Praeceptiones ecclesiasticae et monasticae (Theodoricus III Francorum)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praeceptiones ecclesiasticae et monasticae
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Praeceptiones ecclesiasticae et monasticae (Theodoricus III Francorum), J. P. Migne

I. Diploma, quo Theodoricus donat Condedo, abbati Fontanellensi, insulam Belcinacam, in Sequanae alveo (ann. 673).

(1319A) In nomine Altissimi Domini, Theodoricus rex Francorum. Quicquid propter timorem Domini et amorem ipsius, ad augmentum divini cultus servis Christi ex habundancia regia largimur, retributorem Deum, pro cujus reverentia hoc agimus, habere confidimus. Igitur agnoscat industria fidelium Christi presens pariter et futura, nos divinitus ammonitos, ad insulam in fluvio Secane sitam descendentes, viro Dei domno Condedo illuc ab eo destinato ipsam insulam, quam antiquitus Lutum censuit, nunc vero Belcinacam nuncupatam, cum omnibus rebus ad (1319B)ipsam pertinentibus, et toto alluvio quo eam voluerit divina pietas augmentari, concessisse et condonasse. Que cum sit fisco Arelauno vicina, in sui longitudine per tria millia se extendens, et in latum mille quingentis passibus terminetur, agros tamen contiguos et prata a parte Orientali et saltus, ab Aquilonari vero usque ad fines Glaconissem similiter concessimus, ut tam ipsum quam suos monachos de monasterio Fontinella, pro nobis et prole nostra, ac pace et stabilitate regni, ac animarum nostrarum remedio, sacrificium redemptionis nostre offerre Domino, et divinam misericordiam jugiter exorare delectet. Per hunc ergo preceptum specialius decernimus atque jubemus ut ipse, sicut dictum est, hoc habeat indultum atque concessum, ita ut et illi successores (1320A)sui monachi hoc habeant teneant, atque perpetuis temporibus possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus, Christo auspice, habeant potestatem. Et, ut hec auctoritas vel donatio nostra, quam divina illuminatione, plena et integra gratia concessimus, firmior habeatur et perpetuis temporibus inconvulsa maneat, manus nostre subscriptione, et anuli nostri impressione adsignari jussimus.

Theodoricus rex subscripsit. Anno 1 datum, quod fecit mens. Octobris dies XXI, feliciter, Arlauno palatio.

II. Diploma quo Theodoricus dona collata monasterio Anisolensi confirmat, et ei privilegia concedit (ann. 674). (1320B)Theodericus, rex Francorum. Si petitionibus servorum vel ancillarum Dei, per quod eorum quietem ac juvamen pertinet, libenter obaudimus, ut effectui in Dei nomine mancipamus, regiam consuetudinem exercemus, et nobis ad mercedem pertinere confidimus. Ideoque venerabilis vir Siviardus, abba de monasterio Anisola, quod est in pago Cenomannico, ubi S. Carilephus corpore requiescit, vel ubi ipse abba, una cum sancta congregatione degit, supplex clementiae regni nostri expetiit, ut eum ad ipsum monasterium, una cum fratribus vel hominibus suis, gasindis, amicis, susceptis, vel qui per ipsum monasterium sperare videntur, vel unde legitimo redebet mitio, vel sermone tuitionis nostrae, vel mundeburdo (1321A)nostro recipere deberemus, et sub ipso inlustri viro causas ipsius monasterii vel abbatis debeat habere receptas. Cui non gratanti animo [assensum] praestitisse cognoscite. Quapropter per praeceptum praesens decrevimus ac jubemus ut neque vos, neque juniores vestri, neque successores, vel missi de palatio nostro discurrentes, vel quislibet, ipso domno Siviardo abbate vel homines ipsius monasterii, amicis, gasindis, susceptis, vel qui per ipsum monasterium sperare videntur, condemnare vel inquietare, vel inferendas sumere, nec de res eorum in lege eorum minuere non praesumant, ut liceat eis sub sermone tuitionis nostrae, vel sub emunitatis nostrae quietos vivere ac residere. Et si aliquas causas adversum ipsum monasterium, aut mitio ipsius abbatis (1321B)ortas fuerint aut surrexerint, quas a vobis aut a junioribus vestris absque eorum iniquo dispendio terminatas non fuerint, manu eorum . . . . . vestra quousque in praesentiam nostram omnimodis servetur, et ibidem finitivam sententiam per legem et justitiam debeant accipere, et unicuique de reputatis conditionibus justiciam reddant, et ab alio simili modo veritatem percipiant. Et, ut auctoritas nostra firmior habeatur, per tempora etiam melius conservetur, manu nostra subtersignaculis decrevimus roborare. Signum Theoderici. Datum . . . . . . . fecit mens. Jun. dies xj, anno regni nostri . . . . . .

