Philosophorum aliquot epistolae

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Philosophorum aliquot epistolae
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17

AucVar.PhAlEp 17 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Thales Pherecydi.

Audio te primum Ionum, de divinis rebus, apud Graecos palam disserere parare. Verum justiore fortasse sententia, inter amicos ea quae scripseris, leges, quam passim quibuscumque permittes, nullo illis emolumento futura. Equidem si tibi gratum cognovero, volo conscius eorum quae scribis esse. Ac siquidem jubes, ad te mature proficiscar. Neque enim adeo amentes ac stolidi sumus, ego et Solon Atheniensis, ut cum navigio Cretam petierimus visendi gratia, Aegyptumque itidem penetraverimus, ut istic sacerdotibus et astronomis congrederemur, ad te non pari studio navigaturi simus. Veniet enim et Solon ipse, si annuas. Neque tu loci illius amore detentus, raro in Ioniam transis, neque peregrinorum hominum desiderio tangeris. Verum uni tantum, ut spero, scribendi negotio incumbis. At nos, qui nihil scribimus, Graeciam, Asiamque, peragramus. Vale.

Thales Soloni.

Athenis si excedas, Mileti, ut equidem reor, commodissime habitare poteris. Est enim vestra colonia, patierisque grave nihil. Quod si et apud Milesios exsecraris tyrannidem, aeque enim ubique tyrannos infestos habes, at cum amicis nobiscum vivere erit jucundissimum. Scripsit ad te Bias, ut Prienam proficiscaris: eam tu urbem si libentius inhabitaveris, et ipsi eo ad te advolabimus.

Pisistratus Soloni.

Neque solus Graecorum tyrannidem arripui, neque mihi rem alienam usurpavi, quippe genus a Cecrope duco. Id enim mihi meo jure vindico, quod Athenienses olim cum in jurejurando firmassent Codro, illiusque genti praebituros, postmodum abstulerant. Caeterum in deos, vel in homines nihil alias pecco. Leges, quas ipse Atheniensibus dedisti, servari, atque secundum eas vivere jubeo: et quidem melius servantur, quam possent, si multitudinis imperio res ageretur. Permitto enim nemini injuriam fieri: ac tyrannus ego praeter dignitatem et honorem nihil a plebe differo, solis eis stipendiis contentus, quae iis quoque, qui ante me regnarunt, debebantur. Denique Atheniensium singuli decimas frugum suarum separant, non in usus nostros consumendas, verum sacrificiis publicis commodisque communibus: et si quando bellum contra nos ingruerit, in sumptus deputandas. Tibi equidem nihil succenseo, quod mentem meam consiliumque detexeris: quippe qui id potius reipublicae studio civitatis, quam mei odio detexeris: ac praeterea quod ignorares cujusmodi ego rex futurus essem. Id enim si didicisses, aequo animo et conatus meos forte tolerasses, et te fugae haudquaquam commisisses. Domum igitur bona fide redi, mihi et injurato credens, nihil esse periculi a Pisistrato Soloni. Nosti enim neminem, etiam ex inimicorum numero, mali quippiam a me perpessum. Denique si placuerit nostra amicitia frui, inter primos eris: nihil enim in te fraudis, perfidiaeve conspicio. Quod si alioqui habitare Athenis nolueris, pro arbitrio tuo id facies: tantum ne nostri causa, patria excederis. Vale.

Solon Periandro.

Scribis tibi plurimos insidiari; at tu, siquidem omnes e medio tuleris, ne sic quidem proficies. Insidiabitur enim tibi quispiam ex his, quos minime suspectos habes, partim sibi quidem metuens, partim te reprehendens, quod omnia formides, nihilque non metuas: partim item civitati gratificari cupiens. Esset ergo optimum abstinere tyrannide, ut causas omnis metus evaderes. Quod si tyrannidi omnino insistendum censes, compares tibi, necesse est, externas vires et peregrina auxilia, urbanis viribus majora, ut jam tibi nullus infestus sit, et tu neminem extorrem agas. Vale.

