturus uterque,
Et districta epulis ad cunctas aula patebat
Insidias, poteratque cruor per regia fundi
Pocula Caesareus, mensaeque incumbere cervix.
Sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus, 425
Ne caedes confusa mauu permissaque fatis
Te, Ptolemaee, trahat. Tanta est fiducia ferri.
Non rapuere nefas: summi contemta facultas
Est operis: visum famulis reparabile damnum,
Illam mactandi dimittere Caesaris horam. 430
Servatur poenas in aperta luce daturus.
Donata est nox una duci, vixitque Pothini
Munere Phoebeos Caesar dilatus in ortus.


Lucifer a Casia prospexit rupe, diemque
Misit in Aegyptum, primo quoque sole calentem, 435
Cum procul a muris acies non sparsa maniplis
Nec vaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes
Recta fronte venit, Passuri cominus arma,
Laturique ruunt. At Caesar, moenibus urbis
Diffisus, foribus clausae se protegit aulae, 440
Degeneres passus latebras. Nec tota vacabat
Regia compresso; minima collegerat arma
Parte domus: tangunt animos iraeque metusque:
Et timet incursus, indignaturque timere.
Sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris, 445
Et frangit rabidos praemorso carcere dentes;
Nec secus in Siculis fureret tua flamma cavernis,
Obstrueret summam si quis tibi, Mulciber, Aetnam.
Audax Thessalici nuper qui rupe sub Aemi
Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus 450
Pompeiumque ducem, caussa spectare vetante,
Non timuit, fatumque sibi promisit iniquum,
Expavit servile nefas, intraque penates
Obruitur telis: quem non violasset Alanus,
Non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus; 455
Hic, cui Romani spatium non sufficit orbis,
Parvaque regna putat Tyriis cum Gadibus Indos,
Ceu puer imbellis, ceu captis femina muris,
Quaerit tuta domus: spem vitae in limine clauso
Ponit, et incerto lustrat vagus atria cursu: 460
Non sine rege tamen; quem ducit in omnia secum,
Sumturus poenas et grata piacula morti,
Missurusque tuum, si non sint tela nec ignes,
In famulos, Ptolemaee, caput. Sic barbara Colchis
Creditur, ultorem metuens regnique fugaeque, 465
Ense suo fratrisque simul cervice parata
Exspectasse patrem. Cogunt tamen ultima rerum
Spem pacis tentare ducem: missusque satelles
Regius, ut saevos absentia voce tyranni
Corriperet famulos, quo bellum auctore moverent. 470
Sed neque ius mundi valuit, neque foedera sancta
Gentibus: orator regis pacisque sequester
Aestimat in numero scelerum ponenda tuorum,
Tot monstris Aegypte nocens. Non Thessala tellus,
Vastaque regna Iubae, non Pontus et impia signa 475
Pharnacis, et gelido circumfluus orbis Ibero
Tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum
Deliciae fecere tuae. Premit undique bellum,
Inque domum iam tela cadunt, quassantque penates.
Non aries uno moturus limina pulsu, 480
Fracturusque domum; non ulla est machina belli:
Nec flammis mandatur opus: sed caeca iuventus
Consilii, vastos ambit divulsa penates,
Et nusquam totis incursat viribus agmen.
Fata vetant, murique vicem Fortuna tuetur. 485
Nec non et ratibus tentatur regia, qua se
Protulit in medios audaci margine fluctus
Luxuriosa domus. Sed abest defensor ubique
Caesar, et hos aditu gladiis, hos ignibus arcet:
Obsessusque gerit (tanta est constantia mentis) 490
Expugnantis opus. Piceo iubet unguine tinctas
Lampadas immitti iunctis in vela carinis.
Nec piger ignis erat per stuppea vincula perque
Manantes cera tabulas: et tempore eodem
Transtraque nautarum summique arsere ceruchi. 495
Iam prope semustae merguntur in aequore classes,
Iamque hostes et tela natant. Nec puppibus ignis
Incubuit solis: sed quae vicina fuere
Tecta mari, longis rapuere vaporibus ignem:
Et cladem fovere Noti, percussaque flama 500
Turbine, non alio motu per tecta cucurrit,
Quam solet aetherio lampas discurrere sulco,
Materiaque carens atque ardens aere solo.
Illa lues clausa paullum revocavit ab aula
Urbis in auxilium populos. Nec tempora cladis 505
Perdidit in somnos, sed caeca nocte carinis
Insiluit Caesar, semper feliciter usus
Praecipiti cursu bellorum, et tempore rapto.
Tunc claustrum pelagi cepit Pharon. Insula quondam
In medio stetit illa mari, sub tempore vatis 510
Proteos: at nunc est Pellaeis proxima muris.
Illa duci geminos bellorum praestitit usus:
Abstulit excursus et fauces aequoris hosti;
Caesaris auxiliis aditus et libera ponti
Ostia permisit. Nec poenas inde Pothini 515
Distulit ulterius sed non qua debuit ira,
Non cruce, non flammis, rabido non dente ferarum;
Heu facinus! cervix gladio male caesa pependit:
Magni morte perit! Nec non, subrepta paratis
A famulo Ganymede dolis, pervenit ad hostes 520
Caesaris Arsinoe: quae castra carentia rege,
Ut proles Lagea, tenet, famulumque tyranni
Terribilem iusto transegit Achillea ferro.
Altera, Magne, tuis iam victima mittitur umbris:
Nec satis hoc Fortuna putat. Procul absit, ut ista 525
Vindictae sit summa tuae. Non ipse tyrannus
Sufficit in poenas, non omnis regia Lagi.
Dum patrii veniant in viscera Caesaris enses,
Magnus inultus erit. Sed non auctore furoris
Sublato cecidit rabies: nam rursus in arma 530
Auspiciis Ganymedis eunt: ac multa secundo
Proelia Marte gerunt. Potuit, discrimine summo
Caesaris, illa dies in famam et saecula mitti.
Molis in exiguae spatio stipantibus armis,
Dum parat in vacuus Martem transferre carinas 535
Dux Latius, tota subiti formidine belli
Cingitur: hinc densae praetexunt litora classes,
Hinc tergo insultant pedites: via nulla salutis,
Non fuga, non virtus: vix spes quoque mortis honestae.
Non acie fusa, nec magnae stragis acervo 540
Vincendus tunc Caesar erat, sed sanguine nullo,
Captus sorte loci. Pendet, dubiusne timeret,
Optaretne mori. Respexit in agmine denso
Scaevam, perpetuae meritum iam nomina famae
Ad campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis 545
Obsedit muris calcantem moenia Magnum.