Poematia et Epigrammata/V

E Wikisource
< Poematia et Epigrammata
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png IV VI Fairytale right blue.png


V. - MONS TITAN

Te campus albis discolor oppidis
velisque late candidus Hadria
      Titana mirantur sereno
240 tergeminum vigilare caelo. Te quisquis acres linquere Lingones
vult atque harenas inmemores maris,
      sive ille pilis obstrepentes
            Romuleis pede transit amnes
245 (hostis deorum vectus equo viam
plebeius urguet consul, et ungulis
      de nocte concussum citatis
            Flaminium resonat statumen); seu conpedito quae volat inpetu
250 ferrata rauco flamine percita
      certique moles inplet auras
            tramitis inpatiens boatu, circum stupentem per celeres rapit
agros, per ulmos usque volubiles,
255 dum cernit et collem supinum
            ad tumidos equitare montes; laeto salutat murmure te, triceps
Titan, beatam et culmine Romuli
      urbem triumphatique Romam
260 temporis inperiosiorem.