Jump to content

Phrenesis (Ratherius Veronensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Phrenesis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Phrenesis

Phrenesis (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0391B

Incipit prooemium Ratherii episcopi in librum quem Phrenesim nominavit, pro eo quod nimis in eo austere in quosdam inveheretur. 136.0365A| 217

1.

Scripturae alicujus hoc maxime impedit indagatores, materiem si ignorent, hoc est dictatorem primum, intentionem dictantis, et rem unde agitur. Phrenesis igitur cujusdam Ratherii omnes, quibus iste loco praefationis praeponitur, vocantur libelli. Cur hujusmodi [ ms. Cujusmodi] vero notam tales meruerint, cum Invectiva illorum 136.0366A| alii, alii item Apologetici fuerint appellandi, ea prodit causa vocabulum, quod pulsus episcopio Veronensi Italiae, ordinatus ubi fuerat, cum ad gloriosissimi regis se contulisset Ottonis auxilium, copiaque restitutionis praecessisset nulla, ipso quoque piissimo rege conante; data optione, interventu 218 fratris ejus Brunonis archipraesulis atque patratu, postquam electus coram eodem ad Aquas, quod dicitur, Grani palatium, non solum ab his, quorum intererat specialius, sed et ab episcopis, abbatibus, comitibus, totiusque regni primoribus quarta solemnis jejunii 136.0367A| septimi mensis feria fuerat expetitus; rursum sequenti Dominica ab eodem, hoc est, Leodicensis Ecclesiae populo electus, septem a coepiscopis (duo quorum fuerant archipraesules, caeteri praesules) praelibato scilicet Brunone, Rodberto, Baldrico, Hildibaldo, Druogone, Berengario, atque Folberto, conniventia decretorum, consensu atque exemplis nonnullorum, quibus et id contigerat, antiquorum, summo totius, quae aderat, favore, destinatus eidem, atque solemniter inthronizatus Ecclesiae: cumque postea ingenio jam fati Baldrici, patratuque, qui eum super ambonem ecclesiae Coloniensis spectanti cuncto specialius collaudaverat populo, Rodberti Trevirorum archiepiscopi, 219 vi publica comitum Regeneri atque Ruodvolti, nepos 136.0367B| ipsorum, qui et filius fratris exstiterat Baldrici (talia ut quid contigerint ne difficile sit conjectari) ejusdem nominis puer quidam ut institueretur; et, ut per omnia materies personarum acceptionis [ ms. acceptione] pateat, neglecta timiditate jam dicti regis germani, ne scilicet jam fati comites a rege ad Conradum, qui tunc contra ipsum agebat, deficerent, sibique cum eo inimicarentur; vel (quo verius ipsius asserunt defensores) resistendo quia nullum habere potuit idem archiepiscopus, ut inhiaverat, ex episcopi amicis, vel militibus adjutorem, 136.0368A| fuisset expulsus; Moguntiaeque benignitate archiepiscopi Willihelmi filii regis munificentissima copiosissime frueretur; data otii occasione curavit, quae circa eum acta fuerant, in libros digerere, qualitas elaborans ne vel curiosis lateret sui temporis. Utique hoc audientes duo illi ejus specialius inimici, Rodbertus videlicet et Baldricus, dixerunt eum phreneticum esse.

2.

Amplexus ille cum convicio reaccensum, sopitus qui jam fuerat, scribendi aliqua rursus ardorem, praesentem, quem cunctis proponeret, condere contra eos maturavit statim libellum, cujus summam appellat, eorum juxta sententiam, Phrenesim, seque ipsum phreneticum, qui inusitato utique tunc temporis more, non ad nummos tali in discrimine, non 136.0368B| ad arma, ut quidam, non ad copiam amicorum, sed ad libros, ad armaria, ad priscorum confugerit judicia. Invehitur autem prooemio in isto in Rodbertum amplius, in Baldricum mordacius; unde in initio statim prae se quasi contemnens, immunem dicit eum a phrenesis vitio, per quod intelligi vult 220 insaniam, quam purgari cicuta vetusta fecerat poetica (HORAT., l. II, ep. 2, v. 53) Consigniferum. quoque appellat in sui debellatione Rodberto, acie quamvis diversa, id est non ea quidem dicendi, quam ille affectabat, peritia, majore vero decipiendi 136.0369A| astutia. Nulli vero, nisi quem probitas defenderit, videatur parcere; quamvis nemini saepe minus [ subaudi parcat] (alter ut Lucilius) sibi quam ipsi. Archiepiscopum [ id est Rodbertum Trevirens.] vero quam non reddat opusculis suis intactum, videre est indagantibus.

3.

Generat praeterea hoc et difficultatem intellectus eis, quos fecit, libellis, quod creberrime posita illic cernitur parenthesis; et, ut liquidam faciat orationem, mirabilem dictionum facit saepius ordinationem, difficillimam quae pariat, optimam licet intelligentibus, constructionis materiem. Fefellerit sane plurimos, ne ejus improvide considerata loquacitas, morum ipsius uti et qualitas. Fateor magis eum intellectu viguisse, quam arte, exercitio quodam 136.0369B| scribendi quaeque, non vero copiose dicendi, quam privilegio plura sciendi: quem priscorum magis exploratio curiosa, quam ipsa artis dictare docuerint praecepta. Pauca a magistris, plura per se magis didicit praesumptione temeraria temperando [ f., comparando], quae a doctoribus praecipuis alii maximo vix percepissent labore. Unde et quidam sapiens pariterque religiosus, inflatilis ne illum subverteret charitate minime subnixa (I Cor. VIII, 1), Apostolus ut praemonuerat, scientia, relectis quibusdam opusculis ait, in eo gratiam vigere, quam sapientiam, magis; mirandusque magis, quam laudandus videtur. Miranda potius, et praedicanda misericors, quae talia tali deserendo, utique sese deserentem non deserens, . . . , contulit gratia.

