Jump to content

Phormio/Actus V

E Wikisource
 Actus IV

 iSophrona Chremes

[recensere]

SO. quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec referam?
 aut unde auxilium petam?
 730nam vereor era ne ob meŭm suasum indigne iniuria adficiatur:
ita patrem adulescenti’ facta haec tolerare audio violenter.
CH. nam quăe hăec anus est exanimata a fratre quae egressast meo?
 SO. quod ŭt facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias
 hasce esse, ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.
 735CH. certe edepol, nisi me animu’ fallit aut parum prospiciunt oculi,
me͡ae nutricem gnatae video. SO. neque ĭlle investigatur, CH. quid ago?
SO. qui est pater eius. CH. adeo, maneo dum haec quae loquitur mage cognosco?

SO. quodsi e͡um nunc reperire possim, nil est quod verear. CH. eăst ipsa:
conloquar. SO. quis hĭc loquitur? CH. Sophrona. SO. et me͡um nomen nominat?
 740CH. respice ad me. SO. di obsecro vos, estne hic Stilpo? CH. non. SO. negas?
CH. concede hinc a foribu’ paullum istorsum sodes, Sophrona.

ne me istoc posthac nomine appellassis. SO. quid? non obsecro es
quem semper te esse dictitasti? CH. st. SO. quid has metuis fores?
CH. conclusam hic habeo uxorem saevam. verum istoc de nomine,
 745eŏ perperam olim dixi ne vos forte inprudentes foris
effuttiretis atque id porro aliqua uxor mea rescisceret.
SO. em ĭstoc pol nos te hic invenire miserae numquam potuimus.
CH. eho dic mihi quid re͡i tibist cum familia hac unde exis?
ubi ĭllae sunt? SO. miseram me! CH. hem quid est? vivontne? SO. vivit gnata.
 750matrem ipsam ex aegritudine hac miseram mors consecutast.
CH. male factum. SO. ego autem, quae essem anus deserta egens ignota,
ut potui nuptum virginem locavi huic adulescenti
harum qui est dominus aedium. CH. Antiphonin? SO. em ĭsti‹c› ipsi.

CH. quid? duăsne uxores habet? SO. aŭ obsecro, unam illequidem hanc solam.
 755CH. quid ĭllam alteram quae dicitur cognata? SO. haec ergost. CH. quid ais?
SO. composito factumst quo modo hanc amans habere posset
sine dote. CH. di vostram fidem, quam saepe forte temere
eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens
quicum volebam et ut volebam conlocatam amari:
 760quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret,
sine nostra cura, maxuma suă cura solu’ fecit.
SO. nunc quid opu’ facto sit vide: pater adulescenti’ venit
e͡umque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. CH. nil periclist.
sed per de͡os atque homines meam esse hanc cavĕ resciscat quisquam.
 765 SO. nemo e me scibit. CH. sequere me: intus cetera. [audies].

 iiDemipho Geta

[recensere]

DE. Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. nonne id sat erat,
accipere ab illo iniuriam? etiam argentumst ultro obiectum,
 770ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.

GE. planissime. DE. îs nunc praemiumst qui recta prava faciunt.
GE. verissime. DE. ut stultissime quidem ĭlli rem gesserimus.
GE. modo ut hoc consilio possiet discedi, ut istam ducat.
DE. etiamne id dubiumst? GE. haud scio hercle, ut homost, an mutet animum.
 775DE. hem mutet autem? GE. nescio; verum, si forte, dico.
DE. ita faciam, ut frater censuit, ut ŭxorem ei(u)s huc adducam,
cŭm ĭsta ut loquatur. tu, Geta, abĭ prae, nuntia hanc venturam.—
GE. argentum inventumst Phaedriae; de iurgio siletur;
provisumst nĕ ĭn praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro?
 780quid fiet? in eodem luto haesitas; vorsuram solves,
Geta: praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt,
nisi prospicis. nunc hinc domum ibo ac Phanium edocebo
nequid vereatur Phormionem aut ei(u)s orationem.

 iiiDemipho Navsistrata

[recensere]

DE. Agedum, ut soles, Nausistratā, fac ĭlla ut placetur nobis,
 785ut suă voluntate id quod est faciundum faciat. NA. faciam.
DE. pariter nunc opera me adiuves ac re dudum opitulata es.
NA. factum volo. ac pol minu’ queo virĭ culpa quam me dignumst.