III. Diploma quo Theodoricus Tuffiacum monasterium ecclesiae Cenomanensi asserit (ann. 675). (1321C) Theodericus, rex Francorum, vir illuster. In hoc semper regalis celsitudo debet prospicere, ut quodcunque contra Dei decretum vel instituta Patrum fuit actum debeat esse restauratum. Ideoque ad aures clementiae nostrae fuit patefactum, eo quod Ulfaldus et Ingobertus optimates nostri illustri, Deo sacrata Aidila abbatissa, seu et genetrice sua Ingane, quae in monasterio puellarum, quod in honore sanctae Mariae vel ceterorum domnorum, in loco nuncupante Tuffiaco constructum, una cum turba plurima monacharum sub sancta regula conversare videntur, vel ipsa congregatione tale testamentum facere coegisset, ut quodcumque praedicti viri ad ipsas ancillas (1321D)Dei facere ordinabant, aliud nullatenus pontificium faciendi haberent, nisi praesentaliter in perpetuum et omni tempore jussionem de qualibet causa facere (1322A)et adimplere deberent. Econtra vero asserebat vir apostolicus Aiglibertus, Cenomannicae urbis episcopus, quod praedictum monasterium suae sedis ecclesiae esse deberet, et Loppa Deo sacrata, relicta videlicet Egigni, illud ibidem legibus tradidisset: ostendensque nobis strumenta cartarum, quae praedicta Loppa de jamdicto monasterio Cenomannicae matris ecclesiae perpetualiter tenendum et ecclesiastice dominandum ac possidendum fecerit. Quae et ante nos relecta et approbata, a memorato Aghilberto et a suis ministris sunt legibus evindicata; etiam hoc ab eo et a suis ministris legibus adprobatum in conspectu nostro et procerum ac fidelium nostrorum, quod jamdictum monasterium in jus et potestatem suae sedis ecclesiae praesentibus et futuris temporibus, (1322B)juste ac legibus debeat permanere. Quam ob causam petiit clementiam nostram memoratus pontifex, ut quod tam manifestis indiciis declaratur, nostra assentione, immo auctoritate roboretur. Cujus petitionibus pro amore Dei et ejusdem sancti loci aurem accommodamus, et hanc praeceptionem eis suisque per tempora successoribus jam dictae sanctae congregationis fieri ac dari jussimus, ut firmius futuris temporibus, omni scilicet remota quaestione tam praedictorum virorum quam et cujuslibet personae, memorata Cenomannica mater ecclesia, quae est constructa et dedicata in honore sanctae Mariae, et postea inmajorata in sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, ejusque pontifices atque rectores, saepedictum monasterium, cum omnibus ad se pertinentibus (1322C)vel aspicientibus, tenere et ecclesiastice valeant per tempora possidendo gubernare. Sic dum nos, una cum consensu pontificum vel optimatum nostrorum, quod haec causa vel ipsa carta contra Dei decretum vel instituta Patrum aut normam regulae fuerat actum, dum sub ditione et regimine praedicti pontificis, cui jamdictum monasterium (ut praescriptum est) et suae sedis ecclesiae legibus pertinet, quod et a nobis enucleatum est perscrutandum, et praefixae monachae quiete in ipso monasterio vel praedicta congregatione, sub potestate et dominatione antedicti pontificis, degere debeant. Ideoque praesenti praeceptione decernimus et omnino jubemus ut, si ullo unquam tempore ipsa carta aut alius (1322D)qualiscumque strumentus de nomine praedictorum virorum contra praedictum pontificem, vel ejus abbatissa, nomine Adilane, vel genetrice sua Ingane, (1323A)vel ipsa congregatio omni tempore, absque cujuslibet impedimento, vel supradictorum virorum, quietas in ipso monasterio, sito in pago Cenomannico, Tuffiaco constructo, debeant residere, vel sub sancta regula ibidem conversare, et pro statu Ecclesiae et salute patriae, seu pro stabilitate regni nostri perenniter ibidem debeant exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, in omnibus et ab omnibus conservetur, manus nostrae suscriptionibus subter eam decrevimus roborare. In Christi nomine, Theodericus rex subscripsi. Guntinus jussus obtulit et subscripsit. Datum quod fecit mensis December dies vj, anno iij regni nostri, Compendio in palatio nostro, in Dei nomine feliciter. Amen.

IV. Diploma quo Theodoricus monasterium sanctae Mariae infra Sartam fluvium Cenomanensi ecclesiae asserit (ann. 676). (1323B) Theodericus rex Francorum, vir illuster. Si petitionibus sacerdotum quod ad eorum opportunitatem pertinet libenter praestamus assensum, regiam in hoc exercemus consuetudinem, et hoc nobis ad laudem vel ad salutem aeternam et stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur apostolicus vir, domnus Aiglibertus, Cenomannicae urbis episcopus, missa petitione, clementiae regni nostri credidit suggerendum ut constitutionem, quam propter amorem Dei et eleemosynam nostram constituerat, per consensum comprovincialium epsicoporum, sive consacerdotum ac canonicorum suorum (1323C)in monasterio sanctae Dei genitricis, quod est constructum intra fluvium Sartae et murum civitatis, tam extra murum quam et infra ipsius civitatis munitionem quod ad matrem ecclesiae sanctae Mariae et sancti Gervasii et Protasii, cui praeesse videtur, jure ecclesiastico pertinet, et per scriptionis firmitatem praedecessorum suorum temporibus sub censu firmiter et legaliter delegatum esse cognoscitur; postulavit ut firmitatis causa, nostra regali confirmetur censura. Cujus petitioni nos assensum praebentes, et eamdem suam constitutionem nostra auctoritate confirmantes, hoc praeceptum fieri jussimus, et per hanc auctoritatis nostrae inscriptionem praecipimus ut, sicut a praedicto venerabili apostolico viro Aigliberto, (1323D)Cenomannicae urbis episcopo, est constitutum, vel sicut in ejus continetur scripto, tam deinceps (1324A)nostris et futuris temporibus sub jure et dominatione praefatae Cenomannicae senioris urbis ecclesiae, sanctimonialibus inibi degentibus et pauperibus ac peregrinis stipendiarie disponente atque ordinante praefatae urbis episcopo, ac decessoribus suis et abbatissae quam ipse sive successores sui in eodem monasterio constituerunt, sub regula existant ac regulariter vivant, et plena eis regula conservetur. Et res ad praedictum monasterium pertinentes monemus, ut neque nos, neque successores nostri, aut qualibet expectantibus vel exactoribus praefati regni auferre, aut alienare a jure et dominatione jam dictae matris Cenomannicae urbis ecclesiae, aut propter benevolentiam vel leviorationem seu servitii praefati domni et apostolici viri Aigliberti episcopi aliqua succedat occasione, (1324B)aut qualiter calliditate vel malo ingenio machinetur, ut a jugo praefatae ecclesiae ex hac nostra benevolentia ipsum monasteriolum auferatur vel alienetur, sive aliquo modo subtrahatur: sed in jure et potestate saepe dictae matris ecclesiae aut pontificum inibi Deo degentium praesentibus atque futuris permaneat temporibus, neque aliquo modo quicquam auferre vel praeterire praesumat: sed praefati episcopi constitutionem, sicut ab illo constitutum et a nobis confirmatum est, per diuturna tempora inviolabiliter in augmentum sanctae Dei Ecclesiae et inconvulse omnes reges et principes vel exactores regni persistere, aut permanere sive perdurare omni tempore permaneat. Et, ut haec praeceptio firmior habeatur, vel per diuturna tempora a nobis vel a successoribus (1324C)nostris in melius conservetur, nostris subscriptionibus decrevimus roborare. In Christi nomine, Theodericus rex subscripsi. Audofredus jussus subscripsi. Datum quod fecit Martius dies V, anno regni nostri iij, Compendii palatio, in Dei nomine feliciter.