136.0369C| 221 4. Nam (et ut de moribus ejus aliquid tetigisse non sit aut lacerasse, aut potius praedicasse) dicere quam facere boni quid magis fuerit idoneus, 136.0370A| subservierit cui ea utrobique simulatio voluntatem [ f., voluntatis], certius quae ademerit spectantibus de se omnino judicium? Nam cum ad vitanda magis eum impulerit impatiens fragilitas, quam alliciens ipsorum [ subaudi vitandorum] saepe voluptas; ab agendis vero inefficax potius avocarit ignavia quam probitatis, ut ita eam vocare liceat, obedientia; irasci visus fuit saepe laetissimus, laetus item maximum intus celavit saepe dolorem. Dabat non rogatus impatiens rogari, ignotum saepius odium quasi retinens laesus; multaque in hunc actitaverat deprehendi perdifficilis modum. Forte beatus, si monachum, ut monstrat, efficeret habitus, nec abfuisset Laubiensi unquam coenobio, si constans fuisset in voto. Ingenuitas illi fuerat ea, quam 136.0370B| magis, ut fertur, commendaverat antiquitas, quam praesentaret affinitas. Cujus non approprians intempestivitas, sed proximans aevi afferre coeperat, ista dum conderet, maturitas canos. Do ad summam: prae reus cavillatoribus pene exstiterat, exemplo si non aliquis nocuisset innoxius, aut non profuisse foret par nocuisse; utram vero in partem ita, ut dixi, erat ambiguus, vix cogitari juste aestimationis ejus ut valeat status. Levissimis nam, animosus multorum opinione cum esset, ita moveri fuerat [mirum dictu!] suetus, ad maxima ut esset ferenda mire quietus. Nullus ergo eum his, quos visus est imitari, componat, ne Vae 222 qui dicitis malum bonum, et bonum malum (Isa. V, 20), sibi a propheta clamari non immeritus audiat. Rursus 136.0370C| quod probe egit, laudo, ne quis momorderit dente, ne Parvulum occidit invidia (Job V, 2), Job beatus illi videatur opponere.

136.0371A|

5.

Major caeterum fuerat istius forte qualitas libelli, praecisus, jam peracta uti succiditur (Job VII, 6) tela, ni fuisset, jam fati statim ut comperuit obitum Rodberti, quem tamen falsus rumor ante praetulerat. Quod et iste initio prooemii satis mordaciter tangit, et in fine apertius prodit. Exempla vero de Tullio, Marone, Horatio, diversis atque poetis ea magis suo operi necessitas eum compulit indere, quod hodierni (proh nefas!) temporis omnes, ut et ipse, magis siliquis, lutosarum sunt quae pascua suum, quam conviviis delectantur, vita quae sunt felicium animarum. Ut frequentiam igitur eis [ subaudi libellis] acquireret, talia inseruisse probatur, lectorum, quia nec summis noverat attigisse labris quemquam sui similium hujusmodi poculum; 136.0371B| facile investigata sive quia cito vilescunt coelestis doni nectareum saporem, venenum hoc ni venenasset liquorem. Quam igitur simplicitas vera, prudentiaque displiceat mera, probant hujusmodi affectata; dum quis sapientior ut appareat, non ut sit, caeteris elaborat, interserens suis, ut iste, aliena, legisse tantum sese pluribus quo persuadeat multa; pannulos cum potius hoc sit artibus detraxisse, non ipsas artes habere, appetere gloriam, non sequi majorum. O imitatores servum, ait quidam nec mentiens, pecus (HORAT. l. I, ep. 19, vers. 19), carpsisse quos noster nec omisit Beotius. 223 Sibi igitur inutiles, pernoxii mea in hoc sententia omnibus, qui deceptos si quos reddiderint, aliorum efficiunt deceptores; qui scilicet particulas scientiae 136.0371C| aliquas meae . . . minus proinde considerantes, totam aut maximam illius summam ipsis putant cessisse, et alios praedicando faciunt putare: quod interdictor nimirum mihi videtur quoque innuere, dum coram 136.0372A| caeco prohibet offendiculum quemlibet ponere (Levit. XIX, 14). Obtutibus namque quidlibet subjectum inefficax cernere, nescio an putari caecum non esse. Quod Apostolum cum constet sedulo cavisse, (dum) neminem de se plus aliquid desiderat aestimasse, quam quod in eo videret, et ab ipso audiret (II Cor. XII, 6); horret, deceptissimus si quivis peritum sese, aut nobilem, aut (quod multo iniquius est) justum, non existens, scriptis praecipue, quae utique post mortem eo silente loquantur, mentiri et alios faciens, astruat, seque offendiculum ignorantia caecis faciat ipsum obscurum, cum multo felicius foret, ut natum, ita latuisse defunctum, quam falsi rumoris laude perfunctum. Quo fit, ut simulatores peccare non desinant etiam mortui. dum sese post mortem 136.0372B| quoque faciunt falso laudari. Sufficiat igitur istud de istius scriptoris scientia nec invidiose detractum, nec mendose superadjectum, ejus quod sit totius qualitatis atque conaminis argumentum. Breviarium librorum suorum.

6.

Sit igitur, ut capitulatim opusculorum retinemus ordinem, iste primus licet praefatio caeterorum, quantitas compellit tamen eum esse libellum. Volumen unum

Sequitur qui dictantis continet duabus cum epistolis 224 fidem, quarum una Romanam fatigare querelis non desinit sedem, coepiscoporum altera gregem. Volumen unum.

  Tertius querimoniam quibusdam cum epistolis habet regi delatam. Volumen unum.

  136.0372C| Quartus duas continet tantum, Brunoni brevissi mam, Rodberto satis prolixam, epistolas praesulibus. Volumen unum.

  Quintus querimoniam Brunoni specialius, generalitatem 136.0373A| licet contineat, dedicatam archiepiscopo. Volumen unum.

  Sextus, septimus, atque octavus ipsi sint licet invasori legati; carpunt tamen multimode Rodberti, mordaciter et breviter factum majoris Baldrici. Volumen unum.

  Nonus satisfacit humilitatis sub pallio invectivae, satis Brunoni propensus scriptor qui fuerat, sermone conqueritans lugubri. Volumen unum.

  Decimus deceptissimum alloquitur gregem, poenitentiae indicens levamen. Volumen unum.

Undecimus conclusio est deliberativa, sententiis magna, sermonibus parva. Volumen unum.

Duodecimus est dialogus cujusdam pro negotio factus, ab ipso tamen non penitus alienus. Volumen 136.0373B| unum.

7.

