Phidyle

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


PHIDYLE

Iohanni Cornelio Gerardo Boot
viro bono docto sapienti
donum dicatum.
Caelo supinas si tuleris manus
nascente luna, rustica Phidyle...
HOR. C. III 23.


"O fons Bandusiae gelidis qui reddere rivis
et rauco visus venusinum murmure fontem,
longinquas ipso lymphas mihi nomine iussus
Bantinosque refers saltus lactumque Forentum,
5 ut lassus redeo, ut video cava saxa libenter
teque sub ilicibus qui tramite serpis opaco,
hic ducis varios vena saliente colores!
O rus, tandem ego te adspicio, tandemque licebit
dulcibus in latebris Ianoque aestuque carere.
10 Pollicitus tibi, Maecenas, me quinque futurum
rure dies, abero totidem malus, optime, menses.
Ignosces et pruna sines et corna legentem
vadere per viridis querqueta Lucretilis aut hinc
ad putre cum chartis tribus illis repere fanum.
15 Tum siqua occurram, mentem derisor Arelli
bella canens turbem (namque aequumst scire deos qui
contingam propius) depugnantemque Phraaten;
tum teneat vacuas potantis Cervius auris
ante lares tutusque cavus cenaeque pater mus.
20 O parvi salvete lares, vicinia salve,
et mihi Bandusiae lymphae gaudete loquacis".
     Haec agitans voti reus arae destinat haedum -
tinnibant tota iam tintinnabula valle
et tua balatu, Digentia, ripa sonabat -
25 cum pressis lippus palpebris Flaccus ab ima
forte casa lentis gradientem passibus - urnam
inpositam capiti fulcit teres orbe lacertus -
dispicit ad fontem notae succedere formam
virginis. En properat: genibus sonat instita pulsa.
30 Os pallet, qualis drupae sit pallor olivae,
at lauri duplex imitatur pupula bacas,
labraque poeniceum diffissa cortice malum.
Sustinet et figit nigros acus aurea crinis
et geminae rident trepidantis inauribus aures.
35 Quae coram ut venit solis suffusa vapore
occidui dextrae posita dedit oscula testa,
et subridentem sic ore adfata poetam est:
     «Tandem ades o! Rectene vales? At serius. Ut te
messores magno patrem clamore vocabant!
40 Totus an invidiam trahit una ex arbore pagus
inmeritus poenasque luit Mandela caduci
stipitis? At tandem dominus tua rura revisis
villamque atque - istum quonam tu nomine? - fontem».
Cui vates «Equidem valeo bene sumque libenter
45 rure: vides hic me recte, Fircellia, salvom.
Di te ament: quid tu? valuistine usque? Quid, ipsa
si loquitur facies? Variis tumet uva racemis
lividaque autumnus distinxit poma rubore.
Quando igitur celebrem, Primilla, repotia tecum?»
50 Erubuitque simul virgo frontemque remisit,
atque «Apage istud!» ait: «nugaris. Qui potis? annus
est, ere, non plenus nostra ut matercula nobis
conposita est». «Aegre est animo: fuit illa pudica
inprimis iuvitque domum, pia, dedita lanae,
55 frugi, quam minimum paganas usa loquaces».
     «Nunc vero... et senior pater est et parvula proles,
unus enim valeat patri Primillus anhelos
liranti praeire boves et ducere potum
aut opus adiuvisse sua runcantis opella...
60 Sed cuinam tenuis domus et sit recula curae?
Quis mihi conciliet pedibus, quis lintea purget?
Quis bene cretatam vestem mihi siccet ad auras?
possit ut elauta pater et germanulus omnis
ad Variam tunica festis prodire diebus.
65 Praeterea summis digitis acus usque tenenda est.
Nunc opus est sarto, modo suto. Trita fatiscit
paenula: consuitur. Caligae labat ansula: necto.
"Ei soror, heus virgo" conclamant "eia age, nata!"
Flare, equidem credo, simul et sorbere necesse est.
70 Vix experrectae cribro quatienda farina est;
allia pistillo rutamque apiumque teramus
ut posita modo falce senex porrectus in umbra,
cum crepitant bibuli radiis rorantia solis
prata, bonum carpat lento mihi dente moretum
75 atque siliginea vescatur languidus offa,
dum matutinas respectans ruminat herbas
taurus et assiduo canit avius ore cuculus.
At tandem rediens idem iam vespere rubro
intus odoratas rimetur naribus auras
80 et cenae conpos patina mussante recumbat.
Ne male tunc oleis careat mea mensa caducis;
quamquam non albae desunt quas orcula servat
interior, quas et contusas mollit acetum