V. Diploma quo Theodoricus bona Adalrici ducis, fisco regio adjudicata, concedit monasterio Besuensi (ann. 677). Merito beneficia quae possident amittere videntur, qui non solum largitoribus ipsorum beneficiorum ingrati existunt, verum etiam infideles eis esse comprobantur. Ad hujusmodi igitur exemplum postquam omnibus patefactum est qualiter Adalricus dux, Deo (1324D)sibi contrario, nobis infidelis apparuit, et se Austrasiis consociavit, ut adversum nos et nostros fideles (1325A)scelera sua, si dominus Deus permisisset, exercuisset, nos, propter ipsum facinus, omnes res suas ad nostrum fiscum jussimus revocari. Cognoscat itaque utilitatis vestrae magnitudo quod res nominatas Fiscafelinis, una cum appenditiis suis et adjacentiis, et cum colonica Trevario, et quicquid supradictus Adalricus de quolibet adtracto ibidem tenuit vel possedit, ei monasterio quod appellatur Fons-Besuae, quod est in honore sancti Petri et Pauli, ac ceterorum sanctorum constructum, ubi venerabilis vir Waldalenus praeesse dignoscitur, plena et integra gratia totum nos concessisse. Quapropter per hoc nostrum praeceptum decernimus ordinandum, et in perpetuum volumus esse mansurum, ut memoratus abbas Waldalenus praedicto monasterio Fontis-Besuae (1325B)res jamdictas, una cum aedificiis, mancipiis, accolabus, terris et pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, accessibusque omnibus, vel reliquis quibuscumque beneficiis, cum omni usu fructuario, ex nostrae largitatis munere perpetualiter recipiat possidendas. Et, ut haec praeceptio firmior habeatur, et futuris temporibus inconvulse teneatur, manus nostrae subscriptionibus eam decrevimus roborare. Signum Theoderici regis. Datum mense Septembri, die iv, anno iv regnante Theoderico rege.

VI. Diploma quo Theodoricus dona confert Chainoni diacono (ann. 677). (1325C)Theudericus, rex Francorum, vir inluster. Merito illi nostri jovamen vel consolacione percipeunt, qui erga nostris partibus fidilis esse inveniuntur. Idioque cognuscat magnetudo seu utilitas vestra quod nus mansellus alicus, in loca noncopantis Saocitho, Muntecellis seu et Abniti, ubi Saxo servos commanire viditur, quem Decta, relicta Chrodoberctho, (1326A)quondam in concambio de homene, nomene Eligio, nuscetur recipisse, vel de conparato ibidem habuit, venerabele viro Chainone diacono plina et integra gracia visi fuemus concessisse. Quapropter per hunc praeceptum, specialius decernemus ordenandum, quod in perpetuum volemus esse mansurum, ut antedictus Chaino, absque vestra aut cujuslibet contrariaetate, ex nostra indulgencia ipsus mansellus in suprascripta loca, sicut superius est insertum, quicquid ipsa Decta de concamio vel de conparatho, aut de qualibet contracto nuscetur habuisse vel possedissae, hoc ad integrum cum quibuslibet beneficiis habiat concessum adque indultum, vel in sua domenacione hoc libere recipere ad possedendum; et quicquid exinde facere voluerit, (1326B)liberam in omnebus cum Dei et nostra gracia habiat potestatem. Et, ut haec auctoritas firmiorem obteniatur vigorem, manus nostri subscriptionebus eam supterdecrivemus roborare. + In Christi nomene, Theudericus rex subscripsi. Droctoaldus jussus optuit.

Datum quod ficit minsis September dies xij, anno V rigni nostri, Marlaco, in Dei nomine feliciter.

( Hic in archetypo sigilli fragmentum. )

