Jump to content

Poenitentiale Theodori cum aliis capitulis collatum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Poenitentiale Theodori cum aliis capitulis collatum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Poenitentiale Theodori cum aliis capitulis collatum (Auctor incertus), J. P. Migne

CAPUT I POENITENTIALIS. (0983A)

In ecclesia ubi mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sacrificare non licet. Aliter ex capitulis a R. D. Luca Acherio editis, habet cap. LXVIII: In ecclesia sanctificata nulli mortui sepeliuntur. Si autem ibi mortui, antequam fuerit sanctificata, sepulti sunt, non sanctificetur.

Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa et rasis vel lotis lignis ejus reaedificetur. Si haec consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet, si religiosi ibi sepulti sunt. Alias ex eodem capitulo supra notato: Si inde mutata fuerit in altero loco, vel laventur tabulae, quaecunque etiam ecclesia mutata fuerit in alio loco, iterum sanctificetur; si vero in ipso loco, et ei mutata fuerit, aqua aspergetur sancta. (0983B)Sed ex concilio Agrippinensi Burchardus, Ivo et Gratianus, ut legitur in Poenitentiali, referunt his paucis mutatis: Burch., lib. III, c. 38, ex concilio Agrippinensi, c. 23: inde evulsis corporibus et rasis parietibus, etc. Grat. Decret. III p., dist. 50, c. 28: et rasis parietibus vel tignis ejus loci.

Si vero paganus, sic mundare et jactare foras melius est. Al. cap. XXXVI: Gentiles mortui de locis sanctorum ejiciendi sunt. Burch., lib. III c. 13; Ivo. p. III, c. 15; Grat., Decret. III p., d. 1. c. 27, ex concilio Aurelianensi c. 3: Ecclesiam, in qua paganus sepultus est, non liceat consecrare, neque missas in ea celebrare, sed jactari foras, et mundari oportet.

Laicus non debet in ecclesiis lectionem, nec alleluia (0983C)dicere, sed psalmos tantum aut responsoria sine alleluia. In cap. XXVII transponuntur verba. Apud Burch. vero l. VIII, c. 87; Ivo p. III, c. 105 eodem ordine quo jacent in Poenit. leguntur, ac citantur ex concil. Mogunt. c. 18.

CAP. II POENIT. Episcopo licet in campo confirmare, si necesse sit. Burch., lib. IV, c. 68, ex concilio Rhemensi, c. 10: Episcopo liceat in campo, si necesse sit, confirmare.

Episcopus non debet abbatem cogere ad synodum ire, nisi etiam aliqua rationabilis causa sit. Burch., l. VIII c. 73, ex concilio Turonensi, c. 2: Episcopus non debet abbatem cogere ad synodum ire nisi aliqua rationabilis causa consistat.

(0983D)Si quis presbyter ordinatus deprehendit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizavit. Cap. LXVII: Quicunque dubitat de baptismo, iterum baptizetur. Burch., lib. IV, c. 74; Ivo, p. I, c. 268; Gr. decret. II p., c. 1, q. 1, c. 9: Si presbyter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum. Ivo (0984A)ex concil. apud Compend. c. 5, addit quod habet vet. cod. Poenit.: Et omnes quos prius baptizavit.

Non licet diacono, laico poenitentiam dare. Sed episcopi aut presbyteri dare debent. Cap. XLIII. Non licet diacono alicui judicare poenitentiam, sed episcopis aut presbyteris. Ad marg. ponitur emendandi causa: indicere. Hoc tamen vocabulo. Judicare poenitentiam, alibi utitur Theodorus in cap. de Abbat. Nec libertas monasterii est poenitentiam saecularibus judicare. Et post Theod. conc. Germanicum I, c. 2: Et unusquisque praefectus unum presbyterum qui hominibus peccata confitentibus judicare et indicare poenitentiam possit. Concil. Vermeriense, c. 1: Sed poenitentiam ejus judicamus. Regino, l. I, de Eccl., discip., c. 95. Sic nec poenitentium judicia alii usurpare debent. (0984B)Quod repetitur a Burch. lib. XIX, c. 153. Atque hoc idem habet antiquissimus codex ordinis Romani in bibliotheca abbatis Constantini Goetani, ex quo V. C. I. Morinus haec verba citata retulit lib. IV Poenit., cap. 18.

CAP. III POENIT. In ordinatione episcopi debet missa cantari ab ipso episcopo ordinante. Cap. Theod. I: In ordinatione episcopi, vel presbyteri, sive diaconi vel subdiaconi oportet episcopum missam agere. Burch., l. I, c. 225; Ivo, p. IV, c. 338, ex dictis Theod. Arch.: In ordinatione episcopi, ipse qui ordinat missam celebrare debet, et qui ordinatur similiter.

