Praecelsae Devotionis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Praecelsae Devotionis
1514
editio: incognita
fons: incognitus

Leo episcopus, servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam.

Precelse devotionis et indefessum fervorem, integre fidei puritatem, ingeniique in Sanctam Sedem Apostolicam observantiam, excelsarumque virtutum flagratiam, quibus charissimus in Christo filius noster, Emmanuel Portugallie et Algarbiorum rex illustris, sese nobis et dicte sedi multipliciter gratum, obsequiosum, et acceptum prebuit, apud archana mentis nostre digne revolventes, presertim cum, magistra rerum experientia teste, perpendimus ac apertis documentis in dies clare conspicimus, quam sedula vigilantia sua Sublimitas et Serenitas suorum predecessorum Portugallie regum gesta sequendo, plerumque in persona, non sine gravissimis laboribus et expensis, nixa et sit continuo ferventius enititur, ut Salvatori nostro ac nomine Christiano infensa Maurorum et aliorum infidelium immanitas nedum a fidelium finibus arceatur quinimo suis flagitiis male perdita, et arctetur funditus et deleatur, et Christiana religio, optata pace freta, votiva in omnibus suscipiat incrementa, hiis considerationibus et plerisque aliis legitimis causis suadentibus, congruum et opere pretium existimamus, ea que a predecessoribus nostris, Romanus pontificibus, ipsius Emanuelis Regis predecessoribus prefatis concessa comperimus, nostro etiam munimine confovere ac alia etiam de novo concedere, ut exinde Celsitudo sua, Apostolice Sedi predicte ulteriori munificentia premunita, in prosecutione promissorum non solum ardentius inflametur, sed et liberali ac munifica compensatione accepta ceteros reddat et faciat ad similia promptiores, et ejus erga nos et sedem predictam devotio augeatur, et pro laboribus quos Universali Ecclesie circa Catholice et apostolice fidei exaltationem bene serviendo sustinet condignos honores et gratias reportet.

Dudum siquidem a felicis recordationis Nicolao papa V. et Sixto IV. Romanis pontificibus, predecessoribus nostris, emanarunt diverse littere, tenoris subsequentis.

Nos igitur, qui ejusdem Emmanuelis Regis, fidei augmentum et propagationem jugiter procurantis, commoda et utilitates supremis desideriis affectamus, moto proprio, non ad ipsius Emanuelis Regis vel alicujus alterius pro eo nobis super hoc oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera deliberatione et ex certs nostra scientia apostolice potestatis plenitudine, omnes et singulas literas predictas ac omnia et singula in eis contenta et inde secuta quecumque rata et grata habentes, auctoritate apostolica, tenore presentium approbamus et innovamus ac confirmamus, supplentes omnes et singulos defectus, tam juris quam facti, siqui forsan intervenerint in eisdem, ac perpetue firmitatis robur obtinere debere decernimus.

Et pro potiori cautela, omnia et singula in eisdem litteris contenta, ac quecunque alia imperia, regna, pricipatis, ducatus, provincias, terras, civitates, opida, castra, dominia, insulas, portus, maria, littora, et bona quecunque, mobilia et immobilia, ubicunque consistentia, per eundem Emanuelem Regem et predecessores suos a dictis infidelibus, etiam solitaria quecunque recuperata, detecta, inventa, et acquisita, ac per ipsum Emanuelem Regem et successores suos in posterum recuperanda, acquirenda, detegenda, et invenienda, tam a Capitibus de Bogiador et de Naon usque ad Indos quam etiam ubicunque et in quibuscunque partibus, etiam nostris temporibus forsan ignotis, eisdem auctoritate et tenore de novo concedimus; litterasque supradictas ac omnis et singula in illis contenta ad premissa etiam extendimus et ampliamus, ac in virtute sancte obedientie et indignationis nostre pena quibuscunque fidelibus Christianis, etiam si imperiali regali, et quacunque alia prefulgeant dignitate, ne eundem Emmanuelem Regem et successores suos quomodolibet in premissis impedire, ac eisdem infidelibus auxilium, consilium, vel favorem prestare presumant, auctoritate et tenore premissis inhibemus.

Quocirca venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Ulixbonensi, et Egiptanensi et Funchalensi episcopis, per apostolica scripta motu simili mandamus quatinus ipsi, vel duo aut unus eorum, per se vel alium seu alios, presentes litteras ac omnia et singula in eis contenta, ubi et quando expedierit, ac quotiens pro parte Emanuelis Regis et successorum suorum predictorum fuerint super hoc requisiti solemniter publicantes, ac eisdem Emanueli Regi et successoribus in premissis efficacis defensionis presidio assistentes, faciant auctoritate nostra presentes et alias litteras et in eis contenta hujusmodi inviolabiliter observari, non permittentes eos super illis per quoscunque quomodolibet molestari; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo; invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Et nihilominus, legitimis super hiis habendis servatis processibus, illos quos censuras et penas per eos pro tempore latas eos incurrisse constiterit, quotiens expedierit, iteratis vicibus, aggravare procurent.

Non obstantibus recolende memorie Bonifacii Pape VIII, similiter predecessoris nostri, qua inter alia cavetur ne quis extra suam civitatem et diocesim, nisi in certis exceptis casibus, et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium evocetur, seu ne judices ab Apostolica Sede deputati, extra civitatem et diocesim in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere, aut alii, vel aliis vices suas committere presumant, et de duabus dietis in concilio generali edita ac aliis apostolicis constitutionibus ac omnibus illis que idem Nicolaus et alii predecessores, qui similes eidem Regi Portugallie fecerunt concessiones, in eorum litteras voluerunt non obstare, contrariis quibuscunque; aut si aliquibus, communiter vel divisim, ab eadam sit sede indultum quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre approbationis, innovationis, confirmationis, suppletionis, decreti, concessionis, extensionis, ampliationis, inhibitionis, et mandati infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominice millesimo quingentesimo quartodecimo, tertio nonas Novembris, pontificatus nostri anno secundo.

Ja. Sadoletus B. de Comitibus