Constitutio Leonis PP. XIII Praedecessores Nostri cum adiecta Instructione, 24 Maii 1882.
Praedecessores Nostri pro supremi Apostolatus officio sollicita cura et singulari studio continenter prospexerunt, ut Romanorum Pontiffcume electiones, a quibus pax, unitas et status Ecclesiae tantopere pendet ordinatim et regulariter fierent; et plura pro temporum adiunctis, ut eae celeriter, libere et expedite ad exiturn deducerentur, sapienter invenerunt et decreverunt. Haec autem sollicitudo et vigilans eorum cura praecipue enituit cum bellorum motus, eut pertubari rerum publicarum ordines suspicionem iniicerent, ne quae pro Romano Pontifice eligendo sacra comitia haberi deberent, vel per apertam vim libertate destituerentur, vel alia quavis ratione electio deturbaretur, aut distineretur, aut alia eidem expediendae impedimenta obiicerentur. Siquidem tunc consentaneum visum diiudicatumque est impendenti malo extraordinariis occurrere remediis, quae adiunctorum gravitas e re magis esse suaderet, ut pericula propulsarentur, quibus pax et unitas ipsa Ecclesiae in discrimen adducebatur. Huius veto peculiaris sollicitudinis monumenta praecipue suppetunt Romani Pontifices, qui inde a superiore saeculo Ecclesiae clavum tenuere in tam misera rerum conversione ac perturbatione, qua haec praesertim Apostolica Sedes oppugnata est, rum hostilium copiarum irruptione, turn internarmn seditionum motibus, tum etiam usurpatione civilis principatus, qui ad liberum et independens spirituale Ecclesiae regimen, Deo sic providente, constitutus fuit; quo tempore Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales aut Urbe expulsi, aut in diversa loca deportati sunt; ipsi autem Romani Pontifices impio ausu a propria sede abrepti, in exilium acti, aut etiam in careerem detrusi ac detenti sunt. Ipsi enim quamvis tot tantisque iactarentur tempestatum fluctibus, nihil tamen antiquius habuere, quam, ut futuri Pontilicis electionem in tuto ponerent, tum iis quae in eaml rem Romanorum Pontificum Constitutionibus sancita aut consuetudinibus invecta fuerant oportune derogando, cum alia pro rerum adiunctis sapienter constituendo quibus electio celerius et facilius expediri absolvique posset.
At vero ut pro sua aetate Praedecessores Nostri, ita Nos immo vero eo magis devinctos et obstrictos ipsi sentimus debito consulendi certae et expeditae Successoris Nostri electioni, quo saeviores perspicimus ingruere adversus Christi Ecclesiam tempestatum aestus et acriores hostium in dies experimur conatus et impetus adversus hanc Sanctam Sedem; quo magis sus deque omnia versa et perturbatos videmos publicos rerum ordines, ita ut anxius haereat animus et pavida mens incerta maneat quid demum futura tempora portendant. Quamvis itaque Dei promissionibus confisi, cuius in humilitate cordis Nostri nunquam desistimus implorare opem, certa fulciamur spe fore ut etiam in praesenti discrimine suo omnipotenti praesidio Ecclcsiae Sponsae suae Ipse adsit; nihilominus perpendentes hinc caducum et labilem humanae vitae fluxum, inde autem multiplices qui aut electioni Nostri Successoris intercedere, aut eidem moram afterre queant, sive Nos supremum diem hic Romae claudere contingat in eadem in qua nunc versamur conditione, sub hostili dominatione constitutos et undique innumeris impeditos insidiis; sive tum Nobis, tum Sacro Cardinalium Collegio graviora adhuc experiri ac perpeti accidat: sive demum exilii iter arripere cogamur, ibique ex mortalis huius vitae aerumnis ad aeternam pacem Nos vocare Deo libuerit; convenlens et necessarium iudicavimus ea constituere quae pro casuum varietate, quibus praevertere humano consilio licuit, in electione Nostri Successoris servari deberent. Inhaerentes itaque Praedecessorum Nostrorum vestigiis, implorato prius coelesti lumine et exquisito consilio peculiaris Congregationis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalim, certa scientia et proprio motu de plenitudine Apostolicae potestatis haec quae sequuntur decernimus.
