Jump to content

Poematium medicum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Poematium medicum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


Poematium medicum (Benedictus Crispus), J. P. Migne

CRISPI MEDIOLANENSIS DIACONI AD MAURUM MANTUENSEM PRAEPOSITUM IN MEDICINAE LIBELLUM PRAEFATIO. (0369B) Quia te, fili charissime Maure, pene ab ipsis cunabulis educavi, et septiformis facundiae liberalitate ditavi, unum tibi deest quod adhuc in annis virentibus constitutus ingratum semper habere voluisti, hoc est gratae peritiam medicinae per omnia parvipendens, nullam in liberalibus disciplinis partem communionemque retinere dixisti; nunc autem quia valetudinum variarum saepius in te dominatur enormitas, cogis ipsam eamdem artium amplificare peritiae, quam prius non erubuisti nefariam et turpissimam nuncupare. Exigis ergo a me ut te ruricolam faciam, herbarum medicinalium virtutes edoceam, (0369C)ipsasque temporibus certis singillatim ostendam, et, juxta valetudinum multiplices qualitates, species curationum indubitanter exhibeam. Quod tuae annuens voluntati libenter excepi; et, breviloquio in praesenti opusculo studens, heroico te melle pascere cupio, ut paulatim ad artis amorem adducam; ne si plura primitus in os tendendo retexero, pluralitas fastidium faciat, fastidium desiderium tollat. Ergo quod probatissimum habeo succincta supputatione perstrinxi; ut dum ista opere liquidissimo vera esse probaveris, plurima quae restant ardentius atque diligentius assequaris.

I. DE CAPITE.

Si caput innumeris agitatur pulsibus aegrum,
Ac circumflexo turbatur pondere quodam,
(0369D)Protinus ex hederae studeas redimire corona.
Thus quoque cum diro Libanum copulatur aceto.
Myrrha etiam liquido pariter sociatur olivo,
Et cephalota simul celebris cum sale savina.
(0370B)Pars tamen ex ipso quatitur si concita morbo,
Talpa vigens capitur, oleum quam concoquat omne,
Et caput et facies linietur unguine de quo.
II. DE DENTIUM DOLORE.

At si multiphagi quatiuntur turbine dentes,
Symphoniaca valens premitur cum pollice denti:
Protinus ex ipso rabidus dolor omnis abibit.
Ne glutias tamen admoneo, quia perfida pestis
Sumpta rapit sensum, capitur quasi mortis imago.
Si vero insanus guttur rapit et quatit [ Codd., quater] algens,
Sister erit potus, unguen medicina salubris.
III. DE PHRENESI.

At dolor immensus penetrat si forte meningas,
Et vitiat cerebrum grassans maledicta phrenesis,
(0370C)Gratus erit pulmo sumptus de viscere cervi
Compositus cephalo, seu vis epota corandri,
Aut raphani cortex saevo mollitus aceto:
Sumptus acer nimium est, sed certe cura vetusta.
IV. DE OCULIS.

Haud dubium celeres vitiat languor citus orbes,
Et variis turbata modis fortuna perurget:
Laedit enim, sed curat amans cum tempore certo.
Ergo age marrubium statim componito coctum,
Betonicam nectis certus, sucidam quoque lanam:
Omne malum tollit citius, pia lumina reddit.
Si dolor est oculis rubeus quem concitat humor,
Tum verbena potens leni potabitur unda.
V. DE MACULA OCULI.

Si maculam retines oculis, dum volvitur intro,
(0370D)Conspice dum pergis rubeum per rura limacem,
Quem fundens oculo modium componito certus.
VI. DE ANGINA GUTTURIS.

Si vero angina guttur pervaserit amplum,
(0371A)Ac foliis tumidis arcens compleverit illud,
Arsenicon teritur juncto pipere boloque,
Sic positum pennae perflatur gutture rauco.
VII. DE UVA GUTTURIS.

Uva madens cum forte modum non continet ipsum,
Extillatque graves putridasque in corpore guttas,
Pulmonisque leves terebrat male sordida pennas,
Siccatur simili citius de pulvere grassans.
VIII. DE PULMONE CURANDO.

