Pomponia Graecina

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Tac. Ann. XIII 32.


Non cultu nisi lugubri Pomponia vitam,
non animo vixit nisi maesto, maestior ex quo
ante aramque focumque domus veteresque penates
iudicium capitis, Plauti, te iudice, passa est,
in cuius cum farre manum convenerat uxor.
Nam mulier soles ita surgere et ire sinebat,
ut demum extinctis tacito fruitura sepulcro.
Prorsus vitabat ludos certamina pompas:
illam rugitus non perstrinxere leonum
ientantum in circo, non mollia brachia mimi,
non venetus vinctus loris auriga, neque illa
stans caedebat equos salientis verbere cordis:
numquam Graecinam podio quaesivit in aureo
et verso moriens gladiator pollice vidit.
Dis eadem nec tura dabat nec floribus aras
cingebat nec vota precesque ad templa ferebat
dum vir abest et in extremos movet arma Britannos.
Illa domi parvo defixa haerebat in Aulo,
cui natum caro Graecinum fratre sodalem
fecerat. His lusus communes, una palaestra
ambobus, tabulae similes, idemque magister
atque eadem mater, vultus aevumque gemellis.
At prisco de se vitantem more susurros
rodebat vulgus: « Quid habet Graecina, quod intus
sic servet? Lanamne facit? Texitne retexitque
annosam telam? Reducem, quin nuper, ovantem
amplexata virum, nihilo minus angitur, odit
aegra diem, latet in tenebris. Quae templa deorum
aut supplex adit aut grates habitura? Quibusve
damnatur votis? » Tandem delator in aurem
principis: « Insignis sequitur, puto, femina ritus »
sibilat « externos. Vereor ne nescio quae non
spreta superstitio servis, infecerit ampli
flaminis uxorem Graecinam. Credere nolim... »
Tum rea fit mulier: iudex datur ipse vir Aulus
Plautius. Hic prisco vocat ad se more propinquos.
      Excipiunt tristes fumosis tristia ceris
atria. Iudicio sunt saecula multa corona.
Sublucet focus et dominam levis ignibus adflat,
quae sedet in longa, secura at pallida, sella.
Altius et coram coniunx sedet: incipit: « Uxor!
Illo te mihi conubio quo sanctius est nil,
fictile simpuvium summique secespita iunxit
pontificia: testesque decem flamenque dialis
adfuerunt. Panem confectum ex farre tulisti
ipsa sacris epulis. Sacris communibus usi
miscuimus vitas ut non modo Gaia fores tu,
ipse ubi Gaius eram, sed ut esses filia iure
mancipii. Pater hinc et herus sum factus, et idem
nunc iustus iudex permissu Caesaris exsto.
Uxor, responde. Quid volt sibi cultus et usus
iste? Quid usque manes et maeres? Quid fugis omnes?
Quid tecum vivis? Vivis? Quis dixerit istam
vitalem vitam, tibi quae magis abdita mors est? »
Sic ait: et mulier clementia lumina tollens
triste quid adrisit suavique haec ore locuta est.
« Malebas aliter tibi me vixisse, pater, quam
lanificam fas est frugique domique sedentem
Romanam, satis et pueris et coniuge comptam?
In te quod vitae dulce est impendere, mors est?
Nostro quod tribuo puero, vitale negas tu? »
Hic cum singultu lacrimas et verba repressit.
« Ne me » vir sequitur lenito corde « putaris
de te praeterquam sanctae tibi credere matri.
65 Sed sunt qui prava te religione susurrent
obstringi, te falsa sequi mysteria... » « Nonne
et spectata fides et recti denique mores
sunt, Plauti, nobis? Frux unicus arboris index:
nemo de spinis umquam collegerit uvam ».

