Jump to content

Poematum Latinorum Libellus

Unchecked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Poematum Latinorum Libellus
1795

editio: in Viva Camena
fons: [1]

PRAEFATIO

[recensere]


Prolusiones pauculas, opera iuventutis meae, statui praelo dare.
Haec autem redintegrata studia, quae solebam acriter et attente prosequi, nunc lentus atque languidus respicio. Tamen adolescentiae, non inaniter consumptae, non oscitanter obdormitae, reminisci iucundum est.

Mea quidem hos, qualescunque sint, fructus tulit: acerbos aliquando et immites fateor.

HENDECASYLLABI

[recensere]

I. AD CATULLUM

[recensere]


An felix fuerit solum Quirini
Incepi dubitare, quod tulisset
Tot civilia bella Caesaresque:
At, divine Catulle! cum putâssem
Ut suavis fueris, et ut Diones
Cesto laeta Camaena cingeretur,
Tum fugere procul, repente, ocellis
Et civilia bella Caesaresque;
Atque omnis dubitatio recessit
Quin felix fuerit solum Quirini
Te, divine Catulle! te poeta.

II. AD AMICUM

[recensere]


Faustam se mea Musa praedicabit
P * * * ! tibi: namque liberari
Orbem vidit iniquitate regum:
Faustam quod meminit duces Britannum
Horrentes scelus, ac sacro pavore
Perculsos, remeasse ab Occidenti!
Nolebantque diutius manere
Hostes fratribus, Innocentiaeque
In templo, emeriti! manus lavabant.
Nuper, laeta, refrigerantis Arcti
Reges undique, Satrapasque Regum,
Collectos ut acerba fata ferrent
Gallis, vidit inermibus repelli.
En! ut omnia damna, quae parabant
Genti magnanimae, sibi irruere.
En! ut ridiculum iacent; ut hoste
Conculcantur inutiles coronae!
En! quae non poterant suis saluti
Servis esse, malum aut diem fugare,
Procuduntur imagines Deorum.
    Nos, qui talia vidimus, potimur
Vitae muneribus, cupiditatum
Expertes; tamen est quod haud Silebo,
Et quo se mea Musa praedicabit
Faustam non habet, aut cupit, Patronum.

III.

[recensere]


Dii! vobis ago gratias; ago, Dii
Magnas non quia flaveant aristis
Arva, aut gramine prata laeta vernent
At, quod vos mihi Stoicam quietem,
At quod ilia dura, praebuistis,
Nec risu quatiunda nec dolore.
Nam quis, iure alio, videre possit
Quae nos quotidie videmus? O Dii!
Vos ridetis opinor intueri
Tam macrum atque misellum homuncionem.
Quo venalius est nihil sub astris,
Adulantibus adpeti catervis.
    Hic, quos attinet alma cura templi,
Splendescunt dapibus tumentque vino:
Hic, quos purpura delegata plebi
Vestit, mane frequenter hunc salutant;
Obrepuntque silenter, annuuntque
Summisse caput, et genu pavimento
Inflectunt tremulum: ordine antecedit
- Tam summissa, silens, tremensque, turba
Importuna Cubiculariorum.

    Felices! quibus, inter haec, dedistis
Et servare fidem et tenere risus.

IV. AD CATULLUM

[recensere]


Vilem laesus ut execror Cachistum,
Anne te sequar, O Catulle! versu?
Tanto me superas, Catulle! versu
Quanto dulcior est Amor Furore.

V. AD CACHISTUM

[recensere]


Heus! homo Venerique Gratiisque
Invisissime, nec minus Camaenis!
Audi paucula quae mihi, hac sub ulmo
Acres Hendecasyllabi ministrant.
Verum, in principio Cachiste! causum
Vis dicem tibi claudicationis?
Paucis, dum requiesco, causam habebis.
    Novisti graviter, Cachiste! Musas
Iniustum exilium meum tulisse:
Novisti graviter, Cachiste! Musas
Hoc a tempore strenuis iambis,
Alcaeive sonantibus flagellis
Gravisas tua verberare terga.