VII. Diploma quo Theodoricus concedit Chramlino, episcopo Ebredunensi, in synodo deposito, facultatem res suas post degradationem retinendi (ann. 677). Theudericus, rex Francorum, viris inlustrebus (1326C)Audoberctho et Rocco, nostris patriciis, et omnebus ducis, seu comitebus, vel actorebus publicis. Dum et episcopos de rigna nostra, tam de Niuster quam et de Burgundia, pro statu aecclisiae vel confirmacione pacis ad nostro palacio Marlaco villa jussemus advenire, et aliqui ex ipsis, qui in infidilitate nostra fuerant inventi, per eorum cannonis fuirunt judecati: (1327A)inter quos adfuit Chramlinus, filius Miecio quondam, qui aepiscopatum Aebreduno civitate habuit, inventum est, quod sua praesumpcione, vel per falsa carta, seu per revellacionis audacia, sed non per nostra ordenacione, ipsum aepiscopatum reciperat, etiam nec sicut eorum cannonis contenent, ad ipsum benedicendum solemneter episcopi non adfuerunt; unde Genesio, Chadune, Blidramno, Landoberctho et Ternisco, qui metropoli esse videntur, vel reliqui quampluris episcopi ipsus judicantis, in nostri praesencia fuit conscissus, adque de suprascripto episcopato aejectus. Ideo nus, una cum consilio suprascriptorum ponteficum vel procerum nostrorum, complacuit quatenus, dum secundum cannonis in ipso senodale concilium fuerat degradatus, res suas proprias (1327B)pertractavemus, pro mercidis causa perdere non dibirit; sed quod exinde facere voluerit, una cum suprascriptus patribus nostris, taliter praecipemus, ut hoc licenciam habiat faciendi. Et postia peticio sua fuit, ut ipsum in monasthyrio S. Dionisiae, peculiaris patruni nostri, ubi ipsi preciosus in corpore requiescit, vel ubi Chardericus abba praeesse viditur, ut sub opidiencia vel sub regolare ordene diebus vite sui conversare dibirit; et dum perpetuo exsilio fuerat judicatus, mesericordia muti, una cum consilio suprascriptorum ponteficum, peticionem suam vise fuimus pristetisse. Proinde per praesente praeceptum specialiter decernemus ordenandum ut res suas neque vos, neque junioris seu soccessoris vestri, nec quislibet contradicere nec minuare, nec contangere, nec infiscare (1327C)non praesummatis, nisi per hanc auctoretate plinius in Dei nomene confirmatus liciat ei, per nostro permisso, res suas, ubi et ubi voluerit, donare aut delegare, vel quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissemam in omnebus habiat potestatem. Et, ut haec auctoritas firmior habiatur, manus nostri subscriptionebus eam supter dicrivemus roborare. (1328A)+ In Christi nomene, Theudericus rex subscripsi. Aghlibertus recognovit.

Datum medio minse September, annum V regni nostri, Marlaco, in Dei nomene feliciter.

( Hic in archetypo sigilli vestigia. )

VIII. Diploma, quo Theodoricus multa praedia confert monasterio quod vocatur Nobiliacus (ann. 680). In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Theodericus, gratia Dei rex. Idcirco potissimum collatam nobis a Deo credimus imperii dignitatem, ut in tutela et augmento sanctae catholicae Ecclesiae ipsius piam exequamur voluntatem. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum, tam futurorum quam praesentium, solertia, quod adierunt celsitudinem (1328B)nostram monachi ex monasterio quod vocatur Nobiliacus, ubi pretiosus confessor Christi Vedastus corpore quiescit, humiliter postulantes ut regale decretum nostrum super villis quae nostra munificentia jam sibi cesserant, firmari juberemus, ut quaecumque ex inspiratione divina ipsis contuleramus, imperiali edicto et sigillo ad perpetuitatem statueremus. Igitur, pro salute tam successorum quam antecessorum nostrorum, videlicet regum vel imperatorum, et pro totius statu regni, inspirante rege omnium regum Deo, praefato monasterio et monachis inibi Deo in perpetuum famulantibus, regali liberalitate confirmamus quae jam eadem liberalitate concessimus, ad matriculam scilicet ecclesiae, (1328C)in Atrebato pago Atheas, Felci, ad portam ecclesiae, Bernivillam, Daginvillam; in pago Veromandensi, Mediolanas, Valles, Putheas aquas; in Batua, Rexnam, Wulfaram cum capella Rothem, et aliam Rothem; in pago Hasbanio et Ribuario, Haimbecha, Halmala, Torona, et inter Altheim, Maridas, Ambron, Musinium, Groseas, has villas, mansos dominicales (1329A)sex, mansos serviles septuaginta quinque; in Watrevio, Cambach cum appendiciis suis et ecclesia; in pago Caribant, Maxtin cnm appendiciis; in Pabula, Montes. De his ergo villis, cum omnibus appendiciis et reditibus et mancipiis, per imperialem celsitudinem sancimus, ut nullus mortalium praesumat aliquid violentia qualibet vel fraude auferre vel demere, sed sicut a nostra liberalitate roborata sunt, praefati monasterii fratrum usibus in perpetuum cedant. . . . . . .

IX. Diploma quo Theodoricus ab omni telonio eximit per regna sua currus aut navigia, res ad utilitatem monasterii sancti Dionysii vehentia (ann. 681). Theudericus, rex Francorum, viris inlustrebus (1329B)omnebus agentebus, tam presentebus quam et futuris. Decet regale climenciae ea que pro profectum aecclesiarum pertenit libenter prestare, et effectui in Dei nomine mancipare. Ideo cognuscat magnetudo seu utilitas vestra quod nus ad monasterio peculiaris patroni nostri domni Dionensiae, ubi ipse preciosus in corpore requiiscit, ubi venerabilis vir Chardericus abba custus praeesse viditur, tale beneficium vise fuimus concessisse de quantacumque carra, ubi pro oportunetate ipsius basilice, vel necessetate fratrorum, tam in Niustreco quam in Austrea vel in Borgundia ambolare aut discurrere videntur, tam carrale quam de navigale, nullus quislibet de judicibus nostris vel de telloneariis nullo tilloneo de ipsa carra exigere, nec requirire non presumatur. Quapropter (1329C)per presentem decernimus hac jobimus preceptum, et perpetuo volomus esse mansurum, ut neque vos, neque juniores seo successores vestre, ne [que] quislibet de judiciaria potestate acinctus, ipso tilloneo de omnia carra ipsius monastirie domni Dionensi, tam carrale quam navigale, per rigna Deo propicio nostra, tam in Niustreco quam Austrea vel in Burgundia, ubi et ubi de ipso monastirio vel de ejus villis, tam ambolandum quam revertendum (1330A)perrexirent, nec per civetates, nec per castella, nec per portus, nec per exitus, nec ubi et ubi, tilloneos exigetur; nec pontatico, nec portatico, nec pulviratico, nec rodaco, nec salutatico, nec cispetatico, nec qualibet redebicione, quod exinde fiscus noster sperare potest, nullatenus quoque tempore requiratur nec exigatur, nisi omnia ex omnebus ad ipsa basilica domni Dionensiae in ejus lumenarebus nos mercides conpendio valiat esse concessum adque indultum, et ibidem perpetualiter valiat proficere in augmentes.--Rigulfos recognovit.