feniculi redolens et seminibus lentisci;
85 non fici quas ipsa lego, quas ipsa repono;
at vetulum decocta cadum prius unxit amurca.
Neu multi interdum scriblita papaveris absit,
neu festum savilla negent aut liba saporem.
Haec epulis tribuam potior sollemnibus; illa,
90 plurimus in flavas si quando messor aristas
plurimaque in stipulas cum falx inducitur, aut cum
grandia sunt trahea stridenti farra terenda:
ecastor, drupas ut tum laudamus et allec!
At festo mihi tracta die, mihi granea fumet,
95 uno inhient trepidum pueri simul ore catinum.
Nec totam pueris tamen absorbere placentam
tum liceat: mihi tum contingat fallere pastos
frusta reponenti patris in ientaculum et aegrum
quis aliquid faciam noctu lallare puellum.
100 Nec penus omne tamen cella dilabitur, ut mel,
ut mulsum, ut pereat sal, caseus, omniaque uno
ova die: bona namque opibus bene vilica parcit.
Est, siquid festo prodegit, egere profesto».
     « Φειδύλη! » hic aliud similis prope Flaccus agenti.
105 Continuo suspexit erum Primilla nec ultra
ausa loqui vitreis admovit fontibus urnam.
Rauca cadens resono sorbetur gurgite lympha.
Tum Quintus, «Pol» ait: «magnam curamque laboremque
et bene moratam narras, Primilla, puellam:
110 nec tu mane sedes nec vespertina quiescis».
Respiciens virgo, «Tangis, pater» inquit «acu rem:
ad fontem mihi saepe canit cassita meanti,
et de fonte caput radit venientis hirundo.
Nec finem inponit nox intempesta labori:
115 nam seros pensum trahitur dubitantis ad ignes
luminis, et solam me territat umbra Vacunae
longaque de nigro bubonis naenia fano».
«At deus» inquit erus «facientes adiuvat: euge,
dis cordi es: pleno hinc manat tibi copia cornu.
120 Nonne tibi laeto fruges effudit agellus
ubere? nonne bonam pascit spem vinca musti?»
     Vixdum sustulerat virgo urnam, ponit et «Audi,
Iuppiter,» inquit «erum!» Queritur tum multa: querentis
acre aliquod fauces atque imos temptat ocellos.
125 Nam belle non esse bovi docet: idque dolere
inprimis, oculos quod nunc avertat ab ipsa
nec patulo frondes oblatas ore capessat.
Exuvias frustra contritas anguis et herbas
vase dari, serpylla simul, simul ulpica, ligneo.
130 Post uncta vestem misere deplorat in arca
dilapsam, tineas quae paverit inscia caecas.
Quid, quod furcillas hiberno in tecta reductas
tempore, reppererit sudo modo vere labantis?
Quid, quod nunc nuper spem speca fefellerit? Eheu
135 ad ventum levior iactavit vallus aristas
et volitans risit iactantem gluma per auras.
Tum lunam incusat, simul ova silentia deflet,
ova nec illa quidem pariter nec tempore laevo
supposita, obtuso cum luna senesceret orbe;
140 quae tamen heu nullum rostellum pertudit ova!
Tum pueri morbum, frontem sudore madentem,
interdum nigro concretas sanguine naris
narrat et admotae labris fastidia pultis
et maciem et longis querulam vagitibus umbram.
145 «Nunc oleis saltem parcat pendentibus aestus
neu contundantur fecundae grandine vites!
Incassumne foco fragiles de more coronas
indidero? specae sordent iam, Manibus hornae?
Sed mihi non dero: est mihi quod nocturna paravit
150 lana peculiolum; messis mihi lecta quod auxit
divitis in sulcis - magno stetit illud - Arelli.
Ibo atque Albano mercabor monte iuvencum
quo Cerum caeso placem Cereremque Laresque».
Haec inter plena crinis oneraverat urna.
155 Cum Flaccus: «Vitulus, virgo, sine crescat in herbis
albanis; gelidus pascat licet Algidus agnos,
tu sale pacato, tu aversos farre penates.
Non oleas aestus mordebit, grandine vites
non contundentur, parcet grave tempus alumnis,
160 tu modo tolle manus luna nascente supinas».
     Iam repetit Primilla casam, iam nox tegit imam
Usticam. Albentis summo Lucretile lunae
cornua, uti caelum tenuis si incideret unguis,
aurea praefulgent, aperit Digentia vallem
165 aurea, nocte audent umbrae prodire diurnae.
Tum vates stipulas interque mapalia reptans
aspicit ex nivea manifestam luce puellam.
Assiduo propter gemitu casa nigra sonabat.
Illa manus intenta tenet, tenet ora sub auris
170 suscipiens fusum palmis et fronte nitorem.