Post occasum urbis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

POST OCCASUM URBIS

I

SOLITUDO

Terruerat tota gothicarum nocte tubarum
capta Romanos iteratus clangor in urbe.
«Venit» cantabat Totilae fera buccina regis
«illa diu ventura dies: exite, Quirites».
5 Hinc caeco pressoque viae trepidare tumultu,
et nox misceri leviter stridentibus umbris.
Barbarus his passim stans in caligine sola
in speculis apparet eques, nec deinde movetur
excubitor, tacitusque sinit discorrere larvas:
10 tollit equus ponitque pedem iamque excavat urbem.
«Donec nocte licet, lemures discurrite: tantum
ne quem vicatim deprendat prima vagum lux!»
      Ut lux prima data, est, equitum simul undique turmae
erumpunt: mutam diverberat ungula Romam.
15 In nebulis letum surgens aurora ferebat.
Tum trepidi serique fugae per compita certis
occurrunt frameis, sub equisque in sanguine morti
luctantur. Vacuas aedes atque atria lustrant
sola Gothi praedamque petunt miserisque potiti
20 exuviis stragem faciunt et nuda relinquunt
et secum extremam meditantia tecta ruinam.
      At Totilae regi subeunti moenia visus
exsultantis equi frenum comprendere daemon:
«Rex» ait «agnoscis? Vobis dux usque viarum
25 bellorumque fui, navesque et plaustra regebam.
Ille ego sum daemon Alarico saepe molestus
cum nocturnus "Abi: delenda est Roma" monerem,
Huc illum traxi. Minus autem deinde iubenti
paruit, haud ausus Romam comburere Baltha.
30 Tu stirpes excide memor, ne pullulet ilex:
invisam dele divinis Ansibus urbem:
urbem da flammae: solus valet ignis ad hydram».
Dixit: equus vero freni nunc compos et oris
prosiluit. Tum rex igni circumdabat urbem,
35 cum subito monachus fixo gravis indice venit
in mentem: «Romam rex excisure, memento:
tu non excides. Urbem sine dira fatigent
fulgura, tempestas labefactet, proluat imber,
excutiat tellus indignis motibus ipsa:
40 in semet sensim Romam marcescere certum est».
Haec recolens «Marcescat» ait, facibusque pepercit.
      Postquam direptaeque domus avectaque gaza est,
hinc illincque Gothi pergunt, qua buccina ducit,
Romanumque forum galeis nutantibus implent.
45 Barbaricae rumpunt diuturna silentia voces.
Agnoscit Via Sacra pedes resonatque requirens
insoliti tauros et equos currumque triumphi.
Oblitum e somnis expergefacta requirunt
templa sacerdotem. Turbae clamore resultat
50 et veteres tigres hiat immemor Amphitheatrum.
Stipat flava gradus templorum turba basesque
unde altae statuae longo post tempore sensim
corruerant: sunt qui prolapsis lentius ipsis
insideant: alii galeas et scuta sub aede
55 suspendunt scabris transennis. Intima sordet
cella silens: Vestae restinctus desiit ignis
translucere foras. Conventum celsa frequentem
mirantur procul ignotae Capitolia plebis.
Saturni iuxta fanum lapis illitus auro
60 tunc fuit, unde vias emisit Roma per orbem
terrarum, saxo stratas et dura sonantes.
Septenae quater inde viae simul omne ruebant
in spatium, et primum tacitis utrimque sepulcris
et tumulis suberant et funereis cyparissis:
65 dein recta virides agros et sola locorum
findebant, scalpris excisas ordine rupes
silvarumque novo violata silentia ferro,
et rapida aeterno superabant flumina ponte
et dedignatas submissis flexibus Alpes.
70 Has caligae trivere graves canthique rotarum
atque in mundanos laturae signa cohortes.
Illic, unde olim vi prorupere viae, ceu
tela sagittari magni tendentis in orbem
arcum fatalem, tum saxo rex Gothus aureo
75 applicitus, «Vindex» inquit «Deus exstitit ultorque:
urbem, qui vicit, delebit funditus idem.
Esto sacra Deo: ruat in sua moenia caelum!»
      Dein timidos squalens accepit curia patres:
rex vocat. Extremus Romae fuit ille senatus.