    Paulisper maneas, amabo! amabo!
Iambo pede fessus ut recumbem,
Tunc mittam tibi carmen hac ab ulmo.

VI. AD CACHISTUM CUIUS CHARTAE QUAEDAM COMBURERENTUR.

[recensere]


Si possis mihi dic, Cachiste! charta
Dum flammis tua stridula ureretur,
Num maior fuit ista poena chartae
Humenti, vapidaeque, frigidaeque
Tam tarda misere perire morte,
An flammis adeo obstinatam habere
Amplexu in calido, Cachiste! praedam?

VII. AD CACHISTUM

[recensere]


Debentur tibi, mi Cachiste! grates
Quod tu materiem, satis, dedisti
Ventosaeque venustulaeque Musae:
Et quidnam, mihi dic, negare possim
Ventosaeque venustulaeque Musae?
Si laetatur, equos iubet parari

  • Ut tecum volitet super cacumen

Pindi, Pegaseo insonans volatu,
Et pingit duplici colore pennas
Queis sublime per aera auferaris.
    Seu, distorta morosiore vultu,
Quaerat materiem novam querelae,
Tu das materiem novam querelae.
Tum, si forte facetiis adornat
Carmen quod rabida inchoârit Ira,
Subridet: velut inquiere vates
Emersam Venerem mari, columbis
Iunctis ante vehentibusque concham.

[*]Scripseram Cachisti mutationem in picam: Imitatus illud Menagianum de pari clade Gargilii.

VIII. AD BRITANNIAM BELLO IN ASIA FELICITER PERFECTO

[recensere]


O! Regina Britannia Insularum!
Orbis lucidus universi ocellus!
Bellique* arbiter, Artiumque mater!
Pulso a finibus Indiae Tyranno,
Ac natis Asiatico triumpho
Missis ad tua castra, nonne Pacem
Optas finitimis favere terris?
Et tu perpatiare sic tyrannos
Tot induere Galliae tumultus?
En hos consequitur Rapina, Caedes,
Et Fames malesuada, visque Martis:
Hic Discordia saevit; ecce pallam
Scissam, et purpureo oblitam cruore!
Hic Bellona ruentibus catervis
Ignes iniicit; atque melleos Mors
Prosternit pede flosculos Iuventae.
    Infelix puer! imminente letho,
Expectant male te tui parentes!
Et lactata puella spe, lacertis
Heu! inanibus, heu! vacante lecto,
Dulci se tibi somnio volutat.
O crudelia bella! mane clamat,
Ter crudelia! vos enim abstulistis
Illum quem mihi blanda Nox reducit
Et gaudens tenebris Amor: tamen Mors
Hoc a pectore bella nil valetis!
Tam charum caput una dimovebit.

[*]Verbo masculini generis hic usus sum: haud aliter Livius, ni fallor, verum arbitrum Romam appellavit.

IX. DE CATONE ET CAESARE

[recensere]


Ut vitam, Cato! Caesari invidebas
Sic mortem tibi Caesar invidebat.

X. AD PAPYRIUM CURSOREM POETAM

[recensere]


Illud me penitus pudet fateri
Cursor! quod temerarius proposti
Qualis sit tua, me arbitro, Camaena.
At fabor licet illico erubescem.
    Hanc Afrae similem puto volucri
Quae, cum protulit ora, mandat actae
Et Phaebi radiis; deinde pullos
Crudos, non reditura, derelinquit.

XI. DE POETARUM INFORTUNIIS

[recensere]


Eheu! vae tibi! vae tibi! O Poeta!
Qui curaeve vel aestimationi
Te Diis esse, miselle, praedicaris.
Olim vae tibi! vae! senex Poeta!
Aeque sancta Poesis ac Senectus
Aeque nunc inopes iacent. Quid, oro,
Valent, ingenium, ioci, lepores,
Lusus, deliciae, dicacitates,
Atque omnis chorus Elegantiarum
Quae molli pede quo lubet vagantur?
Dum tu, quo iubet illa saeva Diva
Illa quae regit Antium, vagaris.