DE. quid autem? NA. quia pol me͡i patris bene parta indiligenter
tutatur; nam ex îs praediis talenta argenti bina
 790statim capiebat: vir viro quid praestat! DE. bina quaeso?
NA. ac rebu’ vilioribus multo tamĕn duo talenta. DE. hui.
NA. quid haec videntur? DE. scilicet. NA. virum me natam vellem:
ego ŏstenderem, DE. certo scio. NA. quo pacto . . DE. parce sodes,
ut possis cŭm ĭlla, ne te adulescens mulier defetiget.
 795NA. faciam ut iubes. sed me͡um virum ex te exire video.

[recensere]

 CH. Ehĕm Demipho,
iăm ĭlli datumst argentum? DE. curavi ilico. CH. nollem datum.
ei, video uxorem: paene plus quam sat erat. DE. quor nolles, Chreme?
CH. iam recte. DE. quid tu? ecquid locutu’s cŭm ĭstac quam ob rem hanc ducimus?
CH. transegi. DE. quid ait tandem? CH. abduci non potest. DE. qui non potest?
 800CH. quia uterque utrique est cordi. DE. quid ĭstuc nostra? CH. magni. praeterhac
cognatam comperi esse nobis. DE. quid? deliras. CH. sic erit.
non temere dico: redii mecum in memoriam. DE. satĭn sanus es?

NA. aŭ obsecro, vidĕ ne in cognatam pecces. DE. non est. CH. ne nega:
patri’ nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. DE. non norat patrem?
 805CH. norat. DE. quor aliud dixit? CH. numquamne hodie concedes mihi
neque ĭntelleges? DE. si tu nil narras? CH. perdi’. NA. miror quid hŏc siet.
DE. equidem hercle nescio. CH. vin scire? at ita me servet Iuppiter,
ut propior illi quam ego sum ac tŭ homŏ nemost. DE. di vostram fidem,
eamus ad ĭpsam: una omnis nos aut scire aut nescire hoc volo. CH. ah.
 810DE. quid est? CH. ităn parvam mihi fidem esse apud te? DE. vin me credere?
vin sati’ quaesitum mi istuc esse? age, fiat. quid ĭlla filia
amici nostri? quid futurumst? CH. recte. DE. hanc igitur mittimus?
CH. quidni? DE. illa maneat? CH. sic. DE. ire igitur tibi licet, Nausistrata.
NA. sic pol commodius esse in omnis arbitror quam ut coeperas,
 815manere hanc; nam perliberali’ visast, quom vidi, mihi.—
DE. quid ĭstuc negotist? CH. iamne operuit ostium? DE. iam. CH. o Iuppiter,
di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tu͡o filio. DE. hem

quo pacto potuit? CH. non sati’ tutus est ad narrandum hic locus.
DE. at tu intro abi. CH. heus ne filii quidem hŏc nostri resciscant volo.

 vAntipho

[recensere]

 820Laetus sum, utŭt meăe res sese habent, fratri optigisse quod volt.
quam scitumst ei(u)s modi in animo parare cupiditates
quas, quom res advorsae sient, paullo mederi possis!
hic simul argentum repperit, cura sese expedivit;
ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis
 825quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, in probro sim.
neque me domum nunc reciperem ni mi esset spes ostenta
huiusce habendae. sed ubinam Getam invenire possim, ut
rogem quod tempu’ conveniundi patri’ me capere iubeat?

 vPhormio Antipho

[recensere]

PH. Argentum accepi, tradidi lenoni, abduxi mulierem,
 830curavi propria ut Phaedria poteretur; nam emissast manu.
nunc una mihi res etiam restat quae est conficiunda, otium
ab senibus ad potandum ut habeam; nam aliquot hos sumam dies.
AN. sed Phormiost. quid ais? PH. quid? AN. quidnam nunc facturust Phaedria?
quo pacto satietatem amoris a͡it se velle absumere?

 835PH. vicissim partis tuăs acturus est. AN. quas? PH. ut fugitet patrem.
te suăs rogavit rursum ut ageres, causam ut pro se diceres;
nam potaturus est apud me. ego me ire senibus Sunium
dicam ad mercatum, ancillulam emptum dudum quam dixit Geta:
ne quom hic non videant me conficere credant argentum suom.
 840sed ostium concrepuit abs te. AN. vidĕ quis egreditur. PH. Getast.

 viGeta Antipho Phormio

[recensere]

GE. O Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus,
quam subito meo ero Antiphoni ope vostra hunc onerastis diem!
AN. quidnam hic sibi volt? GE. nosque amicos ei(u)s exonerastis metu!
sed ego nunc mihi cesso qui non umerum hunc onero pallio
 845atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat.
AN. num tu intellegi’ quid hĭc narret? PH. num tu? AN. nil. PH. tantundem ego.
GE. ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. AN. heus Geta! GE. em tibi:
num mirum aut novomst revocari, cursum quom institeris? AN. Geta.