80 Pleraque quaerebant hominem subsellia frustra.
Magna levi tantum tritu pedis aula sonabat.
Patres conscriptos exceperat angulus omnes
unus: oves ut si sonitus percussit et ictus,
extrema stabuli tacitae densentur in umbra
85 aspectantque diu. Tum rex haec rettulit: «Urbem
vestro more, patres, possum delere, solumque
linquere pascendum gregibus, quibus inflet avenam
assidens aris et ruderibus muscosis
upilio secum citra pomoeria solus:
90 vos autem dare iure neci: ius sanguinis est mi,
ius habeo gladii. Non utar. Vos ego servos
abducam populumque omnem, quicumque supersunt,
et linquam ventis et tempestatibus urbem».
Dixerat. «Ite: nihil iam te, Romane, moramur».
95 Interea paucos tutis exire latebris
et geticas sufferre minas cogebat egestas,
matres et pueros et inani flore puellas.
Tum quae divitiis inopes iuvisset et aegros,
panis egens erravit anus: quam protinus hostes
100 monstrabant digito dicentes unus et alter:
«Rusticiana! Viri luat impia facta Boëthi.
Quin Amalis infesta diu fuit ipsa, nec umquam
desiit, ausa etiam regis detrudere signum...»
Haec Halmal quidam, cui Vuldulf: «O bona mater,
105 cui geminus gemino dependet ab ubere consul!
En, haec illa potens opibus geminaque beata
prole, viri felix olim, divo patre Roma est!»
«Quaeritat orba cibum frustra quae nutriit omnes».
      Tandem rex omnes iam discessurus abegit
110 ut pecudes: dein plaustra vias trivere sonantes
praedae plena Gothique equites Amalaeque cohortes,
et victor procul auratis evanuit armis.
Desertam magno Romam sub sole relinquit.
      Et tacitam cernens sensim sol occidit afflans
115 tarda luce tholos et proceros obeliscos:
frustraque exoriens e somno suscitat idem.
Nullus in urbe sonus, subitae nisi forte ruinae,
aut si quid crepitant vento claudente fenestrae.
Nulla nisi errantum triviis queribunda canum vox:
120 qui postquam gemitu resonant monumenta sub urbem
assiduo, vulpes catulos educit et ambit
templa fori, statuas et grandes cauta columnas.
Multus Aventino descendit vertice vultur.
Est quod edant. Urbi renovant natale iacenti
125 augurium. Plectunt imbres caecaeque procellae
defunctamque urit flammanti fulgure caelum.
      Mox ver advenit. Tunc autem effundere coepit
nulli conspectos e muto Roma sepulcro
atque ex maceriis udis plateisque viisque
130 tectisque et fracto templorum limine flores,
audierat quae divino dea nomine Flora.
II
SANCTUS THEODORUS
Aegra Palatinum scandit muliercula montem.
Sane quam longe venit: ut quae genua trahat vix
et plantas vix tollat humo puerumque gementem
135 saepius ex ulna subsistens mutet in ulnam,
nec cessat mulcere manu nec dicere, Lalla,
dum puer infantem mittens quandoque querelam
gestit brachiolis et cruscula flaccida motat.
«Desine flere, puer: tandem pervenimus: hic iam
140 has tibi rite deus faciet lactescere mammas.
Ille ferae potuit, poteris tu sugere matris».
Haec dicens reptat, multiisque per omnia caespes
obicitur pedibus late frondentis acanthi,
atque oblita sui caecis de stirpibus arbos.
145 Et lapidis fragmenta iacent in sentibus albi
lapsaque subrident scolymis capitella severis.
Instant semiruti muscoso fornice muri
herbaque de rimis quatitur vitriaria vento,
pendula ut a tuguri sordenti scruta fenestra.
150 Hic pictos in calce deos iam diluit imber
hic male fixa truces scindunt aulaea procellae.
Haec dum miratur mulier velut antra gigantum
qui iam rixati, disiectis undique saxis,
nunc absint procul atque errent loca nota perosi,
155 ecce vagum circa praesentit turis odorem
in dumis et adhuc halantem prospicit aedem.
      Intra vestibulum templi sedet ipse rotundi
aedituus, qui servat iners modo nubila caeli,
tum rauco molem cingentes agmine corvos.