Solon Epimenidi.

Neque leges meae profecto Atheniensibus profuturae multum erant: neque tu eis antiquatis, civitati fuisti emolumento. Deus enim, ac latores legum non soli juvare civitates possunt, sed qui multitudinem agunt, in quamcumque sententiam volunt. His enim, si recte rem administrent, Deus ac leges utiles sunt: sin autem male, nihil prosunt. Neque sane meae leges ac jura, quae scripsi, quidquam profuerunt: sed qui illas transgressi sunt, magna reipublicae invexere detrimenta, qui Pisistrato, ne tyrannidem invaderet, non obstiterunt. Neque vero futura praedicenti mihi fides habebatur. Ille fidelior existimabatur Atheniensibus blandiens, quam ego vera proloquens. Positis igitur armis pro curia, his quidem qui Pisistratum gestire tyrannidem non animadvertunt, sapientiorem: eis vero qui libertatem reipublicae asserere metuerent, fortiorem me esse dixi; at illi Solonis interpretabantur insaniam. Tandem ita patriam contestatus, excessi: O Patria, hic quidem Solon ille tibi opem ferre, et facto et dicto, promptus et paratus est, caeterum hisce et insanire videor. Itaque, te deserta, proficiscor, solus ex omnibus Pisistrati inimicus: isti vero et favere et obsequi parati sunt. Nosti enim hominem amice, quanto ille astu, quo ingenio, qua arte tyrannidem invaserit. Nam coepit blande plebem illicere, deinde sibi etiam vulnera inflixit: ac progressus in publicum, eaque se ab hostibus accepisse vociferans, orabat quadringentos robustissimos juvenes sibi custodes darent. At illi, me quidem reluctante et reclamante, acquieverunt. Erant autem hi armati validis fustibus; his itaque stipatus, statum reipublicae evertit. Dumque illi spe inani pauperes suos, ne mercede servirent liberare student, omnes una sub jugum missi sunt, unique serviunt Pisistrato.

Solon Pisistrato.

Credo equidem nihil me abs te passurum mali. Nam ante tyrannidem tibi amicus eram, ne nunc quidem magis infensus, quam alius quivis Atheniensium, qui tyrannidem non ament. Sive autem unius imperio regi, sive publice rem administrari illis utilius sit, ex sua quisque sententia statuat. Certe tyrannorum te omnium esse praestantissimum fateor. Athenas autem redire mihi utile non esse cognosco, ne quis me juste reprehendat, qui Atheniensibus dudum rempublicam ex aequo administrandam tradideram, praesensque oblatam mihi tyrannidem sponte declinaveram, modo rediens factum tuum subita poenitentia probare videar.

Solon Craeso.

Amplector mirifice tuam in nos benevolentiam: et per deos immortales, nisi apud me jampridem statuissem ibi sedem habere ubi respublica sit libera, mallem apud te, in tuo regno vitam, quam Athenis agere, violenter tyrannidem exercente Pisistrato. Verum ibi suavius ex instituto nostro vivimus, ubi sunt omnibus aequa et communia jura. Veniam tamen ad te, ut tuo vel hospitio tantisper fruar.

Chilo Periandro.

Jubes uti militia vacem, extorrisque agam: quasi tu in tuto futurus sis. Atqui ego monarchae nec sua tuta esse puto: felicemque eum tyrannum censeo, cui in sua domo absque sanguine contigerit mori.

[[Scriptor:Pittacus Craeso.

Jubes me in Lydiam venire, spectatum opes tuas. Ego etsi illas minime aspexi, nihil ambigo, Alyattis filium, regum omnium esse opulentissimum, auroque refertissimum. Neque vero amplius quidquam habituri sumus, si Sardeis ad te accesserimus. Auro enim ipsi non indigemus, contenti modico vitae stipendio, quantum satis sit mihi, et amicis. Veniam tamen, ut tibi perhumano et hospitali viro familiaris efficiar. Vale.