GE. pergit hercle. numquam tu odio tu͡o me vinces. AN. non manes?
 850GE. vapula. AN. id quidĕm tibi iam fiet nisi resisti’. verbero.
GE. familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum.
sed ĭsne est quem quaero an non? ipsust, congredere actutum. AN. quid est?
GE.[o] omnium quantumst qui vivont hominum homo ornatissime!
nam sine controvorsia ab dis solu’ diligere, Antipho.
 855AN. ita velim; sed quĭ ĭstuc credam ita esse mihi dici velim.
GE. satine est si te delibutum gaudio reddo? AN. enicas.
PH. quin tu hinc pollicitationes aufer et quod fers cedo. GE. oh
tu quoque aderas, Phormio? PH. aderam. sed tu cessas. GE. accipe, em:
ut modo argentum tibi dedimus apŭd forum, recta domum
 860sumu’ profecti; interea mittit eru’ me ad uxorem tuam.
AN. quăm ŏb rem? GE. omitto proloqui; nam nil ad hanc rem est, Antipho.
ubi ĭn gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida,
pone reprendit pallio, resupinat: respicio, rogo
quăm ŏb rem retineat me: ait esse vetitum intro ad eram accedere.
 865“Sophrona modo fratrem huc” inquit “senis introduxit Chremem”

e͡umque nunc esse intu’ cŭm ĭllis. hoc ubi ego audivi, ad fores
suspenso gradu placide ire perrexi accessi astiti,
animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere,
hoc modo sermonem captans. PH. eu Geta! GE. hic pulcherrimum
 870facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio.
AN. quod? GE. quodnam arbitrare? AN. nescio. GE. atqui mirificissimum:
patruo’ tuos est pater inventu’ Phanio uxori tuae. AN. hem
quid ais? GE. cum ei(u)s consuevit olim matre in Lemno clanculum.
PH. somnium! utine haec ignoraret suŏm patrem? GE. aliquid credito,
 875Phormio, esse causae. sed censen me potuisse omnia
intellegere extra ostium intu’ quae inter sese ipsi egerint?
AN. atque ego quoque inaudivi illam fabulam. GE. immo etiam dabo
quo mage credas: patruos interea inde huc egreditur foras:
haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo:
 880ait uterque tibi potestatem eius adhibendae dari.
denique ego sum missu’ te ut requirerem atque adducerem. AN. em
quin ergo rape me: quid cessas? GE. fecerō. AN. heus Phormio,

valĕ. PH. vale, Antipho. bene, ita me dĭ ament, factum: gaudeo.

 viiPhormio

[recensere]

Tantam fortunam de inproviso esse his datam!
 885summa eludendi occasiost mihi nunc senes
et Phaedriae curam adimere argentariam,
ne quoiquam su͡orum aequalium supplex siet.
năm ĭdem hoc argentum, ita ut datumst, ingratiis
e͡i datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi.
 890nunc gestu’ mihi voltusque est capiundus novos.
sed hinc concedam in angiportum hoc proxumum,
inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras.
quo me adsimularam ire ad mercatum, non eo.

 viiiDemipho Chremes Phormio

[recensere]

DE. Dis magnas merito gratias habeo atque ago
 895quando evenere haec nobis, frater, prospere.
quantum potest nunc conveniundust Phormio,
priu’ quam dilapidat nostras triginta minas
ut auferamu’. PH. Demiphonem si domist
visam ut quod . . DE. at nos ad te ibamu’, Phormio.
 900PH. de e͡adem hac fortasse causa? DE. ita hercle. PH. credidi:
quid ad me ibati’? DE. ridiculum. PH. verĕbamini
ne non id facerem quod recepissem semel?
heus quanta quanta haec mea paupertas est, tamen

adhuc curavi unum hoc quidem, ut mi esset fides.
 905CH. estne ita ut‹i› dixi liberalis? DE. oppido.
PH. idque ad vos venio nuntiatum, Demipho,
paratum me esse: ubi voltis, uxorem date.
nam omnis posthabui mihi res, ita uti par fuit,
postquam id tanto opere vos velle animum advorteram.
 910DE. at hic dehŏrtatus est me nĕ ĭllam tibi darem:
“nam quĭ erit rumor populi” inquit “si id feceris?
olim quom honeste potuit, tum non est data:
e͡am nunc extrudi turpest.” ferme eadem omnia
quae tute dudum coram me incusaveras.
 915PH. satis superbe inluditis me. DE. qui? PH. rogas?
quia ne alteram quidem illam potero ducere;
nam quo redibo ore ad eam quam contempserim?
CH.(“tum autem Antiphonem video ab sese amittere
invitum eam” inque.) DE. tum autem video filium
 920invitum sane mulierem ab se amittere.
sed transi sodes ad forum atque illud mihi
argentum rursum iubĕ rescribi, Phormio.
PH. quodne ego discripsi porro illis quibu’ debui?
DE. quid igitur fiet? PH. si vis mi uxorem dare
 925quam despondisti, ducam; sin est ut velis
manere illam apŭd te, dos hic maneat, Demipho.
nam non est aequom me propter vos decipi,
quom ego vostri honori’ causa repudium alterae
remiserim, quae doti’ tantundem dabat.
 930DE. in’ hinc malam rem cŭm ĭstac magnificentia,