Non haec vero ideo est ordinatio compacta librorum, quod sicut in historiographis tractatoribus, poetis, caeterorumque compositoribus operum, continuati [ f. continuatim] sint isti effectu, et ad sensum 225 praecedentis sermo respondeat sequentis; sed unusquisque per se libellus, non servato componendi existens ordine; una tantum quia de re sunt omnes, diversa sed continentes, compositi, suum quisque illorum est locum sortitus: quos non continuitas orationis, sed copulavit continuitas rationis, tantumdem quoque laturi, si qui primus, esset ultimus; qui quartus, esset octavus. Quod et dissimilitudo approbat eorum maxima, quod quidam scilicet illorum nil aliud nisi congregatio sunt 136.0373C| epistolarum; quidam continuum, ut opuscula quorumdam, obtinent statum; quidam illorum sensu atque materia continuante dividuam videatur sectionem habere; quidam vero sex linearum per sententias ideo est divisione discretus, quod auctor ejusdem versibus eum disposuerat, ut in Martiano, Fulgentio atque Boetio cernitur. . . . . eadem ex materia sumptis pangere sententiis. Injurium sane 136.0374A| si cui videtur epistolarum congeriem ipsarum appellare libellum, vel unam quamvis earum sui prolixitate idem obtinuisse vocabulum; advertat in isto quidem Machabaeorum librum, quem dicunt secundum, in caeteris apostolorum apud nos, Augustini, Hieronymi, Gregorii, multorum et aliorum epistolares consideret libros; apud saeculi vero scriptores Tullium, Senecam, Plinium ipsum quoque. . . . . epistolares condidisse et appellasse libros, et osorum ut latratibus. . . . . . . contraponamus. . . . . satyrographis omnibus praeferendum Flaccum Horatium; in libris quoque, qui praetitulantur ex Ponto, Nasonem Ovidium. Potuerant caeterum dici fore (fuerat uti statutum) viginti; sed aliquantulum cujusdam respectu curtati in duodecim et 136.0374B| coarctati, rei sunt aestimatione unius, locutionis varietate duodecim appellandi atque tenendi. Prologus vero iste primus dici et efficiendo meruit, cum sit compositione ultimus, aliorumque instigati convicio est ipse responsio, demonstrans in caeteris, 226 quantum eluceat auctoris eorumdem Phrenesis.

8.

Fertur Nero, cum in eum generaliter omnis conspirasset senatus, ad unum, sibi quem putabat amicum, consulendae salutis gratia misisse; quo venire nolente, rursus ad quemdam ejusdem conspirationis sibi inimicissimum, ut veniens eum necaret, direxisse, nolens utique spectante urbe universa, senatus ut sanxerat, ignominiose perire; quo etiam cunctante (SUET. in Nerone, n. 47.): Modo 136.0374C| nec amicum habeo, nec inimicum, dixisse. Congruit exemplum sive mihi, sive meis satis libellis. Quia enim testante Scriptura: Invidia hominis ad amicum et proximum sibi; (Vere: non enim Indus Britanno, aut Francus invidet Partho:) sublatis omnibus, scripti quibus fuerant, pene judicio Dei contrariis, sola miseria, quae caret invidia, residet; et videas saepe . . . . . . . eum, qui infortuniis 136.0375A| condolet quorumdam, eorum minus tolerare persaepe fortunas. Vos, o neniae, omnium licet affectetis favorem, nec ipse dignabitur, credo, nostri perintimus licet A. L. D. saltem attingere, quid vel intus pretiosi contineatis, tituli offensus indignitate, videre, obscura sunt nimium, inquiens; aliter superbum nostra judicans vituperare, quasi aliquis, teste Augustino, inveniri valuerit unquam scriptorum, qui ita potuerit, loqui, ut ab omnibus aeque valeret intelligi; inferente, quod magnifice atque salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas modificaverit suas, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Quae utique obscuritates eo minus sunt oculatis adversae, sunt quo magis arcani fida (teste Boetio) dignisque 136.0375B| solummodo colloquens custodia: fieri etiam posse, imo id semper accidere (idem non silet Augustinus in libro qui de Ecclesiae titulatur moribus (l. I, c. 1) ut multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctioribus exponuntur, eo laudanda videantur elatius, quo abjectius aspernanda videbantur, et 227 eo accipiantur aperta dulcius, quo clausa difficilius aperiebantur. Unum igitur, ut infinita dimittam, qui ob quaedam minus aperta caetera judicat refutanda, me vellem saltem doceret, quare a Domino quidam in Evangelio legatur dilectus, qui non fuit ad sequendum electus (Marc. X, 21, 22); aut quid evangelistam hoc pertinuerit tam studiose notare. Quid autem ex nostris praeter caetera ad obscuritatem quoque huic, quod prae manibus habetur, 136.0375C| conferendum potest videri, hoc est praefationi super arithmeticam nostri jam fati Boetii?

9.

O detrahendi aemulatio semper avida, et, si deest facultas, non vacandi saltem, aut minus valendi, quae monstrantur, intendere, causas indesinenter afferre parata! 136.0376A| Urit, ait, fulgore suo, qui praegravat artes Infra se positas, exstinctus amabitur idem. (HORAT., l. II, ep. 1, v. 13.) Noverit sane eorum tam improbator, quam factor, neglector, quam lector, nullos in re, quam sumpsimus, agenda invenire moderni temporis se posse calamitosis utiliores episcopis libellos; nec adeo tamen caeteris quoque artibus atque utilitatibus expertes, ut non valeat de quibusdam difficillime alio inveniendis promptissima in eis, nisi desit studium, quoque inveniri doctrina. Cui enim episcoporum capessendae victoriae canonico in certamine quovis contra adversarios copiose non ferunt ista suffragium? Non tulisse, fateor, valebit usquam gentium quod est, si aderit certe, hoc uti et obscure dicam, librorum. Facessat ergo nodum in 136.0376B| scirpo quaeritans putam ignorantiam persaepe fingens invidia, nosque cognoscat obscure quaedam meis serio posuisse, quae tamen dilucidare actutum valebit, si constructorem industrium ac studiosum habebit. Excepto quippe quod materiae ignorantia plerumque, ut in caeteris libris, hic reddit intelligentiae difficultatem; constat eum 228 construendi fore prorsus ignarum, nostrum diffitetur qui se intelligere.. . . . dictatum; ignorare se quoque fatetur, quid sunt penitus climax, syrma, et parenthesis, qui haec observare nostris nescit in libris; frustra etiam sibi arrogat latinitatem, ad talia qui capienda deesse sibi conqueritur facultatem.

EXPLICIT PROOEMIUM.

INCIPIT LIBER QUI PHRENESIS DICITUR. 136.0376C|

10.

