Jump to content

Posteritati

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Posteritati
1351
editio: incognita
fons: incognitus

[1] Fuerit tibi forsan de me aliquid auditum; quanquam et hoc dubium sit: an exiguum et obscurum longe nomen seu locorum seu temporum perventurum sit. Et illud forsitan optabis nosse: quid hominis fuerim aut quis operum exitus meorum, eorum maxime quorum ad te fama pervenerit vel quorum tenue nomen audieris. [2] Et de primo quidem varie erunt hominum voces; ita enim ferme quisque loquitur, ut impellit non veritas sed voluptas: nec laudis nec infamie modus est. Vestro de grege unus fui autem, mortalis homuncio, nec magne admodum nec vilis originis, familia — ut de se ait Augustus Cesar — antiqua, natura quidem non iniquo neque inverecundo animo, nisi ei consuetudo contagiosa nocuisset. [3] Adolescentia me fefellit, iuventa corripuit, senecta autem correxit, experimentoque perdocuit verum illud quod diu ante perlegeram: quoniam adolescentia et voluptas vana sunt; imo etatum temporumque omnium Conditor, qui miseros mortales de nichilo tumidos aberrare sinit interdum, ut peccatorum suorum vel sero memores se se cognoscant. [4] Corpus iuveni non magnarum virium sed multe dexteritatis obtigerat. Forma non glorior excellenti, sed que placere viridioribus annis posset: colore vivido inter candidum et subnigrum, vivacibus oculis et visu per longum tempus acerrimo, qui preter spem supra sexagesimum etatis annum me destituit, ut indignanti michi ad ocularium confugiendum esset auxilium. Tota etate sanissimum corpus senectus invasit, et solita morborum acie circumvenit. [5] Divitiarum contemptor eximius: non quod divitias non optarem, sed labores curasque oderam, opum comites inseparabiles. Non <michi>, ut ista cura esset, lautarum facultas epularum: ego autem tenui victu et cibis vulgaribus vitam egi letius, quam cum exquisitissimis dapibus omnes Apicii successores. [6] Convivia que dicuntur — cum sint comessationes modestie et bonis moribus inimice — semper michi displicuerunt. Laboriosum et inutile ratus sum ad hunc finem vocare alios, nec minus ab aliis vocari; convivere autem cum amicis adeo iocundum, ut eorum superventu nil gratius habuerim, nec unquam volens sine sotio cibum sumpserim. Nichil michi magis quam pompa displicuit, non solum quia mala et humilitati contraria, sed quia difficilis et quieti adversa est. [7] Amore acerrimo sed unico et honesto in adolescentia laboravi, et diutius laborassem nisi iam tepescentem ignem mors acerba sed utilis extinxisset. Libidinum me prorsus expertem dicere posse optarem quidem, sed si dicam mentiar. Hoc secure dixerim: me quanquam fervore etatis et complexionis ad id raptum, vilitatem illam tamen semper animo execratum. [8] Mox vero ad quadragesimum etatis annum appropinquans, dum adhuc et caloris satis esset et virium, non solum factum illud obscenum, sed eius memoriam omnem sic abieci, quasi nunquam feminam aspexissem. Quod inter primas felicitates meas numero, Deo gratias agens, qui me adhuc integrum et vigentem tam vili et michi semper odioso servitio liberavit. Sed ad alia procedo. [9] Sensi superbiam in aliis, non in me; et cum parvus fuerim, semper minor iudicio meo fui. Ira mea michi persepe nocuit, aliis nunquam. Intrepide glorior — quia scio me verum loqui — indignantissimi animi, sed offensarum obliviosissimi, beneficiorum permemoris. Amicitiarum appetentissimus honestarum et fidelissimus cultor fui. Sed hoc est supplicium senescentium: ut suorum sepissime mortes fleant. [10] Principum atque regum familiaritatibus ac nobilium amicitiis usque ad invidiam fortunatus fui. Multos tamen eorum, quos valde amabam, effugi: tantum fuit michi insitus amor libertatis, ut cuius vel nomen ipsum illi esse contrarium videretur, omni studio declinarem. Maximi reges mee etatis et amarunt et coluerunt me; cur autem nescio: ipsi viderint. Et ita cum quibusdam fui, ut ipsi quodammodo mecum essent; et eminentia eorum nullum tedium, commoda multa perceperim. [11] Ingenio fui equo potius quam acuto, ad omne bonum et salubre studium apto, sed ad moralem precipue philosophiam et ad poeticam prono; quam ipse processu temporis neglexi, sacris literis delectatus, in quibus sensi dulcedinem abditam, quam