CAP. IV POENIT. (0984C)Nullum perfectum credimus in baptismo, confirmationem episcopi non disputamus; tamen in Nicaena synodo fuit chrisma constitutum. Cap. IV: Nullum perfectum credimus in baptismo sine confirmatione episcopi: tamen non desperamus.

Pannos chrismatos iterum super alium baptizatum imponi non est absurdum. Burch., l. IV, c. 94, ex concil. apud Bellovacum, c. 8: Si quis voluerit chrismatis pannum iterum linire, et super alium baptizatum mittere, non est absurdum. Gr. decret., II p., d. 4, c. 121: Chrismate pannum.

In catechumenae et baptismate et confirmatione unus potest esse pater, si necesse sit. Non est tamen consuetudo. Per singula singuli suscipiunt. Burch., l. IV, c. 24, ex conc. Mogunt.: In catechumenae (0984D)et in baptismo et in confirmatione unus pater potest fieri, si necessitas cogit. Non est tamen consuetudo Romana. Sed per singula singuli suscipiunt.

Non licet alium suscipere qui non est baptizatus. Burch., l. IV, c. 26, ex concil. Mogunt., c. 2: In baptismo vel in chrismate non potest alium suscipere (0985A)in filium, qui non est baptizatus vel confirmatus. Idem apud Ivo, p. I, c. 220.

Non licet baptizatis cum catechumenis manducare: quanto magis gentilibus. Burch., l. IV, c. 95: Catechumeni manducare non debent cum baptizatis, neque osculum eis dare, quanto minus gentilis.

CAP. V POENIT. Sed licet Dionysius Areopagita dicat blasphemiam Deo facere, qui missas offert pro malo homine, Augustinus tamen dicit pro omnibus Christianis hoc esse faciendum, quia hoc vel eis proficit aut offerentibus aut petentibus. Cap. LVI: Blasphemias Domino agit, qui missas Domino offert pro malo homine. Augustinus dicit omnibus Christianis esse faciendum quod vel ei proficit, aut offerenti, aut viventes (0985B)consoletur. Burch. et Ivo legerunt quod est in vet. cod. Poen., his tantum mutatis: quia vel eis proficit aut offerentibus, aut petentibus proderit. Apud Burch. l. III, c. 65, et apud Ivo., l. III, c. 67: quia vel eis proficit, aut offerentibus proderit.

CAP. VI POENIT. Monacho non licet votum vovere sine consensu abbatis, sin minus, frangendum est. Burch., l. VIII, c. 9; Ivo, p. VII, c. 32; et Grat. Decret., II p., caus. 20, q. 4, c. 2, ex dictis Basilii: Monacho, etc. Si autem voverit, frangendum erit.

CAP. VII POENIT. Mulieres non velent altare de corporali, nec oblationes super altare, neque calicem ponant; neque (0985C)stent inter ordinatos in ecclesia; neque in convivio sedeant inter sacerdotes. Burch., l. VIII, c. 84, ex concilio Rhemensi praesente Ludovico imper., c. 5: Femina non det poenitentiam, nec corporale cum oblatione, nec calicem super altare ponat, nec inter ordinatos stet in ecclesia, nec sedeat inter sacerdotes in convivio.

CAP. VIII POENIT. Graeci carnes morticinorum non dant porcis. Pelles tamen ad calceamenta et lanam et cornua accipere licet, non ad aliquid sanctum. Capit. X: Graeci autem morticinam non dant porcis suis. Pelles vero morticinorum ad calceamenta, etc., licent accipi: sed non, etc.

CAP. XI POENIT. Mulier tribus mensibus abstineat se a viro suo quae (0985D)concepit ante partum, et post tempus purgationis, hoc est, quadraginta diebus et noctibus sive masculum et feminam genuerit. Cap. XXI: Mulieres menstruo tempore non intrent ecclesiam, neque communicent nec sanctaemoniales nec laicae. Si praesumant, tribus hebdomadibus poeniteant quae intrant ecclesiam ante mundum sanguinem post partum, id est, 40 diebus.

Legitimum conjugium non licet separare sine consensu amborum: potest tamen alter alteri licentiam dare accedere ad servitutem Dei in monasterio, et sibi nubere, si in primo conjugio erat secundum Graecos. Regino, lib. II de Eccl. disc., c. 107, ex dictis Hieronymi. Additur quintum, quando sive vir, sive mulier ex consensu religionem ceperit, licet alteri (0986A)accipere novum conjugium, sed puerum vel puellam. Vide excerp. Egberti Eborac. arch., c. 118. Item canon Africanensis. Legitimum igitur conjugium non licet separari sine consensu amborum: potest tamen alter alteri cum consilio episcopi licentiam dare ad servitutem Dei accedere. Quidam etiam dicunt: Sive vir sive mulier ex consensu religionem ceperit, licet alterum accipere novum conjugium, sed puellam vel puerum, si continens esse non poterit quod non laudo. Idem addit Theodorus aliis verbis: Et tamen non est canonicum. Quicunque attente perlegerit Hieronymum, et canones conc. Afric., non diffitebitur haec citata ex Hieronymo et canone conc. Afric. ad Theodorum potius pertinere.

