Jump to content

Praeceptum (Clodoveus I)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praeceptum
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


ClIFr.Praece3 72 Clodoveus I Francorum466-511 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praeceptum

Dominis sanctis et apostolica sede dignissimis episcopis Chlotovechus rex.

Enuntiante fama, quid actum fuerit vel praeceptum omni exercitui nostro, priusquam in patriam Gothorum ingrederemur, beatitudinem vestram praeterire non potuit. In primo quoque de ministerio Ecclesiarum omnium praecepimus, ut nullus ad subripiendum in aliquo conaretur, neque de sanctimonialibus, neque de viduis, quae in religione domini devotae esse probarentur. Simili conditione et de clericis, vel filiis supradictorum, tam clericorum, quam viduarum, qui cum illis in domo ipsorum consistere videbantur. Idem et de servis ecclesiarum, quos de ecclesiis tractos per episcoporum sacramenta constiterit, praeceptum est observare, ut nullus ex ipsis aliquam violentiam vel damnum pateretur. Quod ita ad integrum est agnoscendum, ut ex his supradictis, si aliquis vim captivitatis pertulisset, sive in ecclesia, sive extra ecclesiam, omnino sine aliqua dilatione reddendos esse praecipiamus. De caeteris quidem captivis laicis, qui extra pacem sunt captivati, et fuerint approbati, apostolica cui volueritis arbitrii vestri est non negandum. Nam de his qui in pace nostra, tam clerici quam laici, subrepti fuerint, si veraciter agnoscitis, vestras epistolas de annulo vestro infra signatas sic ad nos omnimodis dirigatis, et a parte nostra praeceptionem latam noveritis esse firmandam. Sic tamen populus noster petit, ut cuicunque epistolas vestras praestare fueritis dignati, cum sacramento per Deum, et benedictione vestra dicere non tardetis rem istam quae poscitur veram esse, quia multorum varietates vel falsitates inventae sunt, ut comprehendatur, sicut scriptum est: Perit justus cum impio (Genes. XVIII). Orate pro me, domini sancti, et apostolica sede dignissimi papae.