[[Scriptor:Cleobulus Soloni.

Amici quidem tibi sunt permulti, singulisque domus est: verum ego Soloni commodissimam fore ad inhabitandum, Lindum censeo, civitatem liberam. Estque insula maritima, ubi si morari volueris, nihil a Pisistrato mali formidabis, atque ad te amici undique confluent. Vale.

[[Scriptor:Periander Sapientibus.

Gratias immortales ago Pythio Apollini, quod in unum coactos epistolae meae repererunt, ipsaeque Corinthum, ut confido, perducent. Exspecto itaque vos. Certe ipsi videbitis, quam civiliter vos excipiam. Sicut igitur anno praeterito Sardeis, in Lydiam venistis: ita nunc oro, ne pigeat ad me quoque proficisci, Corinthi tyrannum; videbunt enim vos non sine gratulatione Corinthii, Periandri domum adeuntes.

Periander Proclo.

Nobis quidem non ex sententia fuit uxoris scelus: tu autem sponte filio ingrato si quid egeris, peccas. Aut igitur immanitatem in filium compesce, aut ego illi opem feram: nam et ipse satis diu poenas dedit.

Thrasybulus Periandro.

Praeconi quidem tuo nihil dissimulavi, sed ipsum in segetem inducens, eminentiores spicas bacillo feriens, decutiebam, subsequente illo: tibique, si interrogares, referret quidquid vel viderit vel audierit a me. Tu ergo sic facito, siquidem tyrannidem tuto tenere cupis, atque in ea constabiliri. Civitatis principes tolle, sive illi amici, sive inimici videantur: quippe tyranno amici quoque saepe suspecti sunt.

Anarcharsis Craeso.

Ego, Lydorum rex, in Graeciam adveni, Graecorum mores et studia et instituta percepturus. Auro autem nihil egeo, satisque mihi est, ut ad Scythas redeam melior atque doctior. Veniam tamen ad te Sardeis, plurimi faciens tibi familiarem et amicum fieri.

Epimenides Soloni.

Confide, o amice. Si enim vel servire assuetis, vel non bene institutis Atheniensibus Pisistratus immineret, imperium profecto diuturnum habuisset. Caeterum viros haud sane malos, aut ignavos servire compulit: sed qui monitorum Solonis memores, prae pudore ingemiscant, servire tyrannidi diutius haudquaquam ferent. Verum etsi Pisistratus civitatem occuparit, non tamen ad illius liberos imperium spero deducendum. Est enim perdifficile hominibus liberis, praeclarisque institutis legibus, sub servitute durare. Tu autem, noli, quaeso, vagus agi, sed in Cretam venire ad nos matura, ubi tyrannus nullus cuiquam molestus est. Si vero illius amici forte, ut fit, in itinere inciderint, metuo ne quid sinistri tibi eveniat.

[[Scriptor:Pherecydes Thaleti.

Bene moriaris, cum tibi fatalis dies supervenerit. Morbus me invaserat, cum tuas accepi litteras, pediculis opperiebar, et febri quatiebar totus. Mandavi itaque quibusdam ex familiaribus, ut cum me sepelierint, ad te perferant quae scripsi. Tu autem, siquidem ea probaveris cum sapientibus reliquis, ita legenda demum trades: sin autem improbaveris, nolito edere. Mihi certe necdum satis placebant, est ibi quidem non certa rerum fides. Neque enim id recepi, neque quid sit verum me scire professus sum. Forte quaedam de Theologia reservavi, caetera intelligere oportet. Omnia quippe judico potius, quam aperio. Morbo autem singulis diebus invalescente, neque medicorum quempiam, neque amicorum penitus admitto. Caeterum assistentibus pro foribus, et interrogantibus quo in statu sim, digito per ostii claustra dimisso, quam pestilenti malo tenear, ostendi: admonuique ut postridie conveniant ad solemnes Pherecydis inferias. Vale.

