Potatores exquisiti

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Potatores exquisiti
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]

Potatores exquisiti,
licet sitis sine siti,
et bibatis expediti
et scyphorum inobliti,
scyphi crebro repetiti
non dormiant,
et sermones inauditi
prosiliant.

Qui potare non potestis
ite procul ab his festis,
non est locus hic modestis
Inter letos mos agrestis
modestie,
et est sue certus testis
ignavie.

Si quis latitat hic forte,
qui non curat vinum forte
ostendantur illi porte,
exeat ab hac cohorte:
plus est nobis gravis morte,
si maneat,
si recedat a consorte,
tunc pereat.

Cum contingat te prestare,
ita bibas absque pare,
ut non possis pede stare,
neque recta verba dare,
sed sit tibi salutare
potissimum
semper vas evacuare
quam maximum.

Dea deo ne iungatur,
deam deus aspernatur,
nam qui Liber appellatur
libertate gloriatur,
virtus eius adnullatur
in poculis,
et vinum debilitatur
in copulis.

Cum regina sit in mari,
dea potest appellari,
sed indigna tanto pari,
quem presumat osculari,
nunquam Bacchus adaquari
se voluit,
nec se Liber baptizari
sustinuit.