aliquando contempseram, poeticis literis non nisi ad ornatum reservatis. Incubui unice, inter multa, ad notitiam vetustatis, quoniam michi semper etas ista displicuit; ut, nisi me amor carorum in diversum traheret, qualibet etate natus esse semper optaverim, et hanc oblivisci, nisus animo me aliis semper inserere. Historicis itaque delectatus sum; non minus tamen offensus eorum discordia, secutus in dubio quo me vel veri similitudo rerum vel scribentium traxit autoritas. [12] Eloquio, ut quidam dixerunt, claro ac potenti; ut michi visum est, fragili et obscuro. Neque vero in comuni sermone cum amicis aut familiaribus eloquentie unquam cura me attigit; mirorque eam curam Augustum Cesarem suscepisse. Ubi autem res ipsa vel locus vel auditor aliter poscere visus est, paulo annisus sum; idque quam efficaciter, nescio: eorum sit iudicium coram quibus dixi. Ego, modo bene vixissem, qualiter dixissem parvi facerem: ventosa gloria est de solo verborum splendore famam querere. [13] Honestis parentibus, florentinis origine, fortuna mediocri, et — ut verum fatear — ad inopiam vergente, sed patria pulsis, Arretii in exilio natus sum, anno huius etatis ultime que a Cristo incipit MCCCIV, die lune ad auroram... kalendas Augusti. [14] Tempus meum sic vel fortuna vel voluntas mea nunc usque partita est. Primum illum vite annum neque integrum Arretii egi, ubi in lucem natura me protulerat; sex sequentes Ancise, paterno in rure supra Florentiam quattuordecim passuum milibus, revocata ab exilio genitrice; octavum Pisis, nonum ac deinceps in Gallia Transalpina, ad levam Rodani ripam — Avinio urbi nomen —, ubi romanus pontifex turpi in exilio Cristi tenet Ecclesiam et tenuit diu, licet ante paucos annos Urbanus quintus eam reduxisse videretur in suam sedem. [15] Sed res, ut patet, in nichilum rediit, ipso — quod gravius fero — tunc etiam superstite et quasi boni operis penitente. Qui si modicum plus vixisset, hauddubie sensisset quid michi de eius abitu videretur. Iam calamus erat in manibus, sed ipse confestim gloriosum principium ipsum cum vita destituit. Infelix! Quam feliciter ante Petri aram mori et in domo propria potuisset! Sive enim successores eius in sua sede mansissent, et ipse boni operis auctor erat; sive abiissent, et tanto ipsius clarior virtus, quanto illorum culpa conspectior. Sed hec longior atque incidens est querela. [16] Ibi igitur, ventosissimi amnis ad ripam, pueritiam sub parentibus, ac deinde sub vanitatibus meis adolescentiam totam egi. Non tamen sine magnis digressionibus: namque hoc tempore Carpentoras, civitas parva et illi ad orientem proxima, quadriennio integro me habuit; inque his duabus aliquantulum gramatice dyaletice ac rethorice, quantum etas potuit, didici; quantum scilicet in scolis disci solet, quod quantulum sit, carissime lector, intelligis. [17] Inde ad Montem Pessulanum legum ad studium profectus, quadriennium ibi alterum; inde Bononiam, et ibi triennium expendi et totum iuris civilis corpus audivi: futurus magni provectus adolescens, ut multi opinabantur, si cepto insisterem. Ego vero studium illud omne destitui, mox ut me parentum cura destituit. Non quia legum michi non placeret autoritas, que absque dubio magna est et romane antiquitatis plena, qua delector; sed quia earum usus nequitia hominum depravatur. Itaque piguit perdiscere quo inhoneste uti nollem, et honeste vix possem, et si vellem, puritas inscitie tribuenda esset. [18] Itaque secundum et vigesimum annum agens domum redii. Domum voco avinionense illud exilium, ubi ab infantie mee fine fueram: habet enim consuetudo proximam vim nature. Ibi ergo iam nosci ego et familiaritas mea a magnis viris expeti ceperat; cur autem nescire nunc me fateor et mirari, tunc equidem non mirabar, ut qui michi, more etatis, omni honore dignissimus viderer. [19] Ante alios expetitus fui a Columnensium clara et generosa familia, que tunc romanam curiam frequentabat, dicam melius: illustrabat. A quibus accitus, et michi nescio an et nunc, sed tunc certe indebito in honore habitus, ab illustri et incomparabili viro Iacobo de Columna, Lomberiensi tunc epyscopo, cui nescio an parem viderim seu visurus sim, in Vasconiam ductus, sub collibus Pireneis estatem prope celestem, multa et domini et comitum