Saepe vigens hominis quatitur vis ipsa thoracis,
Cernitur et diram multis intendere mortem.
Si cupis ergo aegrum curis repolire thoracem,
Non pigeat varias herbarum cernere curas.
Lana madens oleo, nec non succus feni Graeci,
Haec reparant stomachum, datus potusque myricae,
(0371B)Bettonicae celebri sociatur brassica grandis,
Raphanus ex mulsa, dandus prasii quoque succus.
Sumitur et celebris digne lelisphagus herba,
Ultima sic dabitur magnae curatio cedri.
IX. DE CORDIS DOLORE.

Cum dolor insanus lateri praecordia pulsat,
Et cordis fibras multum dolor angit acerbus,
Dira fluenta juvant juncta virtute coralli.
Dein pipinella levis sociatur jure marathri.
Sizaduar capitur, nec non tanaceta virilis,
Quae et sedat febres cordisque venena repulsat.
X. DE PLEURESEOS CURA.

At si forte pium latus pulsaverit ingens
Morbus, et ancipiti turbatur vita periclo,
Accelerare lupi pellem studeas, et ponere caldam,
(0371C)Cervi et medullam poteris cum unguine capri.
Protinus in cacabo mittantur, igneque lento,
Pix pariter britia societur decoquaturque,
Farris et ipsa lupina simul, et non sine croco.
Sicque malagma pium morbo jungatur acerbo,
Quo requies detur misero nimium laboranti.
Et vitium pellit celebris medicina Tonantis.
XI. DE SPLENIS CURA.

Splen tumidus hominem plaustum cum forte molestat,
Bettonicam coquis, et socias purgata columbae,
Quae duo juncta simul poscunt jungi cephalotam,
Rosaceumque oleum; certus sic madida nectis.
Thymbra brevis rapitur, sociantur atque lupini,
Saepius et dantur, bibitur quoque lingnula cervi,
(0371D)Qua virtute perit facies, sed blanda rugatur.
Nascitur in petris humilis, sed magna lieni
Est et amica homini, verum haud risibus apta.
Quot sunt membra hominis, tot sunt in corpore pestes.
Sed medicina potens compescit munere multas.
Dum vitiatur hepar gliscitque ex more scyrosis,
Costus acer bibitur, necnon reubarbarus ingens.
Quae contrita simul reprimunt cum sale tumentem.
Fibra lupina valet, juvat ac potata dolenti,
(0372A)Cum patitur jecur in dextra, splen ipsa sinistra.
Cura ideo amborum parilis conjuncta duobus.
XII. DE STOMACHI ET INTESTINI DOLORIBUS.

Viscera multimodis quatiuntur intima poenis,
Et cruciatur eger totus languore minaci,
Nec spes ulla manet vitae, cum spiritus ipse
Alta petit, peregrinus abit, bona quaeque relinquit.
Dicitur haec torta, gravis quia viscera torquet,
Atque iterum iterumque placat, corrumpitur omnis
Chara natura simul, reparat quod fervida lympha.
Sic pigra ex ipso foveantur membra liquore
Et frigida ex calidis amnentur cuncta fluentis.
Postea distractus fundatur anseris adeps,
Et sociata simul pateat virtus feni Graeci.
Nec minus in liquidis coquitur vis ipsa fluentis.
(0372B)Protinus et pavidum fundatur clyster in anum,
Qua virtute miser poterit reparare dolorem
Squibala quem faciunt dum non sit cura salubris,
Claudit et angustos patientis cholera cursus.
Raditur et niveus elephas, statim bibiturque,
Distorquet tortos citius haec datio potus.
Sumuntur catuli ut fertur pia viscera caeci,
Mollia sic teneris adhibendum membrula fibris.
Et dolor omnis habrae [ Codd., habre] transitque in viscera fissi.
Plinius id memorat, scimus quem vera locutum.
XIII. DE HYDROPIS CURA.