Phrenesis, quam sic et appellare, et appellandam caeteris insinuare, vobis cum reverendo eoque perimmuni a vitio placuit vestrae adversum me partis non modo fautore, sed et consignifero, acie quamvis diversa, Baldrico, Domine, pauxillum dirigo 136.0377A| cujusdam, id est ex quodam querimoniarum ipsius magno derivatum quasi pelago rivulum, vobis ut videretur, si crevisse daretur. Ineditum sane nonnulla et minus, quaedam etiam rusticius, correctus quam suo idem contineat loco, quem hac praefatione taliter commendo, libellus, habentem ea dirigi festinantia fecit, quod creber, falsus licet (praeter id quoque quod disparari inimicorum ab insectatu citato ipse putaveram absentatu, excessu revelatos, vestro, opprimuntur qui fasce) nuntiare non destiterat nuperrime rumor, omine forsitan neque penitus vano; verum si est omen, divinanti quod tribuunt populo. Quorum tangat caeterum specialius actum. Vestro credens examini taxare facillimum, justane cum causa, an aliqua invidiae, coacervata 136.0377B| est ut quorumdam malignitas, calumnia, nulla personarum indere curavi vocabula. Nam neque latere 229 conscium facinoris valuit animum, ei tale ut quid indidissetis vocabulum, qui videlicet tali tantoque in discrimine, dum mos sit quorumdam ad aggerem festinare nummorum, phreneticus vester ad auxilium elegit confugisse librorum; dum illi ad arma, iste ad armaria; illi ad copiam amicorum, iste ad judicium praeceps ruit priscorum. Nec injuria phrenesis sit, ut asseritis, ea, non omnia possumus omnes respondere a quodam, quem haud penitus ignoratis, utique dicta. Nam nec defuisse sibi copiam attenderat praeviorum, quorum aemulari (Comici hoc ut pene asseram verbis [TERENT. prolog. Andri. ]) negligentiam, 136.0377C| quam istorum astutam maluit diligentiam. Filii sane saeculi hujus, Dominus ut asserit ipse, cum prudentiores filiis lucis in generatione sua sint; non 136.0378A| mirum, quotus si quisque vesaniam vobiscum deputet (Luc. XVI, 8).

11.

Clementia regis, interventu cujus praecipue intererat archipraesulis, electione cleri et plebis, convenientia decretorum, exemplis nec modicis meliorum, consensu canonum, judicio atque consilio comprovincialium, praeconio tam splendidae arduum Ecclesiae super suggestum, celari quo nulli valeret utique factum, tantae dicacitatis, vos uti fuistis, concionatoris, tamque suadibiliter concionantis, favore tam egregii cleri, tam copiosae multitudinis, clangore signorum cum melodia hymnorum laudatus, constitutus, incardinatus, vacans vacanti Ecclesiae episcopus, cur post omnia ista expulsus sit, invenire vecors (ejus) ut fuit assertio minime valuit. 136.0378B| Ab amicis, imo ab eodem suo (quod fuit tunc silendum) ordinatore persuasus, fidens justitiae, atque instituentium videlicet auctoritati, flagitando auxilium quid diceret, ille praecipue (ut asseruit vobis), cujus praedicata cuncto saeculo sapientia gnatonico cernitur quodam assentatu, 230 quam veritatis relatu vero; dixisse suppeditaret et firmissimae stabilitas charitatis, et charitas robustissimae stabilitatis, nisi si forsitan actum aliquid esset contra libitum vestrum verbo aut facto ab ipso, qui sum haec omnia recitans ego? Negligenti, crebro ut agitur, simplici tamen mente peccatum nam voluntatis in aliquo sinistrae, excusare quod valeret omnimodis, est fassus reatu; id ut vindictae severioris judicio vestro cauterio perustum deleret ad purum; jureque 136.0378C| post ut singulare vos patrocinium coleret, colendoque frui perpetim neque desineret, ita tamen ut gratuita, quae plurispendia vobis alternantibus sciret in 136.0379A| hoc praesertim negotio, quod totum Dei solius respectu et fas et necesse esset actitari, minime misceret [ f., nosceret]. Subjecta enim, ait, vestraeque disertissimae paternitati non cognitionis, sed recognitionis causa delata sanctorum Patrum exempla, fore supervacaneum sua perspicacitate [ f., perspicuitate] fatentur, cuilibet [ l. cujuslibet] vestri similium, et qui recognitor atque servator sit aequi, aures inaniter fatigare: quibus dilucidatur legaliter undecunque assumptum, legaliter locatus, neque a semetipso veniens, sed ab eo, cui est mittendi auctoritas, missus, collatum praesidendi quoquo modo alicubi pontificaliter suscepit quis si semel officium, indignum licet, salvo mittentis pariterque convenientium, ut ita fari audeam, statu (malivoli quanquam 136.0379B| usque ad necem desaeviant) loco posse legaliter rursum, ordinis manente custodia, nullatenus moveri, ni forsan magis jura praevalent fori, quam sanctorum exempla; aut majoris auctoritatis est molendinum, quam pontificale officium. Illius namque provisor pelli nequit de semel accepta provisione, ni audientia praecedente, vicinorum sine murmure. Ad episcopum detrudendum hoc exemplo nullum [nullum abundare videtur ], vis nulla requiritur; ratio, laus et vituperatio, 231 plebis consensus, et prohibitio legis partibus conveniunt aequis, paribusque proficiunt modis.

12.