Muliere mortua licet viro post mensem alterum (0986B)accipere. Mortuo viro post annum licet mulieri alterum tollere virum. Excerpt. Egb. Ebor., c. 116. Synodus dixit: Muliere mortua licet viro post mensem accipere alteram; post annum vero licet mulieri accipere alterum virum

Si mulier discesserit a viro suo despiciens eum, et nolens reverti et reconciliari viro, post quinque annos cum consensu episcopi aliam accipere liceat uxorem. Excerpt. Eborac. archiep., c. 122. Canon dicit: Si mulier discesserit a viro suo, etc., post quinque vel septem annos, cum consensu episcopi ipse aliam accipiat uxorem, si continens esse non poterit, et poeniteat tres annos, vel etiam quandiu vixerit; quia juxta sententiam Domini, moechus comprobatur

Si in captivitate per vim ducta redimi non potest, (0986C)post annum alterum accipere. Item si in captivitate ductus fuerit vir ejus, quinque annos exspectet. Similiter autem et mulier, si talia contigerint. Excerpt. Egb. Eborac. arch., c. 122. Canon dicit: Si cujus uxor in captivitatem ducta fuerit, et ea redimi non poterit, post annum septimum alteram accipiat. Et si postea propria, id est prior mulier de captivitate reversa fuerit, accipiat eam, posterioremque dimittat. Similiter autem et illa, sicut superius diximus, si viro talia contigerint, faciat.

Duo quoque fratres duas sorores in conjugio possunt habere; et pater filiusque, matrem et filiam. Cap. LXXV: Patri et filio matrem et filiam licet in matrimonio habere.

(0986D)Si vir et mulier conjunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro suo non posse; si quis poterit probare quod verum sit, accipiat alium virum. Rhaban., in ep. ad Heribaldum, cap. 29: Non cum auctoritate, sed de quorumdam statutis respondemus, in quibus scriptum est: Vir et mulier si se conjunxerint matrimonio, et postea dixerit mulier de viro quod non possit ei nubere, si potest probare per justum judicium quod verum sit, accipiat alium. Regino, lib. XI, c. 242: quod non possit coire cum ea. Addit Burch., l. IX, c. 40: Si autem ille aliam acceperit separentur. Ivo, p. VIII, c. 79: Accipiat alium: eo quod juxta Apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum.

Puellam desponsatam non licet parentibus dare (0987A)alii viro, nisi illa omnino resistat; tamen ad monasterium licet ire si voluerit. Illa autem desponsata, si non vult habitare cum eo viro cui est desponsata, ei pecunia quam dedit, et tertia pars addatur. Cap. LXXXI: Desponsata mulier viro; deinde non vult habitare cum ea, reddat pecuniam quae ipsi datur; et tertiam partem substantiae addat. Priora verba ut in vet. cod. Poenit. leguntur apud Burch., lib. VIII, exceptis his verbis quae desunt: nisi illa omnino resistat.

CAP. XII POENIT. Si servum et ancillam dominus amborum in matrimonium conjunxit, postea liberato servo vel ancilla, si non potest redimi quae in servitio est, libero licet ingenuam conjungere. Cap. LXXI: Si servus sit, (0987B)et ancilla domini servum illum liberum non vult cum illa nubere, dimitte accipere, si illa non potuerit ad eum. Quae verba nimium depravata ad genuinum et apertum sensum restituuntur praecedenti lectione (0988A)vet. cod. Poenit. quam rectam esse confirmant excerptiones Egberti Eborac., cap. 124, Canon dicit: Si servum et ancillam dominus amborum in matrimonio conjunxerit, postea liberato servo vel ancilla, si non potest redimi qui in servitio est, libero licet, sicut quibusdam placet, ingenuam conjungere; sed tamen juxta sententiam Domini moechus probatur.

CAP. XIII DE POENIT. Jejunio legitima tria sunt in anno: quadraginta ante Natale Domini, et post Pentecosten quadraginta dies. Cap. 109: Jejunia legitima sunt tria in quadragesimis.

Infirmis licet omni hora cibum et potum sumere, quando desiderant vel possunt, si opportune possunt. (0988B)Burch., l. XVIII, c. 20, ex concil. Mogunt. c. 20: Infirmis licet omni hora cibum potumque sumere, quotiescunque desiderant.