XII. AD AMICUM

[recensere]


Chare P***! quid ago requiris?
Saepe vel tento lepidum Catulli
Carmen, aut tendit mihi Martialis
                                Musa flagellos.
Rideo, sperno, rabidum Cachistum:
Hei mihi! semper brevis ille risus!
Currui adsigo Scelus, at molestat
                                Cura triumphum.

Heu iuventutis reditura nunquam
Gaudia! infestâ mihi dempta dextrâ;
Innocens risus, agilesque ludi,
                                Laetaque frontis.

Pila, trans aulam validis lacertis
Acta non crebro resonat; nec aura
Fert citum binis peditum catervis
                                Altius orbem

Non leves, aptae stabilire foedus
Mutuum, rixae; nec operta stratis
Ora, cum longas timidasque ducit
                                Fabula noctes.

Haec ego interdum memini, iuvatque
Et dolet; quaedam dolor est voluptas:
Sed parum mitis mea lenta corda
                                Torquet amaror.

Eia age! abstergam lacrymas; Iacchum
In coronatos cyathos vocabo:
Reddat elapsum catus ille Tempus,
                                Gaudia reddat.

Forsan et dulcem referat Sodalem,
At procul nobis abes, O Sodalis!
Sin minus, primum mea te iubebunt
                                Vota valere.

XIII.

[recensere]


Saepe iussisti quid in his opinor
Rebus, O tibi mitteretur
Sedulo, donec violare pacem
                                Purpura cesset.
Aureus donis rabidos tyrannos
Burcus ad coelum tulit, at querelas
Temnit infestas venientis aevi,
                                Temnit honores.

Quam potest aurum! male dehonestat
Propter hoc, priscumque genus Senator
Seque, nec canos meminit capillos
                                Morte minari.

Ore quam torvo inspicient parentes
Pallidum fortes, ubi mistus umbris
Umbra! per dura tenebrosa Ditis
                                Regna vagatur.

Aeacus nullâ reticet loquelâ;
Nec iacet torpens veluti videtur
Bos, sub aestivi medio diei,
                                Stratus in herbâ.

Ecce! fatalem quatit aequus urnam;
Ecce quam circum miseri ministri.
Stant! silet totum nisi quod revolvis
                                Sisyphe! saxum:

Et procul stridor resonat rotarum
Raptus Ixion ubi, tot per annos,
Flevit, et flebit, nimium petisse
                                Improba vota.

XIV.

[recensere]


Roscida incumbens properabat ala
Vesper, et tingens radiis Olympum
Sol recedebat: Labor ante postes
                                Fixerat arma.
Terra subridet. Pueri, ecce! nymphas
Elicent claris fidibus; Colono
De manu vomer cadit, et lavantur
                                Brachia rivo.

Currit ad campum citus. O Puella
Fausta! cui sese, mediâ sodales
Fronte robustos supereminenti,
                                Conferet heros.

Tela deponit violenta miles,
En! et hirsutam galeam corollis
Ornat immistis, sociique visu
                                Nympha superbit.

Fluctuant flatu Zephyri corollae
Et viri et nymphae simul; alma Cypri
Marsque sic unâ roseis in hortis
                                Ora gerebant.


Heu! meis tandem Cytheraea curis
Parce! lenimen precibus negabis
Cum tuum numen toties adorem
                                Carmine Sapphus?
Illa sublimi volucres in aurâ
Passeres vidit quoties ad aras
Supplicaretur tibi, et annuebas
                                Blandula votis:

Dulce subridens Dea! Iam Phaontis
Candidae subpurpurei lacerti
Ambiunt collum, ac tepidâ Cupido
                                Ventilat alâ

Iam nec umbrosum Zephyrus recessum
Abnuit molli recreare flatu;
Ille campestris, volitans, videtur
                                Frater Amoris

Ille dormitos, Dea dura! flores
Suadet amplexum tenerum subire:
Illo et absenti rosa pulchra marcet,
                                Lilia languent.