Ex scyrosi splenis mortalis nascitur humor,
Et segregat miseram misero de viscere pellem,
Tantaque vis morbi est, sitiens ut non satietur.
(0372C)Sumuntur cineres quos urit fraxinus alta,
Ex his lisciva franguntur hordea dura,
Bis simul excoctis fidus compone dolenti,
Raphanus ex dulci mandatur optima melle,
Cujus ex foliis epithema apponitur ipsum.
Sulphura cum veteri potantur fervida vino:
Nec minus ex ipsis epithema appone tumenti.
Haec scyrosin splenis solvunt, lymphas quoque siccant.
XIV. DE TINEIS.

Putrida sanguineis gliscunt si vulnera morbis,
Conveniet calidum lacte potare caprinum
Nec minus ex asina solvunt apostema dirum.
Vitis amineae cineres funduntur olivo:
Potus hic est putridis multis per saecula dignus.
Ast apium caricaeque simul, nec non baca lauri,
(0372D)Iris, et Illyrica grandis centauria ruta,
Haec poterunt citius purulentas tergere sordes,
Ac redivivum hominem laetis reparare diebus.
XV. DE VERME AURIS.

Convenit incautis cautas praetendere curas,
Ne minus indocili turbentur corpora sensu.
Cum sopor immensus hominis pervaserit artus,
Tum solet indignas animal penetrarier aures.
Accipe cum cepa citius vel muris aceto,
(0373A)Nec moram facias, poteris sic pellere vermem.
XVI. DE SURDITATE.

At si surditiam pateris, rubros lege vermes
Arboris antiquae, puro sic miscis olivo;
Auribus infundis, cupidam tibi redde salutem.
Anserinus adeps prodest et vulturis atri.
Ceparum succus juvat auribus et bona praestat,
Cum solet incautis aures pervadere lympha.
XVII. DE DYSENTERIA.

Saepe solet ventris nimius transcurrere cursus,
Paulatim teneram multorum solvere carnem,
Quem prudens medicina Dei compescere noscit.
Galla asiana juvat, cerasi longum quoque pomum,
Caseus aptus erit dulci cum munere mellis,
Proderit et calidum hirci de viscere ruptum
(0373B)Appositum ventri sevum, quae cognita cura est.
At proprium si forte unguem demittit ab ipso,
Significat citius cupitam jam perdere vitam.
XVIII. DE DURITIA VENTRIS.

Si vero immenso turbatur pondere venter,
Aspice quo crescit venando germine pallas;
Dicitur haec virgo cunctis et amica salutis;
Protinus et capito, gliscit bona gratia ventri.
Elleborum capitur, teritur, mulsum bibiturque,
Semper ad hunc valuit morbum nec non chamaeactis
Diluta cum veteri statim potanda lyaeo.
Proderit et gustus sine mora lactis equini.
Eupator, prasion, atque hermodactylus ipsa,
Fertur ut in libris, semper sunt ventris amici.
XIX. DE VESICA.
(0373C)
Multis multa juvant quia sunt contraria morbis
Morbus ab antidoto superatur numinis alti.
Est morbi species multis inimicaque pestis,
Cum furit insanus vesicae calculus ardens,
Saxa quidem generans quibus cunctatur urina.
Nec valet homo dolens imbres laxare benignos.
Hedera celsa dabit celso de culmine baccas,
Ipsius et succum cum vino sume tepenti,
Nec mora, rumpetur plantago glandis, et ipsa
Sumitur et bibitur olusatrumque benigna.
Saxifricam tollunt petro necnonque selino.
Suffragiis his fultus eris. Dominumque rogabis.
XX. DE FLUXU URINAE.

Quod si contra fluens nimios perfuderit imbres,
(0373D)Ex cerebro leporis statim compesce fluentem.
Vina vetusta capis, cerebrum cum percipis ipsum,
Vile quidem est potu, sed non medicamine vile.
XXI. DE SANGUINE NARIUM.

Dicendum cunctis cum fundit sanguinis unda
Naris haemorrhoida, quae sit spes certa salutis.
Ruta dabit potum pariter contrita nidorem,
Humilis ex campis prodest contrita cumino
Hypporis, et sistit conjuncta nare cruorem
Pulvere boleti quem fantur esse lupinum,
Naribus associas vilis quoque gramina mentae.
XXI. DE HAEMORRHOIDE.

