Jump to content

Poenitentiale Theodori cum testimoniis collatum

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Poenitentiale Theodori cum testimoniis collatum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Poenitentiale Theodori cum testimoniis collatum (Auctor incertus), J. P. Migne

(0987B)Cum apud omnes viros doctos constet quae vulgo laudantur ab auctoribus recentioribus sub nominibus Hygini papae, Fabiani, Eutychiani, etc., esse supposita, et variis hinc inde excerptis testimoniis contexta; sufficit ea quae pertinent ad Theodorum, ipsi (0987C)ut vero ac certo auctori restituere, sicut jam plura aliis patribus a viris doctissimis restituta sunt.

Grat. Decret., II p., caus. 27, q. 2, c. 27. Desponsatae puellae non prohibentur monasterium eligere. Probatur itidem auctoritate Eusebii papae dicentis: Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere: licet tamen illi monasterium eligere. Illud est desumptum ex Poenit. Theod., in quaestionibus conjugiorum, ubi sic: Puellam desponsatam non licet parentibus, etc.

Decret., II p., caus. 28, q. 1, c. 2: In fidelis potestate sit, post baptismum uxorem recipere, quam ante dimiserat. Ex decreto Eutychiani papae: Si quis gentilis gentilem uxorem dimiserit ante baptismum, (0987D)post baptismum in potestate ejus erit eam habere, vel non habere. Hoc pertinet ad Theodorum qui ita in quaestionibus conjug.: Si quis dimiserit gentilem uxorem, etc.

Apud Grat. sequitur c. 3: Fidelis infidelem discedentem sequi non cogitur. Idem Eutychianus papa: Simili modo, si unus ex conjugatis baptizatus est, (0988B)et alter gentilis, et sequi non vult, sicut dicit Apostolus: Infidelis si discedit, discedat. Istud quoque est Theodori qui haec subjungit: Simili modo, si quis eorum baptizatus est, alter gentilis, etc.

(0988C)Decret., II p., caus. 35, q. 2, c. 3: Affines in quinta generatione copulari possunt: in quarta si fuerint inventi, non separentur. Item Fabianus papa: De propinquis qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, defuncta uxore vel viro, et quinta generatione conjungantur: in quarta, si inventi fuerint, non separentur. In tertia vero propinquitate non licet uxorem alterius accipere post obitum ejus. Aequaliter vir conjungatur in matrimonio eis quae sibi consanguineae sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem suae uxoris. Eadem paulo post citat sub nomine Julii papae in eadem caus. et quaest., c. 13. Sed ista pertinent ad Theodorum qui sic in quaest. conjug.: In tertia propinquitate carnis licet nubere secundum Graecos, sicut in lege scriptum est; in quinta secundum (0988D)Romanos, tamen in tertia non solvunt, si post factum fuerit. Ergo in quinta generatione conjungantur. Et sic de caeteris.

Ex quibus omnibus patet maximae auctoritatis esse Poenitentiale Theodori, atque optimum codicem ms. quo usi sumus.