[[Scriptor:Anaximenes Pythagorae.

Thales, ab aetatis flore, ad senectutem, per studia virtutis humanitatisque pervectus, inclyta morte defungitur. Is cum, ut consueverat, una cum ancillula, sidera inspecturus, atrio domus matutinus exisset, immemor ut sese loci situs haberet, dum aethera securus explorat, in subjectam foveam cecidit. Milesii siderum observatoris hunc finem tradunt. Caeterum nos, qui litterarum amore tenemur, tanti viri jugiter meminimus, atque in illius maxime doctrina acquiescimus, initiumque sermonis nostri Thaletem semper instituimus.

[[Scriptor:Anaximenes Pythagorae.

Consultius nobis egisti, ut quietus viveres, qui ex Samo Crotonem commigrasti. Nam Aeacidae cum aliis infesti sunt, tum Milesiis tyranni dominantur. Medorum item rex nobis acriter imminet, nisi velimus esse tributarii. Quamquam videntur Iones pro libertate omnium cum Medis dimicare. Ita enim illi nos undique urgent, ut nulla nobis spes salutis sit. Quonam igitur animo possit Anaximenes coeli secreta rimari, cui jugis aut mortis, aut servitutis incumbit metus? Atqui tu Crotoniatis atque Italis caeteris gratus atque in pretio es, quem accedunt et ex Sicilia studiosi quique.

[[Scriptor:Archytas Dionysio.

Misimus omnes Platonis necessarii Lamiscum, et Photidam, virum illum abs te recepturi jure antiquae nostrae amicitiae. Recte igitur feceris, si memineris quanto a nobis studio efflagitasti Platonis ad te adventum, ut nos illum venire hortaremur, facturum te spondens omnia illumque libere accedere et abire permissurum. Memor esto igitur, quanti illius adventum feceris, quodque eo tempore plus caeteris amaveris. Quod si qua orta simultas est, humanius te agere convenit, illumque nobis restituere illaesum. Haec enim si facis, justitiam coles, ac nobis gratificaberis.

[[Scriptor:Arcesilaus Thaumasiae.

Testamenta mea Diogeni tradidi ad te perferenda. Quia enim saepius aegroto, et corpore non recte valeo, testamentum conficere placuit: ut si quid contingat inopinatum, sine tua injuria proficiscar ex vita, qui unus ex omnibus maximo me affectu prosecutus es. Fidelissimus autem omnium, qui hic sunt, cum mihi semper fueris, diligenter et servare stude, tum propter aetatem, tum propter necessitudinem. Cura igitur memor, quantum tuae fidei committam, ut quod apud te totum deponetur, quantum in te est, et negotia mea honeste disposita sint.

Rex Antigonus Zenoni philosopho.

Ego fortuna me quidem et gloria vitam tuam anteire existimo: caeterum disciplinis studiisque liberalibus, et perfecta felicitate, quam tu possides, longe abs te praecelli sentio. Quocirca te orare statui, uti ad me proficiscaris, id mihi persuadens, te preces meas minime irritas fieri passurum. Tu igitur modis omnibus enitere, ut tuo contubernio fruamur: certo sciens non mei tantum, sed omnium simul Macedonum eruditorem fore. Nam qui Macedoniae regem erudit, atque in virtutem imbuit, eum et subditos quosque instruere ad fortitudinem et probitatem certum est. Nam cujusmodi fuerit dux, tales ut plurimum subditos fieri necesse est. Vale.

Zeno Antigono regi.

Amplector tuum tam vehemens discendi studium, quod veram, utilem atque necessariam, non popularem et quae ad pervertendos mores tendit, eruditionem apprehendere instituis. Qui enim philosophiae amore ac studio tenetur, declinatque celebrem illam et vulgarem voluptatem, quae quorumdam adolescentulorum animos effeminat: eum non natura modo nobilitatem tueri, sed verum quidem virtutis quoque institutum, manifestum est. Porro liberali ac nobili ingenio si adjiciatur modica exercitatio, neque desit praeceptoris copia, mature ad perfectam virtutis evadit frugem. Equidem nisi senectus mihi obsisteret, sum enim octogenarius, corpusque praeterea invalidum, ipse ad te venirem, ut jubes. Quia vero id datur, quosdam ex conturbernalibus meis ad te mitto, qui animi bonis me minime inferiores sunt, et corporis etiam commodis exsuperant. His si tu studiose congrediare, nihil quod ad perfectam pertinet beatitudinem, desiderabis.

[[Scriptor:Pythagoras Anaximeni.

At tu, virorum optime, si nihil Pythagora, et genere et gloria praestantior esses, profecto ad nos jam ex Mileto migrasses: nunc vero te continuit paterna et avita gloria, quae et me continuisset, si essem Anaximeni similis. Caeterum vos si augurio urbes deseretis, eis quidem ornatus adimetur, Medique illis infestius instabunt. Neque vero semper convenit astrorum ac coeli vestigare rationes. Praestat interdum, ad patriam curas cogitationesque convertere. Quamquam ego non semper meis vaco fabulis, verum et bellis interdum quibus inter se invicem Itali dissident.

[[Scriptor:Archytas Platoni. Facis tu quidem recte, quod nobis re convaluisse ex aegritudine significaris: de Damisco item certiores feceris. De Commentariis autem curavimus venimusque ad Lucanos, ibique convenimus Occelli nepotes. Quae igitur de regno, legibus, justitia, omniumque generatione, et ipsi habemus, et ex his quaedam misimus. Reliqua modo reperiri non possunt: cum inventa fuerint, ad te deferentur.

[[Scriptor:Plato Archytae.

Quae abs te nobis allata sunt Commentaria, dici non potest, quam libenter accepimus; quique illa scripsit, in primis admirati sumus. Ostendit enim profecto vir ille, dignum se majoribus illis suis, antiquissimis atque optimis viris. Feruntur autem isti viri, Myraei fuisse: hi autem ex illis fuere Trojanis, qui cum Laomedonte migrarunt, viri boni, ut de illis tradita significant. Quae apud me sunt Commentaria, de quibus scripsisti, nondum satis elucubrata sunt, neque umquam satis erunt; ea tamen misi. De custodia vero ambo consentimus: nihil itaque adhortatione opus est. Vale.

[[Scriptor:Rex Darius, Hystaspis filius, Heraclitum Ephesium, sapientem virum, salutat.

Librum de Natura scripsisti obscurum, difficilemque in plerisque, qui si ad verbum exponatur, vim quamdam speculationis continere videtur mundi totius, et quae in eo fiunt omnium, quae quidem sunt in divino motu constituta. In quibus plurimi haeserunt adeo, ut et qui complura legerunt, ambigant, cum recta abs te narratio conscripta videatur. Rex igitur Darius, Hystaspis filius, auditor esse tuus cupit, particepsque Graecae eruditionis fieri. Venias itaque quam primum ad conspectum meum, ac regiam domum. Graeci enim, ut plurimum sapientibus viris observandis minus dediti, aspernantur ea quae ab his recte fuerint elucubrata: tametsi ejusmodi sint, ut eruditione et gravitate non careant. Apud me autem aderit tibi omnis honor, primatusque omnis, quotidieque sollicita observatio, et grata collocutio, vitaque tuis moribus probabilis. Vale.

[[Scriptor:Heraclitus Ephesius regi Dario, Hystaspis filio.

Quotquot mortales in terris vivunt, a veritate ac justitia abstinent, avaritiae autem et inani gloriae inexplebiliter intendunt, perditae dementiae causa. Ego autem, omnis immemor nequitiae, fastidiumque devitans omnis invidiae domesticae, quae splendorem comitari solet, numquam in Persarum solum advenirem, paucis contentus, quae sunt secundum meam sententiam.