Super quo Deum timentes, hominumque infamiam reverentes omnes, omnes, inquam, (ait prosequens), omnes, idem simultate omnimoda 136.0379C| confidens posthabita, pro se quis dum facit, sibique prospiciendo consulit, sensuros, tum praecipue vos, cui et major verum sapiendi, et, ne quid contra idem moliamini, potior est copia concessa cavendi more usitatissimo, ore, manu, corde: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10), non rememoraturum dicere, ascensurumque ex adverso, oppositurumque murum vosmet defensionis pro domo Israel, ut stetis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5), et 136.0380A| hoc utique ad aquas contradictionis (Deut. XXXIII, 8; Psal. LXXX, 8), ubi probari vestrae valeat firmitas devotionis. Hujus spei fiducia oppido animatus perincongruum judico suasionibus fatigare aliquem vestrum, cum mordacissimam vos noverim Alexandri papae satis nosse sententiam dicentis: Quia si quis se ab auxilio talium subtraxerit, non sacerdos, sed schismaticus judicabitur. Institutionis quippe indignitatis, non se tamen ultro ingerentis, sed praecipienti obedientis ista sunt suffragia meae, quae sacratissimis manibus taxanda committo vestris, vos ut neminem episcoporum, qui causae adfuerit, per Dominum contestans eorum cognitione fraudetis, sed, nequa occasio non me defendendi adesse valeat, ostendendo omnibus propaletis. Hic 136.0380B| sanctorum insanus Patrum, Antheri videlicet, Calixti, atque Gregorii ex decretis, sanctorumque non paucorum se legaliter vacanti inthronizatum Ecclesiae astruere laborans exemplis, ea postquam subter inseruerat, adjecit: Esto aliquis legaliter factum inficiari nullo modo valens, infectum rursus fore criminis alicujus oppositione velit vera falsave; haec sunt, quibus innitor, Deo gratias, iterum patrocinia; sed ignoro, sint utrum aliquid profutura: sunt enim tempora (proh nefas!) legem non admittentia. Cumque sanctorum Patrum sanctionibus 232 se incardinatum, vestri praecipue praeconio, innegabiliter probavisset; atque constructo ab eisdem, papa ut ait Telesphorus, se quasi circumvallasset (ita prosequitur) muro, vestri vero item 136.0380C| inchoans a praeconio; sunt (ut doceri non indiget antistitii vestri sacra prudentia) hujuscemodi perplura per sacratissimas divini dogmatis campos dispersa, et facillime, si necesse fuerit, invenienda: sed sufficere credimus ista, nec commemoranda quoque ipse nisi cui rex Babylonis oculos Sedeciae regis Jerusalem eruit in Reblatha (Jer. XXXIX, 6), quae interpretatur multa haec, quam esse (Gregorio novimus docente [in Job l. VI, n. 37] ) immoderatam, Stygium 136.0381A| Phlegethontis quae trahit non fabulose irretitos ad barathrum, hujus saeculi curam; et ideo (proh nefas!) quibusdam contigisse, ut videntes non videant, et audientes non intelligant, ut merito valeat ipsis aptari quod de illis dictum est, qui averterunt oculos suos, ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum (Dan. XIII, 9). Quos per vestram conveniri ita optamus sollicitudinem, ut non indigeant psalmographi voce tam terribiliter eis ut dicatur, moneri: Intelligite haec qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat (Psal. XLIX, 22).

13.

O vesana phrenesis! o phrenetica prudentis juxta arbitrium vesania! tuas deplorare non suffeceris miserias, et Sedeciae regis ante annos jam plus 136.0381B| mille juste inflictas planxisse non pudebat socors aerumnas. Sed visa est forsitan tibi, neque in hoc phrenetica penitus, desipuisse lascivia: sed multos cum Gregorio hodierni temporis Sedecias, non istum tantummodo deploravisse; unde et quibusdam ejus exemplo (prosecuta es) misere contigisse, ut videntes non videant, et audientes non intelligant, quorum profecto cacumine visum tibi est contingere quivisse, ut tam perspicuo divinae legis renisu tam nequiter expulsus, solemniter inthronizatus qui fuerat, et non ab aliis, sed ab eisdem suis incardinatoribus, sibi legaliter credito, deplanxisse quem tantopere coeperas, fuerit praesulatu. 233 Sed miranda, cui loquebaris, si tamen probitatis ei quidlibet inerat, talibus molliri non valens duritia. Mirandus 136.0381C| potius, phrenetice, qui talia tali dicebas, ignarus utique, quod surdo illi fabulam narrares, elegerat qui potius (de cupido et invido noster uti narrat mytographus) propriam in loco non solum negligere, sed, ut tibi videbatur, penitus pessumdare animam, quam restitutionem tolerasse, nedum elaborasse, ipsius juxta sensum, insanissime, tuam; nisi forte inescare praeconiis avarum gestiens laudis, augustae 136.0382A| recordationis Aurelii lepida satis inductus hujusmodi sententia: Saepe quilibet bonus dicitur, non quia sit, sed ut admoneatur ut sit, more illorum, qui fraudulentos sua de industria commendant, quo scilicet dum sibi considerant fidem ab eis haberi, vereantur fraudis infamia ipsi notari. Dum [ f., ad illos] illum destinabas, Dominum obliti qui fuerant, legatum, oblivisci ipse sedulus Dei metueret praeceptorum, seque improviso, uti et illos, posse adverteret rapi, a nemine, ni cavisset, valeret unde nullatenus eripi.

14.

Videre sed facile pernimium est, callidorum tantum unde contra te conceperit odium; latentia nam rimari, minus idonei. Ut te illius, ita illum tuam in te, quam te odisse potius autumant, 136.0382B| cum insolentia loquacitatem: utque Demosthenem Tullio [Demostheni Tullium, et supple eloquentiam] praeripuisse quidam asseruit, ne primus ipse, ne solus esset orator; vos ventoso satis decertavisse non absque invidia . . . elationis ultrice justissima, stultitiaeque accusatrice verissima bello. Inter superbos enim sunt quia jurgia semper, re si fuissetis, ut vestrum quidam dici ambibat, dissentire ab invicem (natura quia similibus divortium denegat) nullo modo poteratis. In quo tamen ita ille visus est, ut in omnibus, vicisse, quod cum te infulatum desiderato diu, ut ipsum latere nequivit, quo tumebas, deturbasset episcopii solio, reverentiam tibi venerandi omnibus ipsius detrahere conaretur quoque officii. Nam publico te quemdam resipiscentiam etiam dedignantem 136.0382C| dum excommunicasse pro sacrilegio, ipso coram, fama narrasset; nil curandum tua audacter de excommunicatione clamavit alieni. Quod utique eum dixisse, si tuae, uti tu tibi, conscius 234 qualitatis fuisset, mirari adeo valeret. Dealbatum sed foris non minus quam intuentes fallere consuevit; tu eum lutebas sepulcrum introrsus; ac turpis, speciosus pelle decora (cujusdam ut continet satyra) 136.0383A| animus illi et qualitas fuerat tua. Mirum enimvero tam abruptum te contra intus, ut dixi, quae nullatenus viderat, quod est ausus proferre judicium, contra intus dicentem quoque auctoritate Christi Apostolum [ l. Psalmistam]: Sedensque adversus fratrem loqui, et adversus filium matris suae (circumstantem utique populum) hujuscemodi ponere scandalum (Psal. XLIX, 20); teque ideo non esse episcopum, quia episcopio pulsum; dum culpam juxta Aurelium non faciat vindicta, sed causa; poenaque rerum absolutio sit quaedam ipsorum; nam, ut festive satis ait Isidorus, non qui accusatur, sed qui juste et legaliter convincitur, reus est.

15.