X. Diploma quo Theodoricus Eremberti in abbatem Corbeiensem confirmat (ann. 681). Theodericus, rex Francorum, episcopis et viris inlustribus. (1330B)Decet regalem clementiam, ut non solum gubernacula regalis culminis provideat, sed et regimina ecclesiarum et monasteriorum, pro Dei intuitu et mercedis nostrae augmento, sollerti cura providere, ut pax ecclesiarum, et secura libertas monachorum Domino omnipotenti militantium, per omnia conservetur. Et de sacrosancto monasterio nuncupato Corbeia, in pago Ambianense constructo, ad regalem nostram praesentiam monachi et viri Dei venientes, serenitatis nostrae clementiae auribus suggesserunt, ut dum et venerabilis vir Chrodegarius abba, secundum consuetudinem humanae fragilitatis, de hac luce ad Dominum migrasse dignoscitur, quem apostolicus vir domnus et pater noster Theodefredus episcopus, dum et ille onus pontificale meruit accipere, (1330C)per nostram voluntatem et praeceptionem, ad regendum ac dominandum monasterio suprascripto constituit; cum relatione et consensu totius congregationis ipsius monasterii, petierunt ut liceret eis secundum eorum electionem, et secundum sanctum privilegium quod supra loco sancto ex regali munificentia et sacerdotum concessione indultum est, de semetipsis eligere rectorem. Et dum eorum petitio nostrae serenitati congrua esse et rationabilis in omnibus (1331A)videretur, venerabilem virum Erembertum, qui in ipso monasterio fuit nutritus, ipsi homines, cum voluntate suprascripti pontificis domni Theodefridi episcopi, elegerunt; nostra clementia ipsis monachis concessisse comperitur, sicut suggesserunt. Praecipientes ergo per hanc praeceptionem serenitatis nostrae et auctoritatis regalis, concessimus et omnino jubemus ut suprascriptus venerabilis vir Erembertus, abbas et rector monasterii Corbeiensis in omnibus sit constitutus; et sicut bonus pastor, ea quae utilia sunt ad opus monasterii et ad regimina monachorum provideat, et regat, et erudiat; et mereatur audire vocem Domini dicentis: Euge, serve bone et fidelis! quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui. (1331B)Et ut taliter agat, ideo nostra clementia ei indulsit ut habeat potestatem de tota congregatione ipsius monasterii, vel de eorum hominibus in eorum terris commanentibus, vel de eorum rebus et possessionibus mobilibus et immobilibus, sicut sancta regula docet, et sanctus ordo monachorum dinoscitur esse conservandus; ita ut de die praesenti, omnibus temporibus vitae suae, secundum Dei voluntatem et secundum sanctum ordinem, dominatum accipiat; et ipsa sancta congregatio sub illo constitua, preces assiduas ad aures reverentissimas majestatis Domini, pro nobis et pro stabilitate regni nostri, jugiter fundat. Et ut hoc praeceptum firmius habeatur, quod pro Dei timore indulsimus auctoritate praecelsa, manus nostrae subscriptionibus subter decrevimus (1331C)roborare.

XI. Diploma quo Theodoricus dona monasteriis Stabulensi et Malmundariensi collata confirmat (ann. 681). Theodoricus, rex Francorum, vir inluster. Si petitiones sacerdotum aut ecclesiarum prolatas, in quo nostris auribus recte poposcerint, perducimus ad effectum, regiam consuetudinem exercemus, et in aeternum Dominum retributorem ex hoc habere confidimus. Ideo notum sit fidelibus nostris quia venerabilis vir Goduinus [Gonuinus] abba de monasterio [monasteriis] Stabulaus et Malmundario, quae sunt in honore sanctae Mariae et sanctorum (1332A)apostolorum Petri et Pauli et [ac] sancti Martini et ceterorum sanctorum, a bonae memoriae avunculo nostro Sigiberto, quondam rege, ob amorem Christi, de foreste fiscibus nostris constructa, clementiam nostram exposcit, eo quod ipse princeps, pro mercedis suae compendio et vita aeterna, villas aliquas de fiscis, tam ultra Ligera res proprias quas domnus Remaclus legitime possedit, quam ceteras per praecepta sua manu roborata, sub integra emunitate absque introitu judicum concessit unde et ipsa praecepta, seu et confirmationem decedentium regum memoratus abba se prae manibus habere adfirmat; se petiit celsitudinem nostram ut tam id quod ipse princeps domnus Sigibertus de fisco suo, seu de reliquis locis, ad ipsa monasteria [ Add.: per suas (1332B)autoritates noscitur concessisse quam etiam quod ad scripta monasteria] a Christianis hominibus inibi videtur fuisse datum [conlatum], et praesentis temporis eorum manet possessio vel dominatio, ut hoc in idipsum pro nostris oraculis confirmare deberemus. Cujus petitioni, pro reverentia ipsorum monasteriorum, seu considerantes sacerdotium ipsius viri Godoini, vel fidei suae respectum quo erga regnum nostrum fideliter videtur famulari, non solum confirmasse, sed etiam pro mercede nostra a novo recessisse vestra comperiat magnitudo. Praecipientes enim ut, sicut constat a suprascripto principe domno Sigiberto, vel germano nostro Childerico, quondam rege, seu ceteris Christianis hominibus, ad ipsa monasteria, tam villabus quam domibus, mancipiis, accolabus, (1332C)vineis, silvis, pratis, campis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cum reliquis beneficiis, mobilibus et immobilibus, praesenti tempore quieto ordine pars ipsorum monasteriorum cernitur dominari, ita deinceps pro nostra auctoritate plenius in Dei nomine confirmamus tam suprascripta loca, quam supradictum Godoinum abbatem et successores suos, vel monachos ibidem consistentes, tam nostris quam futuris temporibus, inspectas ipsas auctoritates ante lectos principes, vel reliqua instrumenta, quod ibidem fuit firmatum et condonatum, seu et inantea juste et rationabiliter collatum sub emunitatis nomine, absque introitu judicum, ibidem maneat inconvulsum; quo fiat, ut nobis ad mercedem pertineat, (1333A)et ipsos servos Dei melius delectet pro regni nostri constantia attentius Domini misericordiam deprecari. Et ut haec praeceptio firmior habeatur et per tempora conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter eam decrevimus roborari.--In Christi nomine Theodoricus [Theodericus] rex subscripsit.

