Migne Patrologia Latina Tomus 72
Praeceptio tertia (Theodoricus imperator), J. P. Migne
Praeceptio tertia
(1115C)Flavius Theudericus rex, universis episcopis ad synodum convocatis.
Decuerat quidem beatitudinem vestram divinae considerationis reverentia exortum jam finisse negotium, ut vobis ordinantibus submoveri potuisset de tanta civitate confusio: maxime cum praetentis affectibus jusserimus, quemadmodum vestrum visum fuisset arbitrium, memoratum vos terminare debere certamen; dummodo sub justa ordinatione finitum, dissentientes unitati et concordiae redderentur. Quam miramur denuo fuisse consultum: cum si nos de praesenti ante voluissemus judicare negotio, habito cum proceribus nostris de inquirenda veritate tractatu, Deo auspice, potuissemus invenire justitiam, quae nec praesenti saeculo, nec futurae forsitan displicere potuisset aetati? Sed quia non nostrum judicavimus (1115D)de ecclesiasticis aliquid censere negotiis: ideo vos die diversis provinciis fecimus evocare; ut sub divini timore judicii, totius certaminis vobis disponentibus causa transiret, urbique nostrae, Deo favente, (1116C)optata per vos concordia redderetur. Nunc vero eadem quae dudum praesentibus intimamus oraculis, nos coram Deo et hominibus absolventes, ut causam Dei, quam vestrae congregationis amplissimo senatui, et pacem clericis sperantes, commisimus, quemadmodum visum vobis fuerit, ordinetis; nec a nobis vestri exspectetur forma judicii, sed vos qualiter vultis ordinate. Sive discussa, sive indiscussa causa, proferre sententiam, de qua estis rationem divino judicio reddituri; dummodo, sicuti saepe diximus, hoc deliberatio vestra provideat, ut pax senatui populoque Romano, submota omni confusione reddatur, ne qua, quod absit, post judicium turba, aut aliqua remaneat in civitate discordia. Sin autem secundum mandata nostra concordia sacratissimae urbis a vobis fuerit restituta, tunc universitas agnoscere potuerit (1116D)justum sacri ordinis vestri exstitisse judicium. Orate pro nobis, domini sancti ac venerabiles Patres. Datum sub die Kalendarum Octobris.