Si dereliquerint filii tui, promittit Dominus David, et utique manu forti, legem meam; visitabo in 136.0383B| virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal. LXXXVIII, 31-34). Idem et Malachim numero sed continet singulari, Si inique, inquiens, aliquid gesserit semen tuum, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea (II Reg. VII, 14): ut inter ordinaria reipublicae, et sacrata intelligas sit quanta distantia Ecclesiae, et quam inter se differant Deus, qui tribuit ipse, et quos miseri saepe conferre valent (id est ubi ipse permittit) honores; vel, ut hoc verbis pulchrius referam Augustini, quam omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia, non humano usurpata fastu, sed divina gratia 136.0383C| donata celsitudo transcendat. Sit quod potest censere quivis [ ms., cuivis], inanis utrum praesulatus esse debeat umbra, et sine honore nomen, an auctoritas 136.0384A| quaedam sequatur, quam ea consequentur valentia, quam magis efferat, quam opprimat terrenae molis inopia. Psallite Domino, ait et alibi, in tubis ductilibus; id est de flagellorum attritione productis: laudate Dominum, animabus vel ipsi flagellis correcti nomen cum electis benedicite Domini. 235 Non dissimulandum tamen, quod dum tuba producitur, malleus hebetatur, ut inferentem, quam ferentem ejus illata noceat magis, credamus, injuria. Aurulae quoque filiorum Levi Dei praecepta ipsis servatae damnatis quid monuerint: Et movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. I, 6), non penitus evellam ut quid fuerit dictum, sapientis perpendere fuerat ne infinita replicem, proprium. Lepida sed quam sit, praeter id quod est etiam veracissima 136.0384B| tibique percongrua cujusdam urbani non multum ignoti operae pretium est istiusmodi considerare sententia: Hic etiam nostris, ait, cumulus malis accedit, quod aestimatio plurimorum, non rerum merita, sed fortunae spectat eventum, eaque tantum judicat esse praemia, quae felicitas commendaverit; quo fit, ut aestimatio bona prima omnium deserat infelices, itemque hoc tantum dixerim, ultimam esse adversae fortunae sarcinam, quod, dum miseris aliquod crimen affigitur, quae perferunt meruisse creduntur.

16.

Sed ut ad vestrum jam redire libelli maturet garrulitas nostri phreneticum, quis non omnem excedere judicet insaniam, quod episcopus licet fuerit, causaque non defuerit, archiepiscopum excommunicare quamvis praeinvasis etiam ab Evangelio 136.0384C| Dominicis ausus fuerit verbis. Quinto decimo nam phrenesis juxta vos uti istius habetur libello, cum in coenae Domini festo, festivius quo nil 136.0385A| mea invenitur sententia, 236 muliercularum, moris ut est, reciperetis oblata; istud inferri vobis phrenetica ejus pariter fecit audacia (rata forsitan, ejus quod pulsione, fama ut fuerat, nacta [ f., pacta] die tam solemni, anxietate quem omittebat haud plangere querula, induti fuissetis planeta:] Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Hic, Domine, ambigo, cujusvis duorum mirari debeam amplius phrenesim. Esto enim ille dolore actus insanibat? Vestra, rogo, ubi sanitas fuerit; et ubi praesens, qui tam vobis fueratis ibi, Domine, absens. Viluerat merito mittentis sed aestimatio: 136.0385B| pensari at debuit dominantis praeceptio. Obtinere petentem prohibebat indignitas: obedire sed sibi tremenda cunctis compellebat majestas. Facere sed fortisan quod petebamini [ l. petebatur] defuerat facultas. Habe me excusatum respondere . . . ut quid, rogo, nequivit humilitas. Ad cumulum quoque insanientis vobis ut morem [ f., ex more] ita saepe garriens, genera vesaniae quasi affectatus multa jam per annorum curricula, dicacitatis ita favor desiperet vestrae [ f., nostrae], ut evangelicum illud tam terribile tonitruum intellectuali nequissetis auditu sentire, et quod seipsum, laesus a vobis qui fuerat, moneret, adversum vos habere, et quia jure, quo ipsi deberetis praecepto Domini reconciliari, valuissetis 237 eo nisi explanante intelligere, istud e 136.0385C| vestigio maturavit porrigere. Securus alter ut queat esse salutis, mihi quondam dilectissime Pater, morbi latentis periculum non celare quidem alicui, remedium tamen non praebere consilii, meum ne valeat esse, pristina vestri dominatus interdicit beneficentia. Me laeso potius, quem quamvis [ ms. quamve] graviter laeseritis, reconciliari oportere, delata vobis modo evangelica monet legatio. 136.0386A| Facile prudentissimi ut estis ingenii, advertere valetis, si dicente Scriptura: Intellige proximum ex temetipso (Eccli. XXXI, 18), vir [ f., vigor] non desit animae jure dominans vestrae, qui forte defuerat, cum Intelligite haec qui obliviscimini Deum (Psal. XLIX, 22), quibusdam, qui scilicet averterant oculos suos, ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum (Dan. XIII, 9) per verum suggerere censui antistitium. Absit ergo, absit hoc indesinenter agere, adhuc qui non desinit, quod ab initio verbo utique, de cordibus hominum moliens evellere, quod minatur satagens levigare serpens ille antiquus.

17.

Absit e diverso persuasor, hodie qui legitur, idoneus sermo utique apostolicus. Ascendite pontificale, 136.0386B| quaeso, aequi contra vos judicii tribunal . . . . Stet coram verum non diffitens conscientia; et ex vestra meam taxare libeat mentem. Cumque laesum me quidem haud leviter, interdictorem vero gravissime, sed quibus reconciliari valeatis, inveneritis unum quidem absentem, alterius praesentissimam majestatem; recurrite ad Gregorium saluberrime ita monentem: Debemus quippe ad eum, quem laesimus, quamvis longe positum mente ire, benignitate eum atque submissione placare. Quod si facitis, et sicuti nocuistis, ita me juvare disponitis; munus offerre Deo hac duntaxat ex parte licenter valetis. Si negligitis, funiculus triplex quam difficile rumpitur (Eccle. IV, 12), experiri quandoque credo, et quod [ scilicet funiculus] is fuerit, quo columbae venalitas 136.0386C| perturbata quondam Dei fuit de templo (Joan. II, 15), sero licet potueritis [ subaudi experiri]: quod ne contingat, per hodierni ministerium festi vos adjurando commoneo. Si dedignamini mihi, reconciliamini Deo, cujuscunque medio resolidare gestientes factam per vos specialius 238 (et ut pace licet verum dicere vestra) omnino fracturam. Advertite sane namque, si placet, (potestis optime) quam 136.0387A| aperte Antheri papae decretum, abruptum me contra improvide loquacitatis vestrae perturbat, uti et ejusdem auctoritatis omnis longius judicium. Nam cum benigne satis mei in causa praemisisset, dicens: Utrisque autem, id est et famem verbi patientibus, et episcopis necessitatem, quando inthronizantur in aliis civitatibus, non modica exhibetur misericordia. Negantes autem hoc, speciem licet pietatis videantur habere, virtutem ejus abnegant; quasi in vos specialius inveheretur, coramque essetis, digito intentionis vobis quasi porrecto, repente subintulit: Nam in tali negotio prosapiam non agnosco. Si quis tamen sapientium, quos insipientibus tempestatis hujus procella sociavit aliis auctoribus, facinorum participatione maculatur splendor sapientis; etsi communionem criminum 136.0387B| incurrit, nescit tamen ducem se praebere peccantibus.