Haec indignanti similis iacit uxor: at ille
in tacito gaudere sinu, dein dicere laetus:
« Prae me iampridem sic me sentire ferebam
mores esse tibi testes, spondere tibi me.
"Num patrios, patrium retinet quae sancta pudorem,
reicit illa deos?" aiebam: "iudice, princeps,
nil opus est". At de plena tamen, uxor, acerra
tus impone focis. Haec huius summula causae ».
Subrisit: simul uxori porrexit acerram.
Contracta rugas exsolvunt fronte propinqui
atque hilares animam pleno de pectore ducunt.
Ipsi luce foci tacti gliscente penates
attonitum risum rident oculis deficis.
      Tum mulier: « Quid opus sacris et ture? » Siletque
et tacitis vultum lacrimis rigat. « Uxor, apud me
non tibi mica salis, non granum turis opus: frux
arboris a nostris cultae maioribus index:
sed princeps id amet, cui me parere necesse est.
En age casta lares atque atria ture vapora.
Quid dubitas? Num te quasi victam suppudet? Atqui
vincis. Iamque lita: magnos cole ture deos... Heu! »
Prunam paulatim velat cinis: ecce recedunt
in tenebras solitas longumque situm magni di,
obscuraeque virum formae lemuresque sedentes
cordi quisque suo velut auscultare videntur.
Ipsa sinum fixis oculis fovet. « Heu! quid ovantem
me victis iuvat » Aulus ait « rediisse Britannis?
Uxor, si fas est istud iam dicere nomen,
quae te saga magis illexit cantibus? unde
ista superstitio muliebres perculit aures?
unde odium vitae et clari fastidia solis?
unde hic humani generis contemptus? » « At » inquit
extollens secura caput Pomponia « falso!
Nam fratrum quasi convictum coetumque sororum
ipso patri Deo nostrum genus esse putamus.
Et vitam nec amo, coniunx dilecte, nec odi:
vita via est: quo te ducat tantummodo refert.
Ut laudem, quaeso, quae me remoretur euntem?
Ut temnam, caelo quae me quandoque reponat? »
      At saevo surgens vir cum maerore: « Fateris »
exclamat. Nunc adfines circumspicit amens
atque in imaginibus pallentibus haeret avorum.
« O domus antiquis quae stabas moribus, o gens
magna domi, iustis et veris magna triumphis,
ecce ut nescioqui servus iudaeus, ut aiunt,
te mergit. Mulier, quo nos auctore relinquis?
furciferone aliquo? Tu dedignaris... An ipso
Graecino patre? Quam molli qui pectore Romam

venerit ex Asia, posita feritate Quirina,
novimus... At susque id deque est. Cole ture deos, aut
i, iam cara, foras hinc atque tuas tibi habe res.
Me satis hic orbum parvus solabitur Aulus ».
      Exululat subito consurgens caeca sedili
protenditque manus ut opem latura querenti
filiolo mater, laerimasque effundit amaras
singultitque diu. Dein vocem rumpere tentat:
« Quod precor ut tibi tu, mihi sim tecum ipsa superstes,
atque olim caros, ipsa duce morte, parentes
incolumes visat dulcis puer, Aule, putabis
esse nefas? Amor est ». « Ergo ne desere iam nunc! »
Haec vir firmus ait fixusque. Obmutuit uxor.
Tum vox auditur, gracilisque silentia rumpit,
custodem pueri patulo rogitantis in oeco:
« Mater ubi est? » Cohibet cor palmis perdita mater.
« Mater ubi est? » Matremne diu sic quaerere perget,
inveniet nusquam? lacrimas nocturnus inanes
et gemitus effundet inauditamque querelam?
« Mater ubi est? » Tres est passus progresso vacillans,
quos cuncti pariter gradienti corde secuntur:
stat circumspiciens, tactaque parumper acerra,
dat tria tura foco. Fragrans odor atria mulcet.
Adclamant omnes. Tunc Aulus Plautius: « Uxor,
insontem iudex ego te, sanctissima, dico.
Quin desiderio confectam testor amicae