160 Huic propior, sedans querulum paulisper alumnum,
«Nonne, senex,» inquit «divus mihi Romulus hic est?»
Haec dum fatur, oves balatu saxa Palati
ingressae resonant. Veterum monimenta virorum
persultant, intrantque ignota cavaedia vaccae:
165 diruta vescuntur velantibus oppida culmis.
Despicit, et vacuo corvos sinit aere custos:
«Sitne aliqui sanctus, quem dicis, Romulus, an non,
scit, cum Gregorius sciat omnia, papa: ego nullum
esse putem. Sancti Theodori martyris aedes
170 hae. Magnae magnum fuit olim trans mare fanum
infernae matris, peperit quae daemonas omnes.
Nudaque prostabant medioque idola sedentem
centum cingebant, dederat quibus ubera centum.
Hic matrem et natos facibus delevit et aedes.
175 Miles erat, bellique potens occiderat hostes
innumeros. Rapitur tamen in ius. Ungula sulcat
impavidum. Ferro discerpunt. Denique vivum
comburunt. Igni fertur sublimis in auras,
nec fuit in terris post id Theodorus, at aevum
180 iam cum caelicolis, ut fas est credere, degit.
Hunc tu, siquid eges, est exorabilis, ora».
At fixis oculis labentia verba tuetur
femina, nec quidquam deinceps intellegit. Ipse
collo dependens puer auscultare videtur.
185 «Verum aliud quaero, quod me iuvet, optime, fanum.
Febricula nam detineor, mihi nec satis est iam
lactis quo meus hic passerculus aeger alatur.
Sed dicuntur opem nutrici ferre gemelli,
siqua petat templum perfectis rite sacris». «Hem!
190 Haud longe, qui te paganam dixerit, erret...»
«Re vera colimus non tam procul Anxure pagum...»
«Anxure? Quid? «Tarracinam sunt qui vocitent». «Hem!
Esse ibi iudaeos epulisque accumbere festis
compereram: veterum cultores esse deorum,
195 non rebar». Secum haec, mox clara voce: «Quibusnam
istud» ait «signis poteris cognoscere templum?»
«Esse lupam perhibent quae praebeat ubera binis
mammarum pueris. Est autem Romulus horum
alter qui semper mansuram condidit urbem...»
200 «Urbem mansuram, mulier, circumspice semper!»
      Sic ait intenditque manus et rudera monstrat
hinc illinc prolapsa solo statuasque iacentes,
tum lapidum scabiem, tum saxa virentia musco,
tum putres, hederis fretos cingentibus, arcus.
205 Ignarum plane rerum tegit omnia gramen
et grex aeternam passim depascitur urbem.
«Haec olim quondam, mulier pagana, fuerunt.
Roma fuit. Quaerisne lupam? Deiecimus. Hic, hic
praebebat mammas idolon turpe gemellis
210 daemonibus. Proprio fera nunc latet illa sub antro.
Iamque abeas lateasque tuo procul abdita pago.
Imperat hic Christus, nec cuiquam iam locus est, qui
divinos praestare lupae contendat honores».
      Arcano mulier perculsa timore recessit
215 et silvam petiit desolatasque ruinas,
nec clara perpessa die descendere clivo
usque pererravit Romae deserta Quadratae.
Saepe illam truncae pavidam texere columnae,
saepe etiam paries ventosae dirutus aulae,
220 inque lithostroto quaesivit lassa quietem,
cum prope lucifugas audiret stridere mures,
et terrens veterem putrido sub cortice picum
in luco sacra decerpsit ab arbore bacas:
mulcebatque simul puerum gremioque fovebat
225 plorantem minus ac minus. Et sic vespera facta est.
Tum, quoniam turbae sonitus scandentis ad aures
venerata et variae voces anuumque susurrus,
aufugit, frustraque rubus prohibebat, in antrum,
seditque et sensim scruposis tuta latebris
230 exseruit mammam puerique os ubere clausit.
Hinc umbra mater tacita circumdata cantum
audiit. Edebat Theodori ecclesia mixtum
organicis cantum bombis et turis odore.
Sub primas aderant tenebras Agnumque canebant,
235 terras rore feras pacantem sanguinis Agnum.
Suspexit mater, puerum dum lactat, et ipsi
instantem capiti sublustri vidit in umbra,
obductam filicum pennis viridique capillo,
formam muta lupae. Natali stabat in antro
240 firmiter, et pueros proiectos mutis alebat
ad Romam paulum flexa cervice futuram.