18.

Obedientissimum praeterea ad omnia, quae libuerit praecipere, me valebitis invenire, si quod justum esse nostis, plenissime exsequi non dedignamini; hoc dico in negotio juste. Talibus igitur namque protervis cum nullo rescripti remorsa fuisset responso licentia: in tantam (nam deteriores omnes sumus, Chremes ut ait) vesana libertas prorupit audaciam, ut viginti jam voluminum loquacissima garrulitate, quae tamen inconstanti satis levitate in duodecim rursus conatur astringere, magnitudine pari ea gestiens coaptare, omnes non desinat infestare, illos praecipue, quos hic valebitis deprehendere, si non displiceat legere; nullius dignitati, nullius parcens, 136.0387C| ut phrenesis merito a vobis vocata possit videri, potentiae, patronam quae non habeat probitatem, quamvis maximam nuper eorumdem [ scilicet voluminum] fama sit eum obliterasse partem, mansuetudine clementis regis cujusdam pro amore cogente; quod se tamen fecisse demens fateri non desinit. Quidquid non speraverat, jam quidem contigit, immaniter dolore [ f., dolere], addidisse praeterea ut judicemini quasi calcaria sponte currenti; insolentissimam exhausisse, et ad carpendum quoslibet, vos praecipue, quodammodo provocasse videmini in hoc valde superbiam: quod, uti Festus 239 quondam Apostolum insanisse litteris putavit (Act. XXVI, 24), quod dixeritis eum [ subaudi insanire litteris], longe 136.0387D| aliter vos eumdem aestimasse cum sit magis credendum 19. Ah! sile, sile, rogo, sile; jam opposita nuntiatur nam deesse persona. Desine nummulos dilapidare emendis in pellibus, conducendisque tabellionibus. Insana vere procacitas tua; phreneticoque tandem 136.0388A| dimisso tabulatu, threnico, beatus quod Job, dic ululatu: Verebar quod enim accidit (Job III, 25). Abiit nam, quem insectabaris, et proh! minime reversurus abscessit, abesse quoque sortitus aeternum. Clangor, eheu! manet ut iste signorum. Obiit, quam abiit; praecessit, quam abscessit. Nugigerulo nugi ipse nugas effundens, divinabas uti demens cum populo, insultaveris caveas mortuo dico. Ne fatigare, quaeso, garrulitas inepta diutius nulli curanda dictando. Quis leget haec? sed potius famelico resipiscens dic cum satyrico: didicit nam quia dives alit, ut conqueritur avarus, tantum mirari, tantum laudare disertos plebeios affectaveris nequidquam rumusculos. Denique non omnes eadem mirantur, amantque. Mitte cunctorum favores inaniter 136.0388B| quaeso, captare. Non maledicas surdo, neve obloquaris absenti, alias sane probo, caeteris nec adeo inhumano pro tempore atque loco, tibi licet infesto. Clama sed potius, vociferare medullitus. Incipiunt versus ab eodem compositi.

20.