munditias omnesque animi posuisse lepores.
Haec illi referam, matrem qui fecit honestam
de cultu luctuque ream. Quod restat, adhortor
ne nimium tribuas domui, pia, fida, priori.
Graecinum propriis sine iam custodibus uti
et laribus purum. Tibi vero deprecor, uxor,
ne discors animo iam pugnet laeta parum frons ».
      Quae penitus posthac animo magis angitur aegra.
Heu quotiens, puero dulcem quaerente sodalem,
exanimis surgit simulans se forte vocari,
conceditque alio! Quotiens: « Aegrotat » ait! « Cur
non igitur visam? » respondet filius. « Est quod
contactum caveam ». « Me non sic ante docebas! »
Atque alias: « Numquid nobis succenseat? » « Ecquis? »
« Graecinus ». « Quid ais? » « Vitat nos usque nec usquam est ».
« At peregre est ». « Ubi terrarum ? » Suspirat et: « Heu! quo »
inquit « iam non est ut tecum consequar, Aule! »
      Saepe puer sero dicebat vespere: « Mater,
quin aliquid narras, ut lenius obdormiscam? »
« Lectorem qui narret, habes ». « Minus ille movet me,
nam bellas verbo tenus accipio fabellas:
tu vero... Dic, mamma, patrem, cui filius... Hic rem

detractam patri peregre consumpserat omnem:
post vero ventrem siliquis implere volebat,
porcorum, puto, relliquiis... erat ipse subulcus...
nec quisquam dabat. Ecce, miser, procul omnibus "Heu me"
inquit "apud patrem famulis est panis abunde:
ipse fame morior!" Quid dixit deinde? Quid? "Ibo
ad patrem dicamque: - Pater miserere mei, qui
cum non sim dignus tibi filius appellari,
utere me servo: da panis vivere frustis -".
Ad patrem rediit. Pater autem... Mamma, quid egit,
ut longe vidit, pater? Hoc, matercula, narra,
nam tu sola vales hoc enarrare diserte.
Quidve exclamavit? Nonne "Hic ex morte revixit"
Plenius hoc mihi tu ». Lacrimis cui mater inusta:
« Haec ego non memini: sed tu reminiscere tecum »
      Paulatim vero tum consobrinus amatus
ex animo effluxit pueri, tum glande relicta
nequicquam ventrem cupiens implere subulcus,
nec iam pastoris collo referentis ovem nec
quaerentis meminit drachmam de nocte lucernae.
Sed labi Graecina dies exhorret et annos
anxia guttatim, quasi de vitrea clepsydra:
namque dies aderat Domini, quem sanguis et ignis

et fumi vapor anteiret. Non palma nec alba est
iam stola, qua vestita queat dextraque prehensum
deducens puerum mortem transmittere mundi.
Ipsa sua puerique sui de fronte notata

delevit signum. Deus ut dignoscat? ut ignis
nunc det iter? « Puero moriendum est funditus! Omnis
ipsa die moriar finita! Quidquid amavi,
nil fuerit ». Puerum tunc furtim respicit ac flens
ingeminat: « Mortalis amor, dolor immortalis ! »
      Interea patuit fumo manifestus et igni
caeca nocte Deus. Nimbus caliginis urbem
texit, et innumeris nubes sparsere favillis
veloces, ventis rigide ringentibus actae.
Nam qui ventorum naresque iubasque tenebant,
tandem praecipites e cunctis partibus orbis

laxarant. Urbs Roma velut rogus ardet, et orbem,
ingens ceu leti fax, collustrare videtur.
Sanguine deinde pluit. Gladiis flammisque necantur
insontes. Alios contectos pelle ferina
discerpsere canes: alii per Caesaris hortos
arserunt pice fumantes et sulphure taedae.
Romanos pascunt venientes undique corvos
in crucibus patres: iactantur cornibus alte
taurorum in circo, turba clamante, puellae.
Quippe fatebantur quod iam Graecina negavit,
infelix! Sumptis illae de sanguine palmis

alboque indutae violatum corpus amictu
ibant dormitum, cryptis in pace sub imis
exspectaturae vitalis mane diei.
      Nec valuit Graecina nigris obsistere curis.
Ecce sub occasum postico cauta domo se
subtrahit atque vias et vicos urbis oberrat
ancillae similis: mutat calvatica vultum.
Devitat currus et equos turpesque susurros:

donec ad impositos venit arcus salva Capenae.
Egreditur Roma. Minor est clamorque fragorque.
In terris umbrae, roseoque crepuscula caelo.
Adsurgunt veteres utraque ex parte columnae
cippique et scripti lapides gestuque rigentes
aeterno statuae. Mediis it sola sepulcris
iam mulier, nec iam strepitus ferit ullus euntem
praeterquam plaustrum presso procul axe gemens et
cantus agasonis larvas metuentis et umbras.
Pone vaporato flammarum sanguine Roma
velatur: tenuis venit a circo ululatus
et par exiguis gannitibus ira leonum.
Tum vero in notam transverso tramite villam

devertit Graecina: memor per opaca locorum
progreditur densaque domum petit arbore tectam.
Adloquitur paucis custodem: lampade sumpta,
descendit gradibus praeruptis pallida nocti
240 sub terras: planumque solum vix contigit, atque
per tenebras coepit longo levis ire meatu,
donec ad os aliud patulae telluris et arctum
descensum venit. Inferior descendit ad umbras
mater, qua nigrans hinc inde cuniculus hiscit
et quoquoversus labor ancipitis labyrinthi.
      Attollens graditur dubitantem lenta lucernam,
et cur hac vadat, quid quaeritet, ipsa sibi vix
respondere queat. Sub terris lampade quaerit
amissam drachmam. Gradiens legit ordine notos
iam titulos, animo quos non deleverat aetas,
cum nocturna piis coleret mysteria cryptis.
Hic agnum videt, hic saerum reminiscitur ichthyn,
hic modium frugum superantem vota satoris.
Hac equus excursis spatiis in sede quiescit;
hunc redit in portum ratis; et fert ore columba
ramum oleae, latas aut ad caelum explicat alas:
atque in perpetuum tandem tenet ancora vitam.
Et circum paries atque ipsa silentia putresque
ingeminant tenebrae, tremulo dum labitur igni
lychnus: ΕΝ ΕΙΡΗΝΗ, VIVAS IN PACE DEI, PAX.
      Depositos ita dulcis habet pax. Est suus uni
cuique locus somni. Petra est excisa sepulcrum:
ostia sunt lapides. Simili Deus aede quievit.
Miratur mulier quod nuper PACE sepulti

et REFRIGERIO careant: sed balsama lampas
urit et hos iuxta beneolenti lumine lucet.
Dependent phialae sparso modo sanguine tinctae.
      Lenta per ambages et dormitoria pergit,
et placidi somni demulcet anhelitus aures
ac respirantis sonitus vigil undique mortis.
At lenis strepitus sensim mutatur in hymnum
ignotum totaque infinitate remotum,
mortuus in somnis velut unus cantet, et omnes
a cellis melos occlusis et verba canentis
excipiant fratres exilique ore sorores.
Tum consectatur gradiens Pomponia cantum.
Naenia clarescit muliebri mixta querela.
Naenia profecto est, qualis cantatur ut infans
dormiat. Infantes sunt qui moriuntur, ut olim,
et manci, linoque iterum, dum sidera surgunt,
vinctos in cunis deponit sedula mater.
Nimirum exaudit voces IN PACE canentes
et cernit Graecina faces coetumque. « Quid hoc est? »
Nil aliud quam spargentes opobalsama vitreis
e phialis pueri et demisso crine puellae.
Atque alii palmas agitant et dicere certant:
ΔΟΞΑ ΣΟΙ ΕΝ ΧΡΙΣΤΩ. Mussantes flebile matres
et myrrha curant, et suavi corpus amomo
exanimum pueri. Tener et vivente videri
pulcrior est. Metuit Graecina agnoscere vultum:
quae tamen adstantes paulatim dimovet ac se
inserit. Heu! iugulum super albo pectore morsum
et latus excisum sulcatamque unguibus alvum
horret, et amenti similis: « Quid fecit? » ait. « Quid?
Est fassus Christum ». Pellis iacet hirta ferae, qua
celatum gracilem puerum fregere molossi.
« Nomine quis? » Graecina rogat. « Lege », fossor ait « sis ».
Et simul ostendit lapidem « POMPONIOS hic est
GREKEINOS ». Laceris membris inducitur alba
nunc stola: molle suo caput ipsum pondere nutat.
      Ille oculis ambit matrem quam saepe vocabat,
et dulcem quaerit, siqua est, hinc inde gemellum.