XII. Diploma quo Theodoricus immunitatem confirmat monasterio Sithiensi concessam, pro iis quae in Attinio fisco monasterium hoc comparaverat aut comparare poterat, exceptis mansis unde operae carrariae exeunt (ann. 682). Si aliquid ad loca sanctorum pro adjuvamen servorum Dei concedimus, hoc nobis ad laudem vel eterne retributionis pertinere confidimus. Igitur (1333B)cognoscat magnitudo seu utilitas vestra quod nos venerabili viro Bertino, abbati de monasterio Sitdiu, tale beneficium concessimus, ut quod infra mero Attiniacinse de fisco nostro comparatum habeat, aut inantea ad comparandum invenire potuerit, preter illos mansos unde operas carrarias exeunt, hoc habeat concessum, et nullo redditu terre, nec nullas functiones publicas eisdem ob hoc exigere, nec requirere non debeatis. Quapropter per hoc preceptum specialius decernimus ordinandum, quod in perpetuo volumus esse mansurum, ut neque vos, neque juniores seu successores vestri, nec quislibet de judiciaria potestate adcinctus, de ipsas terras quod infra mero Attiniacinse infra ipso fisco nostro memoratus abba comparatum habet, aut deinceps (1333C)ipse vel successores sui, aut pars ipsius monasterii comparare potuerint, preter illos mansos unde carpentas exeunt, nullos redditus terre, nec nullas functiones eisdem non requiratis nec exactetis, nisi quicquid exinde ipse abba, vel pars monasterii sui Sitdiu, aut successores sui, vel quod fiscus noster percipere potuerit ex nostro munere largitatis hoc habeat concessum atque indultum. Et aut hec preceptio (1334A)firmior habeatur, et per tempora melius conservetur, manus nostre subscriptionibus eam decrevimus roborare.--Signum gloriosi regis Theodorici.

Data sub die X kalendas Novembris, anno X regni nostri, Compendio palatio, in Dei nomine feliciter.

XIII. Diploma quo Theodoricus immunitates concedit monasterio Novientensi (ann. 683). In Christi nomine Theudericus [ Al., Tiedericus], rex Francorum, vir illuster, Attico [ Al., Athico] duci et Adelberto comiti ceterisque fisci nostri exactoribus. Illud nobis ad eternam retributionem credimus in Dei nomine proficere, si petitiones hominum religiosorum (1334B)ad effectum perducimus, vel pro Christi amore cum omni protectione solidamus. Atque ideo cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, venerabilem virum Erhardum abbatem ac missum suum Radebertum monachum serenitati nostre suggessisse de hominibus ingenuis qui in mundeburde monasterii Novientensis, quod in honore peculiaris patroni nostri sancti Mauritii constructum esse videtur, ut eis tale beneficium concedere deberemus, hoc est de loco nuncupato Hiltesheim, quem propria manu eidem monasterio tradidimus, ut a judicibus nostris nullam inquietudinem, vel quamlibet requisitionem, aut fredam, seu redhibitionem, vel injunctionem, quod ad vos vel juniores vestros pertinuerit, ad quascumque necessitates volumus esse commonitos, (1334C)pro mercedis nostre augmento, in luminaribus peculiaris patroni nostri jam supradicti Mauritii, per hanc auctoritatem visi sumus concessisse; ita ut neque a subditis vestris, neque a vobis seu a successoribus vestris inquietentur vel amoveantur, nisi ab actoribus prefati monasterii in mundeburde impendant, et defensionem, tam ipsi quam et posteritas eorum, presentibus et futuris temporibus sperare debeant, et (1335A)quod fisci nostri ditionibus debuerant inferre, hoc ad ipsam congregationem sanctam hac autoritate concedimus, ut hoc debeant habere concessum atque indultum. Et, ut hec auctoritas nostris, Deo auxiliante, et futuris temporibus firmiorem obtineat vigorem, manus nostre subcriptionibus eam subter decrevimus roborari. In Christi nomine Theudericus rex subscripsi. Aghlibertus recognovit. Datum sub die nono mense Februarii anno decimo regni nostri, in Dei nomine feliciter. Amen.

