Poematia et Epigrammata/XIX

E Wikisource
< Poematia et Epigrammata
Jump to navigation Jump to search
XIX. - AD IANUM CRESCENTIUM

Fairytale left blue.png XVIII XX Fairytale right blue.png

XIX. - AD IANUM CRESCENTIUM

Dum facio trepidis haud grata pericula, Iane,
    discipulis, temptans mollia corda metu,
600 saepius avertit se mens patriamque revisit
    atque amnis patrii flumina parva mei.
Qui nemora et colles queis fecit Gratia nomen
    incolis, o nostri dux gregis, atque metis,
nostri vive memor qui tristia ducimus, oti
605 florentes studiis vel minime, exilia.
Sic proprio quam educis agro te protegat umbra
    vitis, et hospitibus pocula laeta ferat.