Ius iamdiu firmatum et praescriptum eligendi Romanum Pontificem Successorem Nostrum ad Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales unice et privative pertinere declaramus et edicimus et, quatenus opus sit, hac Nostra Constitutione aprobamus et confirmamus, excluso prorsus atque remoto quolibet cuiuspiam alterius ecclesiasticae dignitatis, aut laicae potestatis cuiuslibet gradus et ordinis interventu, quovis quaesito colore aut praetextu etiam supplendi munus et vices Cardinalium, casu quo iidem per orbi dispersi aut deportati aut alio quolibet obstaculo praepediantur comitia habere pro canonica Successoris Nostri electione. Quam in rem Constitutionem f. r. Pii IX Decessoris Nostri quae incipit Cum Romanis Pontificibus die iv Dec. MDCCCLXIX datam confirmamus et renovamus. Ut autem magis adhuc cautum sit, ne alienus quis electionis quamvi extrinsece tantum sese interponat et immisceat nominatim derogamus Constitutionibus Gregorii X in Concilio Lugdunensi Ubi periculum, Clementis V in Concilio Viennensi Ne Romani et Pii IV pro ea parte qua civilibus aut politicis magistratibus civitatis, in qua Romani Pontificis electio sit celebranda, vel etiam Praelatis, Rectoribus, Officialibus Urbis, Principum Oratoribus, aliis quibusvis potestatem tribuunt, ut praescriptiones pro electione praefata faciant observari.
Derogamus etiam iis regulis et praescrptionibus quae per Apostolicas Romanorum Pontificum Constitutiones, etiam in Generalibus Conciliis editas, aut alioqui speciali mentione dignas, praefinitae sunt circa electionis tempus et locum, circa Conclave eiusque clausuram alasisque minoris momenti res, ut sunt sollemnitates et cacremoniae quae adhiberi consueverunt, nominatim circa custodiam Conclavis, circa suppeditationem rerum, ad victum aliosque vitae usus pertinentim, item circa personarum, quas in Conclave suscipi oporteat, qualitates et numerum, qui tamen consuetum non excedat, aliaque huiusmodi; quas utrum omnes vel aliquas servari aut missas fieri oporteat, quod major pars congregatorum Cardinalium surfragium tulerit, ius erit. Maioris item partis congregatorum Cardinalium erit decernere utrum, nulla interiecta mora, et ante nonum a Nostro obitu diem election celebrari, aut etiam si publicae rei status perturbatio, vel alia gravis causa intercedat, comitiorum tempus in longius protahi oporteat; quo postremo in casu penes eosdem Cardinales erit pari modo potestas leges circa clausuram Conclavis aliasque praescriptiones, ut supra, moderandi aut etiam relaxandi. Qua ex re Cardinales omnes a iurandi religione, qua supradictas Praedecessorum Nostrorum Constitutiones servare promittunt, absolvimus et absoluto fore dcclaramus, non solurn in praedictis illarum praescriptionibus ad comitiorum tempus et locus atque ad Conclave eiusque clausuram spectantibus, verum etiam in aliis minoris momenti caeremoniis et sollemnitatibus, si quae observatio rei exitum retardare possit. In ceteris tamen quae celeri, quam summopere optamus, novi Pontificis electioni non officiant, maxime autem in rebus cum clausula electionem aliter factam irritante praescriptis, praetor ea scilicet quibus a Nobis derogatum est, Constitutiones ipsas observandas mandamus.
Etsi veto amplam illam facultatem Collegio Cardinalium concesserimus, praesertim quoad tempus et locum electionis futuri Romani Pontificis, nihil tamen innovatum esse declaramus, sive quantum ad generalem canonum sanctionem, ne Sede vacante aliquid innovetur; sive quantum ad speciales Constitutiones quibus cautum est, ne in Collegium Cardinalium ea potestas et iurisdictio transeat, quae ad Pontificem dum viveret pertinebat; ne Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae quomodolibet disponere valeat, neque in quopiam iuribus eiusdem sive directe detrahere attentet, sive indirecte per coniventiae speciem, seu per dissimulatione faciarum adversus ea iura perpetratorum, attentare videtur immo omnium virium contentione eadem custodire et defendere debeat.