XIV. Diploma quo Theodoricus Dervensis monasterii immunitates confirmat (ann. 683). Principalis serenitas semper in cuncto debet prospicere, precipue petitionibus sacerdotum, que rite (1335B)poposcerint benigno animo suscipere et ad effectum perducere, ut de obtento beneficio valeant gratulari, et eos melius delectet pro quiete regni nostri et constantia adtentius Domini misericordiam deprecari. Ideoque venerabilis vir Bercharius, abba de monasterio Putiolos, quod bone memorie germanus noster Childericus, quondam rex, ob amorem Dei, in foreste Dervo et fine Wasciacinse supra fluvium Vigore, in honore beati Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum Domino cognoscitur edificasse, clementie regni nostri suggessit, eo quod ipse princeps integram emmunitatem ad ipsum monasterium fecisset; unde et ipsam emunitatem nobis in presenti protulit relegendam; sed pro rei totius firmitate petiit celsitudinem nostram, ut hoc circa ipsum monasterium (1335C)confirmare deberemus. Cujus petitionem non abnegasse, sed in omnibus prestitisse cognoscite. Et ideo jubemus ut de omni facultate ipsius monasterii, tam quod ipse princeps ibidem noscitur delegasse, quam etiam quod a reliquis Christianis hominibus noscitur fuisse condonatum, quodque ad presens in quibuslibet locis ac territoriis et ex ejus hereditate vel (1336A)studio, tam ultra Ligerim, in Herla scilicet et Saturiaco vel Dono-Fronte cum appenditiis suis, et Diseio cum appenditiis suis, quam etiam citra Ligerim possidere videntur, seu quod ibidem adhuc inantea in Dei nomine a Christianis hominibus juste et rationabiliter fuerit additum vel condonatum, pro quiete ipsius regni nostri, integram emunitatem pro reverentia ipsius sancti loci concedimus, ut nullus judex publicus quolibet modo judiciaria accinctus potestate, in curtes ipsius monasterii, ubicumque ad presens eorum maneat possessio vel dominatio, aut quod inantea fuerit additum aut condonatum, nec ad causas audiendum, nec fidejussores tollendum, nec freda exigendum, nec mansiones faciendum, nec rotaticum infra urbes vel in mercatis extorquendum, (1336B)nec ullas paratas aut quaslibet redibutiones exactare presumatur; sed in omni facultate ipsius monasterii, ut prefatum est, in omnibus locis et territoriis ubi aliquid possidere videntur et dominari, absque interdictu judicum, remotis et resecatis omnibus petitionibus de partibus fisci, usque super ripam fluvioli Magnentis progrediente in directum termino ad locum qui Vallis profunda nuncupatur, sub emunitatis nomine inconcusse, tam nostris quam futuris temporibus, valeant dominari vel possidere. Quo fiat ut et nos pro prestito beneficio mercedem obtineamus, et ipsos servos Dei in ipso monasterio consistentes melius delectet pro stabilitate regni nostri adtentius Domini misericordiam deprecari. Et, ut hec emunitas firmior habeatur et per tempora conservetur, (1336C)manus nostre subscriptionibus subter eam decrevimus corroborari. Data X Kal. Jun. anno decimo regni ejus. Actum Compendio palatio.

XV. Diploma quo Theodoricus jus condendae monetae indulget episcopis Cenomanensibus (ann. 685). Theodericus, rex Francorum, vir illuster. Regum (1337A)consuetudinem exercemus, si petitiones servorum Dei, in quo nostras pulsaverint aures, ad effectum perducimus, et hoc nobis ad aeternae beatitudinis praemium percipiendum profuturum esse confidimus. Igitur compertum sit prudentiae omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae et nostrorum, quatenus vir sanctissimus et religione atque sapientia, genereque nobilissimus Aiglibertus, Cenomannicae urbis archiepiscopus, nos deprecatus est uti monetam publicam in sua civitate, et in nomine sancti Gervasii ac nostro, ei concederemus: quod ita et fecimus, ea videlicet ratione, ut ipse et sui ministri hoc valde praevideant ne aliqua fraus in ipsa moneta nostris futurisque temporibus appareat. Jubentes ergo praecipimus, et praecipientes jubemus ut nullus ex fidelibus nostris, (1337B)aut quislibet ex judiciaria potestate, de praefata moneta praedicto episcopo suisque successoribus aut rectoribus suae sedis, Ecclesiae aliquam calumniam aut injustam pulsationem vel causationem, sive adversam machinationem adversus eos, sive suos successores seu rectores ejusdem Ecclesiae, ullo unquam tempore facere audeat, aut machinari praesumat. Et hoc praecipimus ut si aliquis hoc fecerit, sol. auri adversus eum vel suos successores rectoresque ejusdem Ecclesiae componat. Et, ut haec jussio atque cessio nostra verius credatur et per omnia perficiatur, futurisque temporibus firmis maneat, hanc auctoritatem manus nostrae subscriptionibus roborare decrevimus, et anuli nostri impressione subter sigillare (1337C)jussimus. Theodericus, rex Francorum, subscripsi. Bonitus obtuli, scripsi et subscripsi. Datum die vj Kal. April. xij regni nostri, Compendio in Dei nomine feliciter. Amen.

