Pia credulitate tenentes (1238)
Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui inclusarum ancillarum Christi Monasterii Sancti Francisci Ordinis Sancti Damiani Pragensis salutem et apostolicam benedictionem 1. Pia credulitate tenentes, quod in vobis, quarum mentibus nihil extra Deum sufficit, Patris aeterni Spiritus eloquatur, petitiones vestras quase ab ipso formatas sola coelestia sapientes, et benigne suscipimus et favorabiliter exaudimus; praesertim cum sicut evidentibus patet indiciis, vos Reginae Virginum locum in loco pauperum , etiam quando coeli Regem genuit, non habentis contemplantis penuriam, ubertatis perpetuae fidelibus productivam, indecens reputetis servas et ancillas fovere deliciis, cum pannis vilibus involutus in praesepio steterit Unigenitus omnium Conditor. Hinc est quod hospitalis Sancti Francisci pragensis dioecesis, cum juribus et pertinentiis suis, olim vobis et per vos monasterio vestro ab Apostolica Sede concessi, vestra libera resignatione recepta, vobis quae contemptis visibilibus ad invisibilium delicias properantes vitare studetis obstaculum in temporalium spinis inoffensam faciem Dei, quaerentium consurgere consuetum, devicti precibus vestris et lacrymis praesentium auctoritate concedimus ut invite cogi ad recipiendum de cetero possessiones aliquas non possitis.
2. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ausu temerário contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani XVII Kalendas Maji, pontificatus nostri anno duodecimo.