iucunditate, transegi, ut semper tempus illud memorando suspirem. [20] Inde rediens sub fratre eius Iohanne de Columna, cardinali, multos per annos, non quasi sub domino sed sub patre, imo ne id quidem, sed cum fratre amantissimo, imo mecum et propria mea in domo fui. [21] Quo tempore iuvenilis me impulit appetitus ut et Gallias et Germaniam peragrarem. Et licet alie cause fingerentur ut profectionem meam meis maioribus approbarem, vera tamen causa erat multa videndi ardor ac studium. In qua peregrinatione Parisius primum vidi, et delectatus sum inquirere quid verum quid ve fabulosum de illa urbe narraretur. [22] Inde reversus Romam adii, cuius vidende desiderio ab infantia ardebam; et huius familie magnanimum genitorem Stephanum de Columna, virum cuilibet antiquorum parem, ita colui atque ita sibi acceptus fui, ut inter me et quemlibet filiorum nil diceres interesse. Qui viri excellentis amor et affectus usque ad vite eius extremum uno erga me semper tenore permansit; et in me nunc etiam vivit, neque unquam desinet nisi ego ante desiero. [23] Inde etiam reversus, cum omnium sed in primis illius tediosissime urbis fastidium atque odium, naturaliter animo meo insitum, ferre non possem, diverticulum aliquod quasi portum querens, repperi vallem perexiguam sed solitariam atque amenam, que Clausa dicitur, quindecim passuum milibus ab Avinione distantem, ubi fontium rex omnium Sorgia oritur. Captus loci dulcedine, libellos meos et meipsum illuc transtuli, cum iam quartum et trigesimum etatis annum post terga relinquerem. [24] Longa erit historia si pergam exequi quid ibi multos ac multos egerim per annos. Hec est summa: quod quicquid fere opusculorum michi excidit, ibi vel actum vel ceptum vel conceptum est; que tam multa fuerunt, ut usque ad hanc etatem me exerceant ac fatigent. Fuit enim michi ut corpus sic ingenium: magis pollens dexteritate quam viribus; itaque multa michi facilia cogitatu, que executione difficilia pretermisi. [25] Hic michi ipsa locorum facies suggessit ut Bucolicum carmen, silvestre opus, aggrederer, et Vite solitarie libros duos ad Philippum, semper magnum virum, sed parvum tunc epyscopum Cavallicensem, nunc magnum Sabinensem epyscopum cardinalem; qui michi iam solus omnium veterum superstes, non me epyscopaliter, ut Ambrosius Augustinum, sed fraterne dilexit ac diligit. [26] Illis in montibus vaganti, sexta quadam feria maioris hebdomade, cogitatio incidit, et valida, ut de Scipione Africano illo primo, cuius nomen mirum inde a prima michi etate carum fuit, poeticum aliquid heroico carmine scriberem — sed, subiecti de nomine, Africe nomen libro dedi, operi, nescio qua vel sua vel mea fortuna, dilecto multis antequam cognito — quod, tunc magno ceptum impetu, variis mox distractus curis intermisi. [27] Illis in locis moram trahenti — dictu mirabile! — uno die et ab urbe Roma senatus, et de Parisius cancellarii studii ad me litere pervenerunt, certatim me ille Romam ille Parisius ad percipiendam lauream poeticam evocantes. Quibus ego iuveniliter gloriabundus, et me dignum iudicans quo me dignum tanti viri iudicarent, nec meritum meum sed aliorum librans testimonia, parumper tamen hesitavi cui potius aurem darem. Super quo consilium Iohannis de Columna cardinalis supra nominati per literas expetii. Erat enim adeo vicinus ut, cum sibi sero scripsissem, die altero ante horam tertiam responsum eius acciperem. [28] Cuius consilium secutus, romane urbis autoritatem omnibus preferendam statui; et de petitione et de approbatione consilii eius mea duplex ad illum extat epystola. Ivi ergo; et quamvis ego, more iuvenum, rerum mearum benignissimus iudex essem, erubui tamen de me ipso testimonium meum sequi, vel eorum a quibus evocabar: quod proculdubio non fecissent, nisi me dignum oblato honore iudicassent. [29] Unde Neapolim primum petere institui; et veni ad illum summum et regem et philosophum, Robertum, non regno quam literis clariorem, quem unicum regem et scientie amicum et virtutis nostra etas habuit, ut ipse de me, quod sibi visum esset censeret. A quo qualiter visus, et cui quam acceptus fuerim, et ipse nunc miror et tu, si noveris, lector, puto mirabere. [30] Audita autem adventus mei causa, mirum in modum exhilaratus est, et iuvenilem cogitans