XVI. Diploma quo Theodoricus monasterium Hunulfocurtis, ab Amalfrido concessum Bertino, abbati Sithiensi, confirmat (ann. 687). Quotiens recta postulatione sacerdotum vel monachorum, (1338A)quod pro eorum quiete, vel ad anime salutem pertinet, libenter in Dei nomine obaudire, vel effectum Christo propitio perducere cogimur, et hoc ideo ut eos melius delectet pro stabilitate regni jugiter exorare, vel Deum pro nobis deprecare. Igitur veniens vir venerabilis Bertinus, abba de monasterio Sithiu, quod est constructum in pago Terwaninse in honorem sancti Petri vel ceterorum sanctorum, per consensum et voluntatem illustris viri Amalfridi, vel matrone ipsius Childebertane seu et filie eorum Auriane abbatissa, Cariciaco villa in palatio nostro in nostram venientes presentiam, clementie regni nostri intulerunt eo quod ipse Amalfridus et matrona sua Childebertane, in honore sancte Marie genitricis Domini nostri Jesu, vel sancte Polline, in loco noncupante (1338B)Hunolfocurte super fluvio Scald, monasterium visi fuerunt edificasse, et res eorum ibidem delegassent, vel quicquid eorum legitimum esset, ad ipso sancto loco firmaverunt: etiam et alii homines plures devotione plenissima, in quantum eis fuit possibilitas, de res eorum ibidem ad ipsum locum firmaverunt, et ipsum monasterium Hunulfocurtem ad opus sancti Petri, seu Sithiu monasterii vel domni Bertini abbatis, cum omni integritate sua in se habente vel pertinente per eorum instrumenta a die presente delegaverunt: inspecta ipsa instrumenta, una cum eorum terris, mansis, casticiis ibidem edificatis, mancipiis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, communiis, omnia et ex omnibus rem inexquisitam, sicut superius intimavimus (1338C)vel dominatum est, ad integrum ad suprascripto monasterio Sithiu transfirmarunt. Cujus hoc beneficium ut predicto monasterio Sithiu vel domno Bertino abbate, gratante animo, vel pro mercedis nostre augmentum ita prestitisse vel in omnibus confirmasse, vel ad petitionem ipsius Amalfridi, et per hunc preceptum nostrum plenius in Dei nomine confirmatum, ut sicut constant, qui per talem . . . . . (1339A)ut ipse beneficium ad tempora nostra vel successorum parentorum nostrorum regum, ad ipso monasterio Sithiu sit conservatum, ut hoc ipse habeat, vel successores sui habeant, teneant atque possideant; vel quod exinde pro utilitate monasterii sancti Petri facere voluerint, jure firmissimam habeant potestatem. Et, ut hec preceptio firmior habeatur, manu nostra subterfirmavimus. Data cal. Aprilis, anno decimo quarto regni nostri, Crisciaco palatio.

XVII. Diploma quo Theodoricus villam Latiniacum concedit sancti Dionysii monasterio (ann. 688). Theudericus, rex Franc. vir inlr. Dum et nobis divina pietas ad legitema etate fecit pervenire, et in solium rigni parentum nostrorum succidire, oportit (1339B)nobis et condecit pro salute anime nostre cogitare dibiamus. Ideoque vestra cognuscat industria quod nos, pro salute anime nostre, una cum consilio ponteficum vel obtimatum nostrorum, villa noncopanti Latiniaco, que ponitur in pago Meldequo, qui fuit inlustribus viris Ebroino, Vuarattune et Ghislemaro, quondam majores-domos nostros, et post discessum ipsius Vuarattune in fisco nostro fuerat revocata: nos ipsa villa de fisco nostro ad suggestione precelse regine nostre Chrodochilde, seo et inlustri viro Berchario, majorem-domos nostro, ad monasthirio sancti domni Dionisiae, ubi ipsi preciosus in corpore requiescit, et venerabilis vir Chaeno abba, cum norma plurima monachorum, ad laudis xpi canendas in ordine sancto ibidem adunata preesse viditur, pro (1339C)remedium anime nostri plena et integra gracia propter rem illa in loco qui dicitur Siliacos, qui fuit (1340A)Arulfo quondam, et ibidem usque nunc ad ipso Latiniaco aspexit, quem apostholico viro domno Godino episcopo per alia nostra preceptione concessemus, in reliquo viro ad integrum ipsa villa Latiniaco ad ipso monasthirio domni Dionisiae ad die presenti visi fuimus concessisse. Quapropter per hunc preceptum nostrum decernemus ordenandum, et perpetualiter volemus esse mansurum, ut ipsa villa superius nomenata Latiniaco, cum terris, domebus, mancipiis, acolabus, viniis, silvis, campis, pratis, pascuis, farinariis, aquis, aquarumve decursebus, peculiis utriusque generis sexsus, cum adjacentiis, adpendiciis, vel reliquis quibuscumque beneficiis, omnia et ex omnebus, rem exquisita, sicut ad superscriptas personas fuit possessa, vel postia in fisco nostro revocata, (1340B)cum omne integretate vel soledetate sua, ad se pertenentis vel aspicientis prepter suprascripta rem in Siliaco, qui fuit ipsius Arulfo vel jam dicto pontefici, per nostra precepcione concessemus: in reliquo viro predicta villa Latiniaco ad integrum sub emunetatis nomine, absque introitus judicum, memoratus Chagno abba ad parte predicti monasthiriae suae sancti Dionisiae per hanc nostram cessione in lumenarebus ipsius basilici habiat concessa adque indulta: et deinceps in postmodum nec de parte de fisci nostri, nec ad quamcumquelibet persona, nec per strumenta cartarum, nec per quolibet ingenium, ipsa villa de ipso monasthirio nullatenus abstraatur nec auferatur: sed, sicut superius dixemus, pro nostra mercide ibidem in perpetuo in Dei nomine (1340C)proficiat in augmentis: quo fiat ut et nobis ad mercidem perteniat, et ipsis servis Dei qui ibidem deservire (1341A)vidintur, delectis pro anime salutem vel rigni nostri constancia adtencius Domini mesericordia deprecare. Et, ut hec precepcio cessio nostra firmior habiatur, et melius per tempora conservitur, manus nostri subscripcionebus subter eam decrivemus roborare (1342A)Vulfolaecus jussus optolit: Locus sigilli. + In xpi nomene Theudericus rex subs.

Dat. sub d. tertio Kal. Novembris, annum xvj rigni nostri, Conpendio, in Dei nom. fel.