Nonne marcesunt, age dic puellae?
Nonne languescunt? iubar his Iuventae
Cur micat, verno nisi lusum eatur
                                Tempore vitae.

XVI.

[recensere]


O Puellarum chorus! O Dianae
Candidae zonâ refluente nymphae!
Phyllidi aequandam, lepidae, potestis
                                Dicere nomen?
Dicite: illius mea Musa famam
Phyllidi iunctam mala non tacebit.
Quid loquor? talem haud pharetrata vidit
                                Diva puellam.

Ergo parcetis iterum nocere
Phyllidis nostrae nitido decori,
Invidae Nymphae! neque triste sparget
                                Lingua venenum.

Insequi mollem dominam, et fugare
A genis illi ambrosium ruborem
Quid valet? nostrae quid inhaesit hasta
                                Vestra Dione.

Vos nimis duras satis indicabant
Lumina: immistâ taciturnitate
Laesa defectâ tremula edidit sus-
                                piria linguâ.

Vos decet nigris adhibere nodum
Crinibus, vestri est Borean vocare
In sinum nudam, et penetrare cornu
                                Devia sylvae.

Vos decet fortes catulos ciere
Per locos crassâ rigidos pruinâ,
Mane ubi nondum radiante gemmae
                                Sole liquescunt.

Illa per suaves adytus rosarum
Mitis incedet, modulosque avenae
Et levem cantum aeria insusurret
                                Filia vocis.

Inde Livoris digito notari
Tuta vitabit: prece nil ad aras
Adpetens, lectis Veneri sacellum
                                Floribus ornet.

XVII.

[recensere]


Nil, O P***! praeter bona vota, recessu
Exanimis, poterit tibi mittere Rugbia: vino
Solo animi redeunt, et dulcia carmina vino.
Hoc mihi saepe rubet, non deficiente crumenâ
Nunc velut ante: tamen non amplius illa ministrat
Gaudia quae quondam celeres ubicunque ferinam
Quaesumus, niveas quo late Aquila explicat alas,
Quove nigra erectum baculum complectitur Ursa,
Pennigerumve premit Serpentem Celticus Heros.
    Verum ubi diripior? versus, quem libera dictat
Mens mea, lene fluat; nam cor dabit absque Camaenâ.
At vocor; en! sonipes ut fraena lupata remordet.
Iamque vale. His abeuns a sedibus, alta reviso
Tecta ubi Bacchus adest, Bacchoque beatior Hospes.
Illic, plena tuum ut sacrarunt pocula nomen,
Tum chari oblitus fio paulisper amici.

XVIII.

[recensere]


Si, Melibaee! iuvet quandoque per arva vagari,
    Pandit odoratum quo rosa multa decus:
Ne, male defessus! sub gramine languida sternes
    Membra; sub infido gramine Fata latent.
Sirius ut Solem comitatur, iniquior aestu,
    Decedit solito vipera quaeque cavo.
Tunc tumet irato metuenda Tarantula morsu,
    Quem, licet exiguum, nil Medicina levat.
Miris ora modis pallent, et inertia membra
    Corporis insolito pondere pressa tremunt.
At quem non potis es medicamine pellere morbum
    Phaebe! agili choreâ carminibusque domas.
Et virus, misto sudore, fugatur in auras
    Cum salit ad magicum saucia turba sonum.
Sed, sua cuique placent modulamina. Rusticus audit
    Gratius incomptos quos dat avena modos.
Miles ad armorum sonitus, strepitumque tubarum
    Surgit, et horrendo percitus igne valet.
At fortasse tibi fuerit, Melibaee! valere
    Cum dilecta gravem te tua Laura vocat.

XIX.

