Jump to content

Pontifices maximi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Pontifices maximi
1879

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: A.S.S., vol. XI (1878), pp. 420-426.

SS.MI DOMINI NOSTRI

LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII

LITTERAE APOSTOLICAE

PONTIFICES MAXIMI*

quibus indicitur iubilaeum universale ad implorandum divinum auxilium.

LEO PP. XIII

UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.


Pontifices Maximi Praedecessores Nostri ex veteri Romanae Ecclesiae instituto, ab ipso susceptae Apostolicae servitutis initio, coelestium munerum thesaurus universis fidelibus paterna liberalitate aperire et communes in Ecclesia preces indicere consueverunt, ut ipsis spiritualis et salutaris lucri opportunitatem praeberent, atque ut eosdem ad aeterni Pastoris auxilium precibus, piacularibus operibus et solatiis pauperum conciliandum excitarent. Quod quidem ex una parte tamquam auspicale donum erat, quod supremi religionis Antistites ab exordio Apostolici ministerii filiis in Christo suis largiebantur ac veluti sacrum pignus illius caritatis qua Christi familiam complectebantur; ex altera vero solemne erat christianae pietatis et virtutis officium, quo fideles cum suis Pastoribus visibili Ecclesiae Capiti coniuncti fungebantur apud Deum, ut Pater misericordiarum non modo gregem suum, ut sancti Leonis verbis utamur (Serm. III, al V, in Anniv. Assumpt. suae), sed et ipsum Pastorem ovium suarum propitius respiceret, adiuvaret, et custodire dignaretur ac pascere.

Hoc nos consilio adducti, appropinquante iam Natali die electionis Nostrae, Praedecessorum Nostrorum exempla secuti indulgentiam ad instar generalis Iubilaei universo orbi catholico denunciare constituimus. Apprime enim novimus quam necessaria fit infirmitati Nostrae in arduo ministerio quod sustinemus divinorum charismatum copia; novimus diuturno experimento quam luctuosa sit temporum in quae incidimus conditio, et quibus quantisque in fluctibus praesenti aevo Ecclesia laboret ex publicis autem rebus in deterius Tuentibus, ex funestis impiorum hominum consiliis, ex ipsis caelestiis censurae minis, quae iam in aliquos severe incuibuit, graviora in dies mala obventura formidamus.

Iamvero cum peculiare Iubilaei beneficium eo spectet, ut explentur animi labes, poenitentiae et caritatis opera exerceantur, precationum officia adhibeantur impensius, et cum sacrificia iustitiae et preces, quae concordi totius Ecclesiae studio offeruntur, usque adeo grata sint Deo ac frugifera ut divinae pietati vim facere videantur, firmiter confitendum est fore, ut Pater caelestis plebis suae humilitatem respiciat, et conversis in melius rebus, optatam suarum miserationum lucem ac solatium adducat. Nam si, ut idem Leo magnus aiebat, donata nobis y per Dei gratiam, morum correctione, spirituales mimici vincantur, etiam corporeorum nobis hostium fortitudo succumbet, et emendatione nostra infirmabuntur, quos graves nobis non ipsorum merita, sed nostra delicta fecerunt. Quapropter omnes et singulos Catholicae Ecclesiae filios enixe hortamur, et rogamus in Domino, ut Nostris suas etiam coniungant preces supplicationes et christianae disciplinae ac pietatis officia, atque oblata hac iubilaei gratia, hoc caelestium miserationum tempore, in animarum suarum lucrum et Ecclesiae utilitatem, Deo iuvante studiosissime utantur.