fiduciam, et forsitan cogitans honorem, quem peterem, sua gloria non vacare, quod ego eum solum iudicem ydoneum e cuntis mortalibus elegissem. Quid multa? [31] Post innumeras verborum collationes variis de rebus, ostensamque sibi Africam illam meam, qua usqueadeo delectatus est, ut eam sibi inscribi magno pro munere posceret — quod negare nec potui certe, nec volui — super eo tandem pro quo veneram certum michi deputavit diem, et a meridie ad vesperam me tenuit. Et quoniam, crescente materia, breve tempus apparuit, duobus proximis diebus idem fecit. Sic triduo excussa ignorantia mea, die tertio me dignum laurea iudicavit. [32] Eam michi Neapoli offerebat et, ut assentirer, precibus etiam multis urgebat; vicit amor Rome venerandam tanti regis instantiam. Itaque, inflexibile propositum meum cernens, literas michi et nuntios ad senatum romanum dedit, quibus de me iudicium suum magno favore professus est. Quod quidem tunc iudicium regium et multorum et meo in primis iudicio consonum fuit; hodie et ipsius et meum et omnium idem sentientium iudicium non probo: plus in eum valuit amor et etatis favor quam veri studium. [33] Veni tandem; et quamlibet indignus, tanto tamen fretus fisusque iudicio, summo cum gaudio Romanorum, qui illi solemnitati interesse potuerunt, lauream poeticam adhuc scolasticus rudis adeptus sum. De quibus etiam et carmine et soluta oratione epystole mee sunt. Hec michi laurea scientie nichil, plurimum vero quesivit invidie; sed hec quoque historia longior est quam poscat hic locus. [34] Inde ergo digressus Parmam veni et cum illis de Corrigia, viris in me liberalissimis atque optimis, sed inter se male concordibus, qui tunc urbem illam tali regimine gubernabant, quale nec ante in memoria hominum habuerat civitas illa, nec etate hac — ut auguror — habitura est, aliquantulum tempus exegi. [35] Et suscepti memor honoris, sollicitusque ne indigno collatus videretur, cum die quodam in montana conscendens forte trans Entiam amnem reginis in finibus silvam que Plana dicitur adiissem, subito loci specie percussus, ad intermissam Africam stilum verti, et fervore animi qui sopitus videbatur excitato, scripsi aliquantulum die illo; post continuis diebus quotidie aliquid, donec Parmam rediens et repostam ac tranquillam nactus domum — que postea empta nunc etiam mea est —, tanto ardore opus illud non magno in tempore ad exitum deduxi, ut ipse quoque nunc stupeam. [36] Inde reversus, ad fontem Sorgie et ad solitudinem transalpinam redii [...]. [37] Longum post tempus, viri optimi et cuius nescio an e numero dominorum quisquam similis sua etate vir fuerit — imo vero scio quod nullus — Iacobi de Carraria iunioris, fame preconio benivolentiam adeptus, nuntiisque et literis usque trans Alpes quando ibi eram, et per Italiam ubicunque fui, multos per annos tantis precibus fatigatus sum et in suam solicitatus amicitiam, ut, quamvis de felicibus nil sperarem, decreverim tandem ipsum adire, et videre, quid sibi hec et magni et ignoti viri tanta vellet instantia. [38] Itaque, sero quidem diuque et Parme et Verone versatus, et ubique Deo gratias carus habitus multo amplius quam valerem, Patavum veni, ubi ab illo clarissime memorie viro non humane tantum, sed sicut in celum felices anime recipiuntur acceptus sum, tanto cum gaudio tamque inextimabili caritate ac pietate, ut, quia equare eam verbis posse non spero, silentio opprimenda sit. Inter multa, sciens me clericalem vitam a pueritia tenuisse, ut me non sibi solum sed et patrie arctius astringeret, me canonicum Padue fieri fecit. Et ad summam, si vita sibi longior fuisset, michi erroris et itinerum omnium finis erat. [39] Sed — heu! — nichil inter mortales diuturnum, et siquid dulce se obtulerit amaro mox fine concluditur. Biennio non integro eum michi et patrie et mundo cum dimisisset, Deus abstulit, quo nec ego nec patria nec mundus — non me fallit amor — digni eramus. [40] Et licet filius sibi successerit, prudentissimus et clarissimus vir, et qui per paterna vestigia me carum semper et honoratum habuit, ego tamen, illo amisso cum quo magis michi presertim de etate convenerat, redii rursus in Gallias, stare nescius, non tam desiderio visa milies revisendi, quam studio more egrorum loci mutatione tediis consulendi.