[recensere]


Dum per Biltonios errabam devius agros,
    Atque inconsulto dulce patebat iter:
Tunc, vel avem sequerer, quae nollem linquere nidum
    Nolit, et impavide pipilat ante pedes:
Aut, humili volitante alâ per florida prata,
    Ducerer in vetitas papilione moras:
Forte, iisdem studiis versata ignobilis otî,
    Venit eundem ipsum nescia nympha locum.
Ver tenerum spirabat; erat tenera ipsa puella.
    At nec Amoris inops, at nec inepta iugo.
Purpureis velut uva tumet succosa racemis,
    Aut pueri digitis inviolata rosa;
Pectora sic illi suffusa rubore tumebant,
    Ora pudicitiae tale tulere decus.
Ilicet obstupeo; vox languida faucibus haeret,
    Corda micant erebro, genua soluta labant.
Hac ego luce puer, memori bene mente recordor,
    Certior incepi scire quid esset amor.


Me iuvat in campis pueros lususque videre,
    Praeteritos animo me revocare, dies.
Ergo iterum aspicio te, Rugbia laeta! sodales
    Ergo iterum veteres, aspiciensque fleo.
Non quia me miserum tua linquere iusserit arva
    Iste sed indignos reprime, Musa! modos.
At Natura iubet, quae me mollissima finxit,
    Non mala, nec iusto membra vigore carent.
Sed lacrymas oculo quoties velit elicet, et me
    Excruciant alii quae leviora putant.
Stipes agro non est, non septa virentia rident
    Vere novo, modicâ non strepit amnis aquâ;
Pernicem puerum quae transiluisse recordor,
    Quin ictu subito pectora pulsa micent.
Aspice, conigerae nutant ut in aere pinus,
    Subter, ut aureolis laeta genista comis!
Insula! tu mihi surgis; ego te saepe solebam
    Cingere flore capri, te decorare rosis!
Ambit et hos flores, fine nomine, parvula Nympha,
    Nympha sub ardenti mox peritura Cane.
Illius in ripâ quoties sub vespere sedi,
    Compingens lyricis anxia verba modis!
Forsitan aut calamo liquidas Elegeia voces
    Leniter inflaret, forsitan aptus Amor.
Ista diu periere; diu si dicere fas est,
    Cum iam bis novies haud mihi venit hyems
At sero linquant puerilia tempora mentem
    Quae nisi cum gemitu nec reputare licet.

XXI.

[recensere]


SIC, SIC IUVAT IRE SUB UMBRAS Virgil
Sola, Cupidineas volvens sub pectore curas,
    Infido statuit Laura perire viro.
Nuper in Hesperias Phoebus descenderat undas,
    Coeperat e tepidâ surgere valla vapor:
Plena reliquissent fulvae mulctralia vaccae,
    Longaque frendentem terruit umbra canem.
Iamque vagis Virgo compleverat omne querelis,
    Cum serum varias per nemus audit aves.
Ingreditur: non illa petit lenimina luctus,
    Corde sed e tristi talia verba ruunt.
Vae! quousque viro sic temnar? inultaque temnar?
    Debuerat potius quod licet ille mori!
Ulmo a procerâ suspendar , inutile pondus,
    Hei mihi! vel rapidis obruta mergar aquis?
Obruta merga aquis? eheu! fortasse sepulchrum
    Non erit, et nullo carmine nota tegar.
Talia dicebat, cum linquens Tityrus umbram
    Ecce puellares sternitur ante pedes.
Anne decet lacrymis madefiant Virginis ora,
    Illa ora, illa novâ candidiora nive.
O! mea nectareas abstergant basia guttas
    Morte ferâ debet virgo tenella mori?
Suspendare? sequar fugientis ad astra sodalis,
    Teque iubente altis obruar unus aquis.
Qualia dixit habes: licet haud memore quid egit;
    Hoc Musaeque vetant, et vetat ipse Pudor.
Laetior hinc animus Laurae: Mors undique fugit:
    Fertur et haec dulci fassa fuisse proco.
Certa fui lethi; sic, sic iuvat ire sub umbras
O! mihi talem obitum quaelibet hora ferat.