Itaque de Omnipotentis Dei misericordia ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus in alma Urbe Nostra degentibus, vel ad eam ad venientibus, qui S. Ioannis de Laterano, Principis Apostolorum, et Sanctae Mariae Maioris Basilicas a Dominica prima Quadragesimae, nimirum a die secunda Martii usque ad diem primam iunii inclusive, quae erit Dominica Pentecostes, bis visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium pro Catholicae Ecclesiae et huius Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro extirpatione haeresum, omniumque errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia, ac totius fidelis populi pace et unitate ac iuxta mentem Nostram pias ad Deum preces effuderint, ac semel intra praefatum tempus esurialibus tantum cibis utentes ieiunaverint, praeter dies in quadragesimali indulto non comprehensos, aut alias simili stricti iuris ieiunio ex praecepto Ecclesiae consecrato, et peccata sua confessi sanctissimum Eucharistiae Sacramentum susceperint, et aliquam eleemosynam in pauperes vel in pium aliquod opus, prout unicuique devotio suggeret, erogaverint; ceteris vero extra urbem praedictam ubicumque degentibus, qui tres Ecclesias eiusdem Civitatis aut loci, sive in illius suburbiis existentes, ab Ordinariis locorum vel eorum Vicariis seu Officialibus, aut de eorum mandato et ipsis deficientibus per eos qui ibi curam animarum exercent designandas, bis, vel si duae tantum ibi adsint Ecclesiae, ter, aut si dumtaxat una, sexies, spatio trium praedictorum mensium visitaverint, aliaque recensita opera devote peregerint, plenissimam omnium peccatorum suorum indulgentiam, sicut in anno Iubilaei visitantibus certas Ecclesias intra et extra urbem memoratam concedi consuevit, concedimus et impertimus; annuentes etiam ut haec indulgentia et animabus, quae Deo in caritate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii, applicari possit et valeat. Praeterea locorum Ordinariis indulgemus ut Capitulis et Congregationibus tam saecularium quam regularium, Sodalitatibus, Confraternitatibus, Universitatibus seu Collegiis quibuscumque memoratas Ecclesias processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum pro suo prudenti arbitrio reducere queant.

Concedimus vero, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia seu alio ad certam stationem se receperint, operibus suprascriptis peractis, et visitata sexies Ecclesia Cathedrali, vel Maiori, aut parochiali loci eorum domicilii, seu stationis huiusmodi, eamdem Indulgentiam consequi possint et valeant. Regularibus vero personis utriusque sexus, etiam in Claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque tam laicis quam ecclesiasticis, saecularibus, vel regularibus in carcere aut captivitate existentibus, vel aliqua corporis infirmitate, seu alio quocumque impedimento detentis, qui memorata opera, vel eorum aliqua praestare nequiverint, ut illa Confessarius ex actu approbatis a locorum Ordinariis in alia pietatis opera commutare, vel in aliud proximum tempus prorogare possit, eaque iniungere, quae ipsi poenitentes efficere poterunt, cum facultate etiam dispensandi super Communione cum pueris, qui nondum ad primam Communionem admissi fuerint, pariter concedimus, atque indulgemus.

Insuper omnibus, et singulis Christi fidelibus tam laicis quam Ecclesiasticis Saecularibus et Regularibus cuiusvis Ordinis et Instituti etiam specialiter nominandi, licentiam concedimus et facultatem, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque Presbyterum Confessarium tam saecularem, quam regularem ex actu approbatis (qua facultate uti possint etiam Moniales, Novitiae aliaeque mulieres intra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro monialibus), qui eosdem vel easdem intra dictum temporis spatium, ad confessionem apud ipsum peragendam accedentes animo praesens Iubilaeum consequendi, et reliqua opera ad illud lucrandum necessaria adimplendi, hac vice et in foro conscientiae dumtaxat ab excommunicationis, suspensionis, et aliis Ecclesiasticis sententiis et censuris a iure, vel ab homine quavis de causa latis, seu inflictis etiam Ordinariis locorum et Nobis seu Sedi Apostolicae, etiam in casibus cuicumque ac Summo Pontifici et Sedi Apostolicae speciali licet modo reservatis, et qui alias in concessione quantumvis ampla non intelligerentur concessi, nec non ab omnibus peccatis et excessibus quantumcumque gravibus et enormibus, etiam iisdem Ordinariis ac Nobis et Sedi Apostolicae, ut praefertur, reservatis, iniuncta ipsis poenitentia salutari aliisque de iure iniungendis, et, si de haeresi agatur, adiuratis prius et retractatis erroribus, prout de iure, absolvere; nec non vota quaecumque etiam iurata ac Sedi Apostolicae reservata (castitatis, religionis et obligationis, quae a tertio acceptata fuerint, seu in quibus agatur de praeiudicio tertii semper exceptis, nec non poenalibus, quae praeservativa a peccato nuncupantur, nisi commutatio futura iudicetur eiusmodi, ut non minus a peccato committendo refrenet, quam prior voti materia) in alia pia et salutaria opera commutare, et cum poenitentibus huiusmodi in sacris ordinibus constitutis, etiam regularibus, super occulta irregularitate ad exercitium eorumdem ordinum, et ad superiorum assecutionem, ob censurarum violationem dumtaxat contracta, dispensare possit et valeat.