Si vero obscenum morbus tentaverit anum,
(0374A)Quaeratur maurella potens inimicaque talpae,
Nec non hyosciamus, quarum fit cura salubris
Haec epota simul sistunt jam jamque cruorem
Plumbus et ustus obest madido conjunctus olivo.
His junctim [ Codd., justus] binis subsistit sanguinis unda.
XXIII. DE IGNE.

Perfurit ignis acer comburens viscera semper,
Semper et errat atrox flammam sub cute remittens
Atque iterum exsiliens fontis sub imagine gliscens.
Fraudibus internis ejus sit obvia semper
Mens hominis; linire juvat chelidoniae gramen.
Internus nivei sociatur candidus ovi,
Ruta juvat morbumque fugat, stringit quoque flammam,
(0374B)Si tepido puroque simul jungatur olivo.
Ne putes haec quod falsa loquar, cum dicere verum
Veritas ipsa jubet; stercus producito morbo
Ovis et id calidum, referunt quod carmine plures.
XXIV. DE CARBONE.

Vis inimica viget morbus cum perfurit ingens,
Languida terrificus perimit cum viscera carbo.
Jovis huic barbae succus pariterque benignae,
Quae simul est hostis, nec non contrita savina
Stercore cum nitidae potantur jura columbae;
Sumpta quae si tremulo remanent in corporis alvo,
Vita salus pavido sic jam promittitur aegro.
Sin vero exhaustum videtur reicere potum,
Crede mihi celerem videtur pandere mortem.
(0374C)Hunc etiam dirum raparum semine pelli
Asseruit Quintus vera ratione Serenus.
Prosunt et impressa gravi cauteria morbo,
Calx etiam viva statim conspargitur in quo.
Cumque Dei jussu fuerit rubicunda cicatrix,
Tunc vero intrepidus timidam componito curam,
Quo virulenta lues valeat haurire venena.
Hoc tamen attestor, noscas vitare soporem,
Ne redivivus atrox possit reparare vigorem.
XXV. DE SCIA ARTHRITICA.

Si cui coxendix gressum fraudaverit ipsum,
Ossaque perlustrans furibundus creverit humor,
Sume polypodium quam dicunt esse filiclam,
Cui bene miscetur tritus cariophylus ater
Ductilis et piper, gratum cunctis cynamomum.
(0374D)Sic potum facias; tribuas sed non sine melle.
Arboris ulmineae discas perquirere librum,
Cui rubiam misceto, simul potato jucundus.
Urticam cernens ruris, ne sperne majorem,
Quae potata diu noscit comburere pestem.
Id teneas certum firmum verum quoque, nate.
XXVI. DE PODAGRA CURANDA.

Multi multa ferunt, quorum scriptura salubris,
Qui tamen affirmant pigram sine cura podagram,
Dicere si potis est; si vis succurrere morbo,
Incipe quod moneo; gratos succidito lactes.
Sic dolor immanis novit superare dolorem.
Felicis appositum requiem dat gressibus unguen
(0375A)Et myrica potens, vivens quoque barbula Jovis,
Pinsuntur pariter, pedibus nectuntur, et ipsae
Carpuntur jugiter claudo potum tribuentes.
Vis tibi mirificam jam nunc mandare salutem?
Pisciculos capito spinae ruccas nomine dictos.
Quos lateri impositos ferventibus addito prunis,
Gressibus ac certus calidos compone dolentis;
Omne malum reprimunt, pestis sic dura fugatur.
(0376A)CRISPI MEDIOLANENSIS DIACONI AD MACRUM MANTUENSEM PRAEPOSITUM EXPLICIT. SED PROFECTO CRISPUS ISTE NEQUE POETA EST NEC VERSIFICATOR BONUS; QUIPPE NON EX LEGE METRORUM SED AD SUARUM AURIUM SONUM VERSUS COMPOSUIT, ID EST RHYTHMUM TANTUM.

ΤΕΛΟΣ.

Scripsit Petrus Cenninus Florentiae MCCCCLXVIII XIII Kal. Novembris.