Poematia et Epigrammata/XV

E Wikisource
< Poematia et Epigrammata
Jump to navigation Jump to search
XV. - AD FRIDERICUM BALSIMELLI

Fairytale left blue.png XIV XVI Fairytale right blue.png

XV. - AD FRIDERICUM BALSIMELLI

Rusticus extremas stipulas succiderat Umber

        montibus aeriis,
550 cum puer, heu, longis aveo dum visere nidum
        laetus ab exiliis, et patris amplexus animus matrisque recenset
        oscula multa memor,
graminaque et ripas Rubiconis arundine laetas
555 caeruleumque mare, te, patrii antistes fani, te veste decorum
        anxius intueor
atra. «Cur tecum (numquid pater?) ibimus, hospes?
        quid pater, eia?» Taces.
560 Sic erat: orbatos lacrimans ad muta trahebas
        limina filiolos,
ut si forte sacris fumantia funera taedis
        exsequerere pius.