Quid teneant intus nostri, si forte libelli
Cura velit solers lectoris discere, sume.
Dat studium, scriptor, socios quo vindice vero
Concutiat, sternat, relevet, confortet, adunet,
Soletur, recreet, animet, conformet, adornet;
Aetna qui gravius tolerant, heu! pondus, amice.
Ut sua nam stringit quemvis, vexatque chiragra,
Opprimit et gibbus sideris incongrue dorso,
Maternas trux dilacerat ut bellua costas,
Exstincti et vindex genitoris tentat haberi;
136.0388C| Haud secus interno sese infestare duello
Abjurata Deo certat plebs dente canino,
Mordendo alterutrum consciscens impia jura
In caput et vertenda sumendum quis propriumque
Velle Dei curans lymphata mente laborat,
Ancillata Deo paveant quo corda maligno.
Grandia parva docet stultus, dum quisque sinistra
Componit dextris, distorta et recta fatetur,
Alba nigris, quadrata rotundis, saeva benignis
Mutavisse juvat, et carpere justa: beare
His adversa, vehat sibimet quo tartareum vae
Confundens natam Domini quod munere rectum
Protulit, et firmis compegit nexibus olim
Temporibus, quae quisque suis proque ordine pulchro.
136.0388D| Constituit doctor debriatus nectare divo.
Sic ruit in praeceps decus et veneratio prorsus
Ordinibus collata sacris et coelitus, ac sic
240 Ephraim Manassen, Manasses infestat Ephraim,
Debellare simul Judam tenduntque parati
136.0389A| Agmine conserto, nullos habitare triumphos,
Immemores Domini civilia condere bella
In sese proprium gnari et torquere flagellum,
Quos hic nostra manus intactos linquere dum non
Praestruit auxilium, tribuisse putabitur ingens
Afflictis, iniquis inimica mente notarit.
Dum recitat seseque magis quam nostra probarit
Ridendum cunctis merito dum valdius ipsi
Insanire libet, furias et cura ministrat.
Ergo potens adsit in dextera, meque volentem
Syrtes cum brevibus, Scyllam saevamque Carybdim
Evitasse ferat miserens miserando juvamen,
Inque sacras venerandi et dogmatis ocius arcas
Invenisse queam, prosit quod pluribus aeque
Hosce juvando levet, illos frenando retardet,
136.0389B| Ne voluisse suum valeant complesse retenti.
Ast oppressa diu perversis legibus, atque
Fessa sacerdotum magnas hoc munere turma
Concipiat vires; Domini de dogmate firmus
Murus, et infractus maneat, Telesphorus ipse
Structum papa pius nobis quem dixerat olim,
Ipsa cohors nullum, nisi quem fregisse valeret,
Cujus in auxilium constructus cernitur esse,
Propulsum septis gemit: Ipse quilibet ergo
Haud dignetur nostrum poterit quia certe
Multa tulisse sibi percongrua seque juvare,
His nisi defuerit, curet qui talia forte.
Nam genus hoc hominum crebrescere solibus istis
Constat, quos Dominus vertat, deposco, benignus,
Praestet et oppressos gravius jam fasce levari.
136.0389C| Dum mea jam videor specialius edere vobis
O pars sancta virum, Domini sors atque ministra;
Arma dedisse paro, quibus et sua jura tueri,
Et sese vestrum valeat quis, praeduce Christo,
Victorem et monstrare malis dum perfidus illum
Attigerit cuneus: vincet nam mox Deus ipse,
Vincet et ipsa suo victrix constantia recto
Semper, et haec comitata suis fautricibus omnes
Infestos, nocuos, inimicos proterat hostes,
Vincat, perturbet, mutilet, rogo, postulo, posco.
Amen, sic fiat, reboent et cuncta reposco.
21. Parce, Deus, famulo, miserens miseresce redempto,
Cum requie veniam huic pie dando piam.
Nil mihi, nil quia sum tibi, sed peccasse probatur,
136.0389D| Ut mactare velit, qui pecus alterius.
Non pecudi nam, sed Domino reus ille tenetur,
Lex habet in terris omnibus una simul.
Tu solus veniam, tu solus ferre medelam,
Si parcendo velis, mox potuisse clius [ l. pius].
Hinc te posco Deus tribuas obnixe rogatus,
Liber ut astrigeras is queat ire vias.
Porthmea contemnat felix, nec cura timentis
136.0390A| Dignum sorte tua torserit hunc aliqua.
241 Lamas nec Erebi tangat, nigrasque paludes,
Cerberus absistat, Gorgona despiciat,
Nec Stygios innare lacus, aut tetra videre
Tartara contingat, quem via dextra juvat.
Nec Chaos, aut Phlegethon nigris habitacula monstris.
Sint, quae vel subeat, vel subeunda fleat.
Scrupea Cocyti videat nec tesqua, jubeto,
Cui patriam coelum spes fuit esse sibi.
Eumenidum thalamos crevisse negato piorum
Agmina conspiciat, se simul ac videat.
Hunc via tartarei vergens Acherontis ad undas
Nesciat, hunc coelum norit, habere velit.
Nil mea te noceant incommoda, commoda multis
136.0390B| Quem struxisse ferunt, qui bona sola vehis.
Conformant magnis multa, et bene gesta loquuntur;
His diversa silent, noxia ne superent.
Quis faveas, rogito, solum, nec millia vincat,
Sit pergrande licet, nil Deus officiat.
Cunctivalens, praestare facis, ut velle favebit,
Dextera nam dextras splendificante tua.
Quamvis parva scient, vanescit nempe sinistra,
Flammivorus boreas disjicit ut paleas.
Hinc tuba terribilem sonitum insperantibus edens,
Dum sua pro meritis praemia cuique dabit.
Evasisse ferat discedite, si negat euge:
Sors ea nam multos haec habet egregios.
Ne metuas pavens, ait, o grex, complacuit nam
Te solio regni nobilitasse Patris.
136.0390C| Felix ille tamen, concessa qui benedictus
Sorte. Venite capit, est, erit, atque fuit.
Crescens nempe suus sanctorum cuncta tuenti
Ut numerus, meritum semper et ipse fuit.
Hoc Deus immense audi, tu hoc pie munere nostrum
Haud frustrare velis connumeresque piis.
Impetret hoc genitrix tua, Christe benigne, Maria:
Exposcat coetus huic veniam superus;
Aetherias reseret valvas Petrus atque beatus,
Tum sancti occurrant, suppetiasque ferant.
Sic mea te vexat, sic, o Rodberte, Phrenesis,
Sic, inquam, felix sis, rogat, ac frueris.
Item Ratherius contra Baldricum invidum.

22.

Pensitaverim sane cum saepe, ut absente relicto 136.0390D| 242 tecum agam, adhuc praesens, Baldrice, in edendis opusculis; quae contra illum, vel, pro illo praecipue composueram. Nam te exceperat, quod immunis ab illo, quo uter nostrum laborasse ferebatur, penitus fueras, id est phrenesis litteratoriae vitio, nummis quam libris utique nitens, armis quam armariis, copia amicorum quam judicio priscorum. Tuum ut exemplum Dei fuisse cernitur infortunium, 136.0391A| subitae quo largitionis comitem sedulus poenitentiam cavere illarum, atque continentiam longiore providere ( nescit enim, scribit ut Flaccus, vox missa reverti ) tractatu. Nascebatur enimvero mihi et exercitatio interim, meique ipsius recognitio certior. Quaedam, ad quae scilicet sufficerem ipse, quaeve vel inaniter tentare, vel tentata vix aut nullatenus possem, mihi quam alii haec inter famulatus praesertim ab intelligente, quo possim videri placuisse, nunc desiderarem, mihi mature ut fuissent emissa, morte praesertim ipsius [ id est Rodberti] audita. Quamvis enim coram multis eosdem saepe legerim, legendosque aliis eo dederim superstite libellos, salva animositatis ut adversarii constanti, ut aiunt, amici fama foret quo perenniter mihi nollem quemquam opinari; 136.0391B| tamen ipso defuncto inchoatos, quos eo valente nedum peregerim [nondum peregeram] (audacius profiteor) pene edidi quoque. At quia superest, mature ipsum (ariolari ut videor mihi) secutum tamen magna adhuc aemulorum phalanges, quorum ne dicam reconciliationem, saltem cessationem sperasse nihil amplius aestimo, impar sibi ratione insaniam nisi pariter incolumi (facete satis enim Plinius ait secundus, 136.0392A| gratiam malorum tam infidam esse quam ipsos ) data editionis festinatissimae opera notum enitar fuerit tam aequis, quam iniquis, uti neque illum quondam, ita neminem quoque nunc vestrum in promulgando veritatis me statu cavisse, summum at nefas putasse, nostrum [ f., vestrum] aliquem post obitum, nedum scripto, maledicto incessere tantummodo levi. Unde supra. 23. Praemisso idem me firmiter de fidei veritate tenere, etsi aeque non valeam astruere, quod beatum atque constantissimum ejusdem fidei defensorem atque promulgatorem Aurelium Augustinum 243 caeterosque ejusdem religionis assertores atque propagatores, 136.0392B| confiteri et credere me profiteor inseparabilem atque coessentialem aeternaliter Trinitatis unitatem, unitatis Trinitatem hoc est unum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, 244 et caetera, quae leguntur in fidei professione inserta in tertium Praeloquiorum librum totidem verbis num. 31, usque ad ejusdem libri finem: post cujus ultima verba in codice haec clausula apponitur.

EXPLICIT LIBER QUI PHRENESIS DICITUR A RATHERIO EPISCOPO COMPOSITUS.

(no apparatus)