Non intendimus autem per praesentes super alia quavisirregularitate sive ex delicto, sive ex defectu, vel publica, vel occulta, aut nota, aliave incapacitate, aut inhabilitate quoquomodo contracta dispensare, vel aliquam facultatem tribuere super praemissis dispensandi seu habilitandi et in pristinum, statum restituendi etiam in foro conscientiae: neque etiam derogari Constitutioni cum appositis declarationibus editae a fel. rec. Benedicto XIV Praedecessore Nostro, quae incipit Sacramentum Poenitentiae; neque demum easdem praesentes iis, qui a Nobis, et Apostolica Sede, vel aliquo Praelato, seu iudice Ecclesiastico nominatim excommunicati, suspensi, interdicti seu alias in sententias et censuras incidisse declarati, vel publice denunciati fuerint, nisi intra praedictum tempus satis fecerint et cum partibus, ubi opus fuerit, concordaverint, ullo modo suffragari posse aut debere. Quod si intra praefinitum terminum, iudicio Confessarii, satisfacere non potuerint, absolvi posse concedimus in foro conscientiae ad effectum dumtaxat assequendi Indulgentias Iubilaei, iniuncta obligatione satisfacendi statim ac poterunt.

Quapropter in virtute sanctae obedientiae tenore praesentium districte praecipimus, atque mandamus omnibus et quibuscumque Ordinariis locorum ubicumque existentibus, eorumque Vicariis et Officialibus, vel ipsis deficientibus, illis, qui curam animarum exercent, ut cum praesentium litterarum transumpta, aut exempla etiam impressa acceperint, illa, per suas Ecclesias ac Dioeceses, Provincias, Civitates, oppida, terras et loca publicent, vel publicari faciant, populisque etiam Verbi Dei praedicatione, quoad fieri possit, rite praeparatis, Ecclesiam, seu Ecclesias visitandas, ut supra, designent.

Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis praesertim quibus facultas absolvendi in certis tunc expressis casibus ita Romano Pontifici pro tempore existenti reservatur, ut nec etiam similes vel dissimiles Indulgentiarum, et facultatum huiusmodi concessiones, nisi de illis expressa mentio, aut specialis derogatio fiat, cuiquam suffragari possint; nec non regula de non concedendis Indulgentiis ad instar, ac quorumcumque Ordinum et Congregationum, sive Institutorum etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis et Litteris Apostolicis eisdem Ordinibus, Congregationibus et Institutis, illorumque personis quomodolibet concessis, approbatis et innovatis: quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus, specialis specifica, expressa et individua, autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu alia quaevis expressio habenda, aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores praesentibus pro sufficienter expressis, ac formam in iis traditam pro servata habentes, hac vice specialiter nominatim et expresse ad effectum praemissorum, derogamus ceterisque contrariis quibuscumque. Ut autem praesentes Nostrae, quae ad singula loca deferri non possunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus ut praesentium transumptis, vel exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, ubicumque locorum, et gentium eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo piscatoris die XV mensis februarii anno MDCCCLXXIX, Pontificatus Nostri anno primo.

L. Card. NINA.


  • A.S.S., vol. XI (1878), pp. 420-426.