XXII. AD AMICUM

[recensere]


Dona, suis olim Musis, oblata Tibullo,
    Me misisse tibi poenitet! et fateor!
Captus amore pio teneri suavisque Poetae,
    Heu! quibus imprudens! auribus ista dedi!
At sceleri nostro parcas, divine Tibulle!
    Mitis es ipse, scio, mitis et ille, puto:
Et veniam nostrae dabit ob tua carmina culpae;
    Sustinuit nunquam surdus abire prece.
Abnuis, O B**! tandem abnuis? ora serenet
    Illa memor nostri mens, solitusque favor.
Sic tibi sint docti, velut usque fuere, Sodales,
    Sic vacuum libris chara Camaena vocet.
Sic tibi sit Nemesis, tibi Delia, cumque recedit
    Lux, agitet mollem blanda Neaera sinum.

XXIII. IN OBITUM DAGOBERTI DUCIS: QUI, PYRENAEIS IN MONTIBUS, VICTOR OCCUBUIT.

[recensere]


Dum tua Pyrene castrum caput aere velat,
    Dum latus ad niveum plurima Nympha salit:
Laetaque caerulâ dum Sequana labitur undâ,
    Et Rhodanus rapidas in mare volvit aquas:
Semper honos Dagoberte tuus laudesque manebunt,
    O patriae vindex! O columen patriae!

XXIV. AD GALLIAM, GERMANIS ALIISQUE VICTIS HOSTIBUS

[recensere]


Gallia! libertate ardens, et lassa triumphis,
    Intrepidâ vibras tela tremenda manu.
Scilicet agnoscunt iam iam tua iura tyranni,
    Et reboant vinctae sub pedibus Furiae.
En! iterumque vocas ad pectora mitia natos,
    Multa dolens veteres deseruisse Lares:
Ecce simul, belli laetata recedere fluctus,
    Florifero properat Copia pulchra sinu.
Sic ubi proruerint ignotis montibus imbres,
    Undique Memphiacis expatiantur agris:
Flava Ceres atri sequitur vestigia Nili,
    Et Iocus, et Risus, et Charites, et Amor.

XXV.

[recensere]


Quid prohibet fortes cantu celebrare Britannos,
    Cum mihi sint vires? dulcis Amice! rogas.
Vellem equidem fortes cantu celebrare Britannos,
    Et licet, at fidos non celebrare licet.
Si facerem certe gelidus tacitusque iacebo,
    At non interea Fama tacebit anus
Audirem e tenebris ubi respondere vetamur,
    Et Fidei questus, et probra Iustitiae.

XXVI. DE MASONIS MUSAEO

[recensere]


Unus Alexandrum depingere novit Apelles,
    Unus et amissum flere Maso Popium.

XXVII.

[recensere]


Iam video modica saltem me laude mereri;
    Ecce! meum Bavius carpere coepit opus.

XXVIII.

[recensere]


Graecule! cum solito tua tristior ira videtur,
    Crede mihi, solito tum minus illa nocet,
Sic, ubi saevit Hyems canos fine more per agros,
    Omnia tunc ipsâ sub nive tuta iacent.

XXIX. IN MORTEM ANUS GARRULAE ET INDOMITAE

[recensere]


Cuius erat tam dira diu violentia linguae,
    Ferrea nunc olli comprimit ora quies:
Sed tumulum vespae male grato murmure complent,
    Quaerit et hinc pullis garrula pica cibum.

XXX. DE PUERO QUI FULMINE CAPTOS OCCULIS ESSET. EX HISPANICA

[recensere]


Blande puer! certe tibi missa Tonantis ab arce
    Abstulerunt oculis fulgura fausta diem.
Caecus es: at melius tibi fors versatur Amoris
    Quam nimium pulchri Liriopeiadis.

XXXI. AD LAURAM

[recensere]


Dum, malesuada! mihi tua candida pectora praebes,
    Me ferus in rapido vortice volvit Amor.
Aequora non secus in puppim surgentia candent,
    Non secus intereâ Nauta perire timet.