fugitive? etiamnunc credi’ te ignorarier
aut tua facta adeo? PH. irritor. DE. tune hanc duceres
si tibi daretur? PH. fac periclum. DE. ut filius
cŭm ĭlla habitet apŭd te, hoc vostrum consilium fuit.
 935PH. quaeso quid narras? DE. quin tu mi argentum cedo.
PH. ĭmmŏ vero uxorem tu cedo. DE. in ius ambula.
in ius] PH. enĭmvero si porro esse odiosi pergitis . .
DE. quid facies? PH. egone? vos me indotatis modo
patrocinari fortasse arbitramini:
 940etiam dotatis soleo. CH. quid ĭd nostra? PH. nihil.
hic quandam noram quoi(u)s vir uxorem CH. hem. DE. quid est?
PH. Lemni habuit aliam, CH. nullu’ sum. PH. ex qua filiam
suscepit; et eam clam educat. CH. sepultu’ sum.
PH. haec adeo ego illi iam denarrabo. CH. obsecro,
 945ne facias. PH. oh tune is eras? DE. ut ludos facit!
CH. missum te facimu’. PH. fabulae! CH. quid vis tibi?
argentum quod habes condonamu’ te. PH. audio.
quid vos, malum, ergo me sic ludificamini
inepti vostra puerili sententia?
 950nolo volo; volŏ nolo rursum; cape cedo;
quod dictum indictumst; quod modo erat ratum inritumst.
CH. quo pacto aut unde hic haec rescivit? DE. nescio;
nisi me dixisse nemini certo scio.
CH. monstri, ita me dĭ ament, simile. PH. inieci scrupulum. DE. hem
 955hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat
tam aperte inridens? emori hercle satius est.

animo virili praesentique ut sis para.
vides peccatum tuom esse elatum foras
neque iam id celare posse te uxorem tuam:
 960nunc quod ĭpsa ex aliis auditura sit, Chreme,
id nosmet indicare placabilius est.
tum hunc inpuratum poterimus nostro modo
ulciscī. PH. attat nisi mi prospicio, haereo.
hi gladiatorio animo ad me adfectant viam.
 965CH. at vereor ut placari possit. DE. bono animo es:
ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme,
quom e medio excessit unde haec susceptast tibi.
PH. itan agiti’ mecum? satis astute adgredimini.
non hercle ex rĕ ĭsti(u)s me instigasti, Demipho.
 970ain tu? ubi quae lubitum fuerit peregre feceris
neque hui(u)s sis veritu’ feminae primariae
quin novŏ modo ei faceres contumeliam,
venias nunc precibu’ lautum peccatum tuom?
hisce ego ĭllam dictis ita tibi incensam dabo
 975ut ne restinguas lacrumis si exstillaveris.
DE. malum quod isti di deaeque omnes duint!
tantane adfectum quemquam esse hominem audacia!
non hoc publicitu’ scelus hinc asportarier
in solas terras! CH. in ĭd redactu’ sum loci
 980ut quid agam cŭm ĭllo nesciam prorsum. DE. ego scio:
in ius eamus. PH. in ius? huc, siquid lubet.
CH. adsequere, retine dum ego huc servos evoco.

DE. enĭm nequeo solus: accurre. PH. una iniuriast
tecum. DE. lege agito ergo. PH. alterast tecum, Chreme.
 985CH. rape hunc. PH. sic agitis? enĭmvero vocest opus:
Nausistrata, exi! CH. os opprime inpurum: vide
quantum valet. PH. Nausistrata! inquam. DE. non taces?
PH. taceam? DE. nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere.
PH. vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.

=== ixNavsistrata Chremes Demipho Phormio===
 990NA. Qui nominat me? hem quid ĭstuc turbaest, obsecro,
mi vir? PH. ehem quid nunc obstipuisti? NA. quis hic homost?
non mihi respondes? PH. hicine ut tibi respondeat,
qui hercle ubi sit nescit? CH. cave ĭsti quicquam cred‹u›as.
PH. abĭ, tange: si non totu’ friget, me enica.
 995CH. nil est. NA. quid ergo? quid ĭstic narrat? PH. iam scies:
ausculta. CH. pergin credere? NA. quid ego obsecro
huic credam, qui nil dixit? PH. delirat miser
timore. NA. non pol temerest quod tu tam times.
CH. egŏn timeo? PH. recte sane: quando nil times.
 1000et hŏc nil est quod ego dico, tu narra. DE. scelus,
tibi narret? PH. ohe tu, factumst abs te sedulo
pro fratre. NA. mi vir, non mihi narras. CH. at . . NA. quid “at”?

CH. non opus est dicto. PH. tibi quidem; at scito huic opust.
in Lemno DE. hem quid ais? CH. non taces? PH. clam te CH. ei mihi!
 1005PH. uxorem duxit. NA. mĭ homo, di melius duint!
PH. sic factumst. NA. perii misera! PH. et inde filiam
suscepit iam unam, dum tu dormis. CH. quid agimus?
NA. pro di inmortales, facinu’ miserandum et malum!
PH. hoc actumst. NA. an quicquam hodiest factum indignius?
 1010qui mi, ubi ad uxores ventumst, tum fiunt senes!

Demipho, te appello: nam cum hoc ipso distaedet loqui:
haecin erant itiones crebrae et mansiones diutinae
Lemni? haecin erat ea quae nostros minuit fructus vilitas?
DE. ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritum non nego;
 1015sed ea qui sit ignoscenda. PH. verba fiunt mortuo.
DE. nam neque neglegentia tuă neque odio id fecit tuo.
vinolentu’ fere abhinc annos quindecim mulierculam
e͡am compressit unde haec natast; neque postilla umquam attigit.
ea mortem obiit, e medio abiit qui fuit in re hac scrupulus.
 1020quam ob rem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.
NA. quid ego aequo animo? cupio misera in hac re iam defungier;

sed quid sperem? aetate porro minu’ peccaturum putem?
iam tum erat senex, senectus si verecundos facit.
an mea forma atque aetas nunc magis expetendast, Demipho?
 1025quid mi hic adfers quam ob rem exspectem aut sperem porro non fore?
PH. exsequias Chremeti quibus est commodum ire, em tempus est.
sic dabo: age nunc, Phormionem qui volet lacessito:
“faxo tali sum mactatŭm atque hic ĕst infortunio.”
redeat sane in gratiam iam: supplici satis est mihi.
 1030habet haec ei quod, dum vivat, usque ad aurem ogganniat.
NA. at meŏ merito credo. quid ego nunc commemorem, Demipho,
singulatim qualis ego in hŭnc fuerim? DE. novi aeque omnia
tecum. NA. merito[n] hoc meŏ videtur factum? DE. minime gentium.
verum iam, quando accusando fieri infectum non potest,
 1035ignosce: orat confitetur purgat: quid vis amplius?
PH. enĭmvero priu’ quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae.
heus Nausistrata, priu’ quam huic respondes temere, audi. NA. quid est?
PH. ego minas triginta per fallaciam ab ĭlloc abstuli:
e͡as dedi tu͡o gnato: is pro sua amica lenoni dedit.
 1040CH. hem quid ais? NA. adeo hoc indignum tibi videtur, filius

homo adulescens sĭ habet unam amicam, tŭ ŭxores duas?
nil pudere! quo ore illum obiurgabi’? responde mihi.
DE. faciet ut voles. NA. immo ut meăm iam scias sententiam,
neque ego ignosco neque promitto quicquam neque respondeo
 1045priu’ quam gnatum videro: ei(u)s iudicio permitto omnia:
quod ĭs iubebit faciam. PH. mulier sapiens es, Nausistrata.
NA. sati’ tibi‹n› est? PH. immo vero pulchre discedo et probe
et praeter spem. NA. tu tu͡om nomen dic quid est. PH. mihĭn? Phormio:
vostrae familiae hercle amicus et tuŏ summu’ Phaedriae.
 1050NA. Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero, quae voles
faciamque et dicam. PH. benigne dici’. NA. pol meritumst tuom.
PH. vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata,
et quod tu͡o viro oculi doleant? NA. cupio. PH. me ad cenam voca.
NA. pol vero voco. DE.e͡amus intro hinc. NA. fiat. sed ubist Phaedria
 1055iudex noster? PH. iăm hĭc faxo aderit. Cantor. vos valete et plaudite!

 Actus IV