III
PALLAS
Effodiunt homines deserti saxa Palati
noctu latrones. Monachus fossoribus index:
«Haec urbi sedes: hanc primam muniit arcem
245 Romulus: hae magnae surgebant ditibus aedes
Augustis: habet haec thesauros terra sepultos».
Sic memorat quandoque senex, lapidique latrones
ingenti rastris durisque ligonibus instant.
Ictibus umbra sonat surdis, raucumque laborem
250 intimus arcani montis secessus anhelat.
At labefactatus ferrato vecte lapis iam
corruit, atque aperit vasto simul ore cavernam.
Ardebat penitus tranquillo lumine lampas.
      Attoniti gressum reprimunt vocemque latrones,
255 et monstrant monacho nec quit sibi credere quisquam
prorsus inextinctam sub terris vivere flammam.
Cum vero quasdam gemmas fulgere viderent
aut aliquod radiis ardentis lampadis aurum,
vicit amor praedae: tardeque et multa locuti,
260 sublucens intrant furtivis passibus antrum,
atque intus magnum cernunt heroa iacentem.
Olli ingens positum variatis corpus in armis
ignotumque hirta galea caput. Omnia secum
attulerat, praeter gladium, nec balteus auro
265 et crebris fulgens cingebat pectora bullis:
ast hiat immani confossum vulnere pectus.
Desuper ignoto capiti vigil imminet ignis
et priscum lustrat constanti lumine vulnus.
      «Iste» senex sacra tactus formidine «Pallas
270 sane est» exclamat «cecidit qui cuspide Turni.
Primus hic ob pulchram, nec erat tum condita, Romam
mortuus est pugnans in primo flore iuventae.
Heu quantus grandi rediit dolor ille parenti!
Rex fuit, et collem hunc, in quo consistimus, ipsum
275 obtinuit: sed erat filicum casa tecta maniplis
regia tum sedes. Non hic tum fana nec aedes
exstructae saxis ad candida sidera caeli:
at silvae virides, at pascua laeta: bovesque
errabant circum mugitibus antra cientes:
280 regi autem comites gemini de more canes, qui
lactis et saltu redeunti et voce praeirent:
pellibus effultus lectus foliisque caducis:
esse diem, saliens agresti culmine passer
garrulaque a tignis propius cantabat hirundo».
285 Nimirum cantus iam matutinus ad aures
a putribus muris interruptisque columnis
venit: hirundinibus leviter sonuere ruinae
suspensique nigris capitellis ordine nidi.
Namque oras imi circum pallescere caeli
290 et languere simul tenebras et sidera cernunt.
Apparent dumi tremulaeque cacumina silvae,
et summae pinus auroque et luce vaporant:
ut cum Pallantem viridanti in stramine quondam
mille viri positum sub quernis frondibus ibant
295 portantes, et longa locos findebat agrestes
flammarum series radians dumeta favillis.
      «At quando haec igitur «rogat unus» prisca fuerunt?»
«O nimium et nimium quam saecula multa virorum
fugerunt: ipsi praeluxit flamma lucernae
300 haec urbi. Iuvenes quales vos estis asylum
multo post sibi constituunt hic arbore septum.
Ad tantam primum fuit illud roboris urbem.
Haec urbem fecit quod erat prius orbis, et omni
devicto populo mundi caput extitit atque arx.
305 Multo post iacuit, divinis ignibus arsit,
barbarus obtrivit cineres eques: en caput illud,
en illa arx et Amor populis et gentibus unus.
Nulla est Roma!» Senex haec dum meditatur, at audit
quadrupedem sonitum procul. «Heus! iam nocte viator
310 exacta nunc pergit iter. Non ista diei
luce, viri, spectanda puto». Trepidare sed illi,
ausi etiam sacram traducere lampada, luci
et matutino tremulam proponere vento,
dein buccis sufflare feris, dein mergere fonte,
315 nequiquam: veterique iterum posuere sepulcro
ardentem, tacitumque iterum lapis occulit antrum.
      Semper ubi fulgens pendet tibi, maxime Palla,
primitive tantae laudis tantique laboris,
atque agit excubias aeterno lumine Romae.