Dum autem ad propositum finem expeditius as-- quendum, materialem Conclavis se loci clausuramm relaxari permittimus, obligationem tamen secreti servandi in iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis pertinent, et in iis quae in Conclavi seu in loco electionis aguntur, haudquaquam relaxamus. Itaque eo modo et forma, ab sub poenis a Decessoris Nostrorum Constitutionibus indictis, praeceptimus iterum et mandamus, ut secretum istud accuratissime servetur atque ab aliis servari curetur, et quidem eo cautius at arctius, quo gravior se prodit temporum difficultas.
Quolibet item loco et quibusvis in adiunctis electionem celebrari contigerit, non aliter legitima et valida ea erit, quam si numerus Cardinalium. Qui pro tempore existentium, plus uno saltem, excedat; quem tamen numerum si deinceps minui accidat, sive quod aliquem ex Cardinalibus, qui ad comitia convenerint, mors praeveniat, aut morbus opprimat, sive alia qualibet ex causa, impedimento id minime esse debebit, quominus Cardinales reliqui inceptum opus prosequi et electionem legitime et valide absolvere queant. Electum vero legitimum Beati Petri Successorem et Nostrum verumque Romanum Pontificem agnosci haberique decernimus in quem secretis per schedulas suffragis duae ex tribus congregatorum Cardinalium partes in scrutinio, sive in scrutinio et accessu convenerint; sin autem per inspirationem vel per compromissum electio fiat, eadem per Cardinales, ut supra, congregatos, servata consueta forma canonica, perfici debibit.
His universim praestitutis quuae in Nostri Successoris electione, quovis loco ut quibusvis in adiunctis eadem celebretur servari oporteat, necessarium duximus quaedam speciatim adiicere quae pro casuum qui occurrant varietate servari debeant. Mandamus itaque et decernimus, si Nos in hac Urbe Roma vita fungi accidat, ut Cardinales, qui tum praesentes in Curia erunt, vix dum Nos diem contigerit clausisse supremum, antequam vel ipsae exequiae in suffra gium animae Nostrae persolvantur (aliis Cardinalibus etiam de latere Legatis aut ex alia qualibet causa, etiam cum venia vel mandato Nostro absentibus, per praescriptum decem dierum spatium minime expectatis) huius Urbis, rerum ac temporum circumstantiis serio perpensis, deliberent an in eadem Urbe, vel extra eam comitia pro novo Pontifice eligendo haberi debtant. Ea autcm deliberatio plenum effectum sortiatur in quam maior Cardinalium tunc praesentium pars consenserit. Quod si Cardinalibus congregatis insuper visum fuerit, nulla interiecta mora, novi Pontificis electionem ad exitum adduci, praesente, ut aiunt, cadavere, lberum erit, servatis quae servanda supra praecipimus, electionem novi Pontificis vel in primo ipso conventu perficere. Insuper, ut omnis amoveatur cunctationis et perturbationum occasio, quoad Pontificias exequias praecipimus consuetum praetermitti apparattum a Constitutionibus et consuetudine invectum, easque a Cardinalibus peragi modesto ritu ac forma in Palatii Vaticani Capella si Nos extremum diem ibi claudere contigerit. Volumus tamen omnino et mandamus, si Cardinales comitia pro electione hic in Urbe ant alibi in Italia habenda esse duxerint, ut in cassu cuisvis iniuriae Conclavis loco vel personis illatae, quae maioris partis congregatorum Cardinalium iudicio electioni libertatem adimat, omne illlico abrumpatur electionis incoeptum, comitia dissolvantur et ad tutiorem sedem transferantur extra ltaliam. Demum animo perpendentes afflictum statum in quem res Sanctae Sedis adductae sunt hostilis dominationis causa, sub qua eiusdem civilis principatus et ipsa haec Urbs Roma constituta reperitur, ne vacationis tempore dignitas et rationes eusdem