LXIV | LXVI |
LXV. - POMPOSIA
790 Anni iam sunt mille. Mihi sata pascua villae,
mel erat et vinum, fruges et textile linum,
grex satur in caulis, erat altilis omnis in aulis,
mugitusque boum iubar explorabat eoum;
dumque mea cura fluitant florentia rura,
795 ipsa dabam sanctum semper Pomposia cantum:
UT proscissa bonos REdamarent arva colonos,
MItisque haec victu, FAcilis quoque vita relictu,
sol laetus laetis, LAbor hic foret arra quietis.
Haec prius: alterno torpebam deinde veterno,
800 cum terrae matri decessit vomis aratri.
Amissis rastris, ego mansi sola sub astris.
Tum mihi squalenti cecinerunt undique venti
atque iracundae tantum procul aequoris undae.
Tum manes multos monachorum rite sepultos
805 voce queri maesta nox audiit intempesta.
Nunc priscae famae meminerunt denique lamae:
nunc rident orae foliis herbisque decorae.
Quod fuit est. Lentam stupeo remeare iuventam:
has segetes laetas longissima ventilat aetas:
810 hic mihi curo fido monachus canit agmine Wido.