Jump to content

Praeceptio quarta

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praeceptio quarta
Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


Praeceptio quarta (Theodoricus imperator), J. P. Migne

Praeceptio quarta

(1117B)Domitori orbis, praesuli et reparatori libertatis, senatui urbis Romae, Flavius Theodoricus Rex.

Pervenit ad nos, patres conscripti, de ecclesiae missa utilitate suggestio, et nostrae mansuetudinis grata sacri coetus vestri ordinatio corda pulsavit. Et licet post venerabilem synodum ad hujusmodi decreta vestri sufficiat ordinatio sola judicii, tamen pro vestra hujusmodi praesentibus oraculis dedimus consolatione responsum; ut nulli fas sit Ecclesiae cujuslibet antistiti sub qualibet alienatione de proprietate contractus usum fructum plane suum cui salva voluerint [ Al., voverint] aequitate praestabunt. Neque (1118B)enim frustrari sola pontificis voluntate vel cleri peregrinis debita omnibus vel statui Ecclesiae res delata. Quid enim tam profanum, quam ut hac largientis parte violetur arbitrium? Dum quod ad ecclesiam quisque voluit pertinere, privatae [prave] sive vindicent per usufructuariae personae contractum. Ergo si quis scelestis ausibus interdicta praesumpserit, et ultra usumfructum retinere cupit, episcopo vel clero largiente, alienata res protinus cum fructibus a venerando praesule vindicetur. Et caetera. Data V Idus Martias Ravennae, Venantio v. c. consule ( anno Christ. 507).