Migne Patrologia Latina Tomus 72
TheImp.Praece2 72 Theodoricus imperator Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praeceptio
Dominis sanctis et venerabilibus patribus, Laurenrentio, Marcellino, et Petro, et cunctis episcopis in Urbe residentibus, Theodericus rex.
Vos quidem rem fecistis proposito congruentem, nos potius de reditu vestro secundo consulere, quam indictum concilium alienae facilitatis imitatione deserere; ne discedentibus universis sub manifesta deserti dispositione judicii major urbem regiam seditiosis motibus turba concuteret. Sed non optavimus commisisse, sanctae congregationis examinis sub hac protrahi dilatione negotium, nec universitatis animos gravius praejudicio pendere suspensos. Quia nec tranquillitati urbis definitionis mora, nec sacerdotali proposito sententia potest convenire discordiae. Molesta igitur accepta confusione, quae nata est, caeterorumque discessu, qui propter turbam quae aut ausu aut vitio aliquorum contigit, iterata quae coeperunt reliquere judicia (qui tamen, si quid dixerit, potius cogitassent exemplo vestro in urbe residere, exspectantes de his quae illic facta de nostrae providentiae ordinatione remedium), cum in multas se vias cogitatio nostra disperserit, ad hunc se tramitem consilii cura convertit, ut rursum ad Kalendas Septembris diem, eumdem censuerimus sacerdotum numerum convenire, qui dudum fuerat convocatus. Ergo ingravatis sanctitatem vestram reliquorum praesentiam convenit opperiri, ut compresso tumultu et dissensione submota, quae ab omnibus orta est, ab omnibus causa peragatur. Nam Ravennam, quemadmodum speratis, non putavimus revocandum esse concilium, dum aliorum labore, aliorum permovemur aetate, parati ut nisi secundo conventu causae finem judicium synodale posuerit juxta desiderium vestrum, quo nos poscitis esse praesentes, occupationibus nostris Romae quietis amori postpositis, nos potius Romam Deo auctore veniamus, ut praesentibus saltem nobis citra confusionem atque discordiam, secundum Dei timorem, tanta causa terminum sortiatur. Ut non diutius urbs regia turbarum tempestate fatigetur, sed vestri aequitate judicii redeat ad quietem. Ne mora vobis videatur onerosa, fas est vestrae aestimare providentiae, si commodo sit, aut sub nostrorum temporum tranquillitate tolerandum, solitumve in aliqua definitione concilio sub incerto Ecclesiam sub hoc certamine Romanam perdere civitatem. Alia manu. Orate pro nobis, domini ac venerabiles patres. Datum sub die VI Idus Augusti Rufo magno, Fausto Avieno V. C. cos. ( Anno Chr. 501).