PIUS PP. X
EPISTOLA
PLACUIT TIBI*
AD R. P. D. MARIANUM EPISCOPUM OSCENSEM, IN SUO QUINQUAGESIMO AB INITO SACERDOTIO ANNIVERSARIO
Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Placuit tibi, subeuntis sacerdotii tui natalis quinquagesimi nuncium, sane iucundissimum, ad Nos mittere: placet Nobis laetitiae tuae in partem venire, eamque societate Nostra pleniorem reddere ac suaviorem. Nec tamen amori tantum in te Nostro id tribuendum existimes. Tuae enim virtutes, tua Nos impellunt merita tam diuturno sacerdotio ac tam laudabiliter emenso episcopali munere, profecto neque pauca, neque obscura, sed egregiae nativitatis testata monumentis. Ea utique amori in te Nostro hanc a Nobis impetrant paternae benevolentiae significationem. Tu vero Nostras accipias gratulationes: accipias et omina quibus te caelestibus poscimus perpetuo cumulari muneribus, eorumque conciliatricem apostolicam accipias benedictionem, quam tibi, venerabilis Frater, clero ac populo, in quem pastorales tuae curae evigilant, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XII Decembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo. AAS, vol. II (1910), p. 7.