Phormio/Actus III

E Wikisource
(Redirectum de Phormio - Actus III)
Actus III
161 a.Ch.n.

 Actus II Actus IV 

Antipho Geta

       465AN. Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus:
itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse!
alios t<ua>m rem credidisti mage quam tete animum advorsuros?
nam, utut erant alia, illi certe quae nunc tibi domist consuleres,
nequid propter t<ua>m fidem decepta poteretur mali.
       470quoi(u)s nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae.
GE. et quidem, ere, nos iamdudum hic te absentem incusamu' qui abieris.
AN. te ipsum quaerebam. GE. sed ea causa nihilo mage defecimus.
AN. loquere obsecro, quonam in loco sunt res et fortunae meae?
numquid patri subolet? GE. nil etiam. AN. ecquid sp<ei> porrost? GE. nescio. AN. ah.
       475GE. nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. AN. nil fecit novi.
GE. tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit.
AN. quid is fecit? GE. confutavit verbis admodum iratum senem.
AN. eu Phormio! GE. ego quod potui porro. AN. mi Geta, omnis vos amo.
GE. sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est,
       480mansurusque patruom pater est dum huc adveniat. AN. quid eum? GE. ut aibat,
de ei(u)s consilio sese velle facere quod ad hanc rem attinet.
AN. quantum metus est mihi videre huc salvom nunc patruom, Geta!
nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam.
GE. Phaedria tibi adest. AN. ubinam? GE. eccum ab s<ua> palaestra exit foras.


Phaedria Dorio Antipho Geta

       485PH. Dorio,
audi obsecro . . DO. non audio. PH. parumper . . DO. quin omitte me.
PH. audi quod dicam. DO. at enim taedet iam audire eadem miliens.
PH. at nunc dicam quod lubenter audias. DO. loquere, audio.
PH. non queo te exorare ut maneas triduom hoc? quo nunc abis?
       490DO. mirabar si tu mihi quicquam adferres novi. AN. ei,
metuo lenonem nequid . . GE. suo suat capiti. idem ego vereor.
PH. nondum mihi credis? DO. hariolare. PH. sin fidem do? DO. fabulae!
PH. feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices. DO. logi!
PH. crede mi, gaudebi' facto: verum hercle hoc est. DO. somnium!
       495PH. experire: non est longum. DO. cantilenam <ea>ndem canis.
PH. tu mihi cognatu', tu parens, tu amicu', tu . . DO. garri modo.
PH. adeon ingenio esse duro te atque inexorabili
ut neque misericordia neque precibu' molliri queas!
DO. adeon te esse incogitantem atque inpudentem, Phaedria,
       500me ut phaleratis ducas dictis et meam ductes gratiis!
AN. miseritumst. PH. ei, veris vincor! GE. quam uterquest similis sui!
PH. neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine,
tum hoc esse mihi obiectum malum! AN. ah quid istuc est autem, Phaedria?
PH. o fortunatissime Antipho. AN. egone? PH. quoi quod amas domist.
       505neque cum huiu' modi umquam [tibi] usu' venit ut conflictares malo.
AN. mihin domist? immo, id quod aiunt, auribu' teneo lupum;
nam neque quo pacto a me amittam neque uti retineam scio.
DO. ipsum istuc mihi in hoc est. AN. heia ne parum leno sies.
numquid hic confecit? PH. hicine? quod homo inhumanissimus,
       510Pamphilam m<ea>m vendidit. AN. quid? vendidit? GE. ain? vendidit?
PH. vendidit. DO. quam indignum facinus, ancillam aere emptam suo!
PH. nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem
triduom hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.
si non tum dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.
       515DO. optunde. AN. haud longumst id quod orat: Dorio, exoret sine.
idem hoc tibi, quod boni promeritu' fueris, conduplicaverit.
DO. verba istaec sunt. AN. Pamphilamne hac urbe privari sines?
tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?
DO. neque ego neque tu. PH. di tibi omnes id quod es dignus duint!
       520DO. ego te compluris advorsum ingenium m<eu>m mensis tuli
pollicitantem et nil ferentem, flentem; nunc contra omnia haec
repperi qui det neque lacrumet: da locum melioribus.
AN. certe hercle, ego si sati' commemini, tibi quidem est olim dies,
quam ad dares huic, praestituta. PH. factum. DO. num ego istuc nego?
       525AN. iam ea praeteriit? DO. non, verum haec ei--antecessit. AN. non pudet
vanitati'? DO. minime, dum ob rem. GE. sterculinum! PH. Dorio,
itane tandem facere oportet? DO. sic sum: si placeo, utere.
AN. sicin hunc decipis? DO. immo enimvero, Antipho, hic me decipit:
nam hic me huiu' modi scibat esse, ego hunc esse aliter credidi:
       530iste me fefellit, ego isti nihilo sum aliter ac fui.
sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi
miles dare se dixit: si mi prior tu attuleri', Phaedria,
mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandumst. vale.


Phaedria Antipho Geta

PH. Quid faciam? unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,
       535quoi minu' nihilost? quod, hic si pote fuisset exorarier
triduom hoc, promissum fuerat. AN. itane hunc patiemur, Geta,
fieri miserum, qui me dudum ut dixti adiuerit comiter?
quin, quom opust, beneficium rursum ei experiemur reddere?
GE. scio equidem hoc esse aequom. AN. age ergo, solu' servare hunc potes.
       540GE. quid faciam? AN. invenias argentum. GE. cupio; sed id unde edoce.
AN. pater adest hic. GE. scio; sed quid tum? AN. ah dictum sapienti sat est.
GE. itane? AN. ita. GE. sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis?
non triumpho, ex nuptiis t<ui>s si nil nanciscor mali,
ni etiamnunc me hui(u)s causa quaerere in malo iubeas crucem?
       545AN. verum hic dicit. PH. quid? ego vobis, Geta, alienu' sum? GE. haud puto;
sed parumne est quod omnibus nunc nobis suscenset senex,
ni instigemus etiam ut nullu' locu' relinquatur preci?
PH. alius ab oculis m<ei>s illam in ignotum abducet locum? hem
tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho,
       550contemplamini me. AN. quam ob rem? aut quidnam facturu's? cedo.
PH. quoquo hinc asportabitur terrarum, certumst persequi
aut perire. GE. di bene vortant quod agas! pedetemptim tamen.
AN. vide siquid opi' potes adferre huic. GE. "siquid"? quid? AN. quaere obsecro,
nequid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.
       555GE. quaero.--salvos est, ut opinor; verum enim metuo malum.
AN. noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus.
GE. quantum opus est tibi argenti, loquere. PH. solae triginta minae.
GE. triginta? hui percarast, Phaedria. PH. istaec vero vilis est.
GE. age age, inventas reddam. PH. o lepidum! GE. aufer te hinc. PH. iam opust. GE. iam feres:
       560sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.
PH. praestost: audacissime oneri' quidvis inpone, ecferet;
solus est homo amico amicus. GE. <ea>mus ergo ad eum ocius.
AN. numquid est quod opera mea vobis opu' sit? GE. nil; verum abi domum
et illam miseram, quam ego nunc intu' scio esse exanimatam metu,
       565consolare. cessas? AN. nil est aeque quod faciam lubens.--
PH. qua via istuc facies? GE. dicam in itinere: modo te hinc amove.

 Actus II Actus IV