Jump to content

Phormio/Actus III

E Wikisource
Actus III
161 a.Ch.n.

 Actus II Actus IV 

 iAntipho Geta

[recensere]

 465AN. Enĭmvero, Antipho, multimodis cŭm ĭstoc animo es vituperandus:
itane te hinc abisse et vitam tuăm tutandam aliis dedisse!
alios tu͡am rem credidisti mage quam tete animum advorsuros?
nam, utut erant alia, illi certe quae nunc tibi domist consuleres,
nequid propter tu͡am fidem decepta poteretur mali.
 470quoi(u)s nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.

GE. et quidem, ere, nos iamdudum hic te absentem incusamu’ qui abieris.
AN. tĕ ĭpsum quaerebam. GE. sed ea causa nihilo mage defecimus.
AN. loquere obsecro, quonam in loco sunt res et fortunae meae?
numquid patri subolet? GE. nil etiam. AN. ecquid spe͡i porrost? GE. nescio. AN. ah.
 475GE. nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. AN. nil fecit novi.
GE. tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit.

AN. quid ĭs fecit? GE. confutavit verbis admodum iratum senem.
AN. eu Phormio! GE. ego quod potui porro. AN. mi Geta, omnis vos amo.

GE. sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est,
 480mansurusque patruom pater est dum huc adveniat. AN. quid eum? GE. ut aibat,
de ei(u)s consilio sese velle facere quod ad hanc rem attinet.
AN. quantum metus est mihi videre huc salvom nunc patruom, Geta!
 nam per ĕius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.
GE. Phaedria tibi adest. AN. ubinam? GE. eccum ab su͡a palaestra exit foras.

 iiPhaedria Dorio Antipho Geta

[recensere]

 485PH. Dorio,
 audi obsecro . . DO. non audio. PH. parumper . . DO. quin omitte me.
PH. audi quod dicam. DO. at enĭm taedet iam audire eadem miliens.
PH. at nunc dicam quod lubenter audias. DO. loquere, audio.
PH. non queŏ te exorare ut maneas triduom hoc? quo nunc abis?

 490 DO. mirabar si tu mihi quicquam adferres novi. AN. ei,
metuo lenonem nequid . . GE. suŏ suat capiti. idem ego vereor.
PH. nondum mihi credis? DO. hariolare. PH. sin fidem do? DO. fabulae!

PH. feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices. DO. logi!
PH. crede mi, gaudebi’ facto: verum hercle hoc est. DO. somnium!
 495PH. experire: non est longum. DO. cantilenam e͡andem canis.
 PH. tu mihi cognatu’, tu parens, tŭ amicu’, tu . . DO. garri modo.
PH. adeon ingenio esse duro te atque inexorabili
ut neque misericordia neque precibu’ molliri queas!
DO. adeon tĕ ĕsse incogitantem atque inpudentem, Phaedria,
 500mĕ ŭt phaleratis ducas dictis et meăm ductes gratiis!
AN. miseritumst. PH. ei, veris vincor! GE. quăm uterquest similis sui!
 PH. neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine,
 tŭm hŏc esse mihi ŏbiectum malum! AN. ah quid ĭstuc est autem, Phaedria?
PH. o fortunatissime Antipho. AN. egone? PH. quoi quod amas domist.

 505neque cum huiu’ modi umquam [tibi] usu’ venit ut conflictares malo.
AN. mihĭn domist? immo, id quod aiunt, auribu’ teneo lupum;
nam neque quo pacto a me amittam neque uti retineam scio.
DO. ipsum istuc mihi in hoc est. AN. heia ne parum leno sies.
numquid hic confecit? PH. hicine? quod homo inhumanissimus,
 510Pamphilam me͡am vendidit. AN. quid? vendidit? GE. ain? vendidit?
PH. vendidit. DO. quăm ĭndignum facinus, ancillam aere emptam suo!
PH. nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem
triduom hoc, dum id quod ĕst promissum ab amicis argentum aufero.
si non tum dedero, unam praeterea horam nĕ ŏppertus sies.
 515 DO. optunde. AN. haud longumst id quod orat: Dorio, exoret sine.
 idem hoc tibi, quod boni promeritu’ fueris, conduplicaverit.
DO. verba istaec sunt. AN. Pamphilamne hac urbe privari sines?
tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?
DO. neque ego neque tu. PH. di tibi omnes id quod es dignus duint!

 520DO. ego te compluris advorsum ingenium me͡um mensis tuli
pollicitantem et nil ferentem, flentem; nunc contra omnia haec
repperi qui det neque lacrumet: da locum melioribus.
AN. certe hercle, ego si sati’ commemini, tibi quidem est olim dies,
quăm ăd dares huic, praestituta. PH. factum. DO. nŭm ego ĭstuc nego?
 525AN. iam ea praeteriit? DO. non, verum haec ei—antecessit. AN. non pudet
vanitati’? DO. minime, dŭm ŏb rem. GE. sterculinum! PH. Dorio,
itane tandem facere oportet? DO. sic sum: si placeo, utere.
AN. sicin hŭnc decipīs? DO. immo enĭmvero, Antipho, hic me decipit:
nam hic mĕ hŭiu’ modi scibat esse, egŏ hunc esse aliter credidi:
 530iste me fefellit, ego ĭsti nihilo sum aliter ac fui.
sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi
miles dare se dixit: si mi priŏr tu attuleri’, Phaedria,
meă lege utar, ut potior sit qui prior ad dandumst. vale.

 iiiPhaedria Antipho Geta

[recensere]

PH. Quid faciam? unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,
 535quoi minu’ nihilost? quod, hĭc si pote fuisset exorarier

triduom hoc, promissum fuerat. AN. itane hunc patiemur, Geta,
fieri miserum, qui me dudum ut dixti adiuerit comiter?
quin, quŏm opust, beneficium rursum ei experiemur reddere?
GE. scio equidem hoc esse aequom. AN. age ergo, solu’ servare hunc potes.
 540GE. quid faciam? AN. invenias argentum. GE. cupio; sed id unde edoce.
AN. pater adest hic. GE. sciŏ; sed quid tum? AN. ah dictum sapienti sat est.
GE. itanĕ? AN. ita. GE. sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?
non triumpho, ex nuptiis tu͡is si nil nanciscor mali,
ni etiamnunc me hui(u)s causa quaerere in malo iubeas crucem?
 545AN. verum hic dicit. PH. quid? ego vobis, Geta, alienu’ sum? GE. haud puto;
sed parŭmne est quod omnibus nunc nobis suscenset senex,
ni instigemus etiam ut nullu’ locu’ relinquatur preci?
PH. alius ab oculis me͡is illam in ignotum abducet locum? hem
tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho,
 550contemplamini me. AN. quăm ŏb rem? aut quidnam facturu’s? cedo.
PH. quoquo hinc asportabitur terrarum, certumst persequi
aut perire. GE. di bene vortant quod agas! pedetemptim tamen.

AN. vidĕ siquid opi’ potĕs adferre huic. GE.“siquid”? quid? AN. quaere obsecro,
nequid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.
 555GE. quaero.—salvos est, ut opinor; verum enĭm metuo malum.
AN. noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.
GE. quantum opus est tibi ărgenti, loquere. PH. solae triginta minae.
GE. triginta? hui percarast, Phaedria. PH. istaec vero vilis est.
GE. age age, inventas reddam. PH. o lepidum! GE. aufer te hinc. PH. iăm opust. GE. iam feres:
 560sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.
PH. praestost: audacissime oneri’ quidvis inpone, ecferet;
solus est homo amico amicus. GE.e͡amus ergo ad eum ocius.
AN. numquid ĕst quod opera mea vobis opu’ sit? GE. nil; verum abĭ domum
et ĭllam miseram, quam ego nunc intu’ scio ĕsse exanimatam metu,
 565consolare. cessas? AN. nil est aeque quod faciam lubens.—
PH. qua via istuc facies? GE. dicam in itinere: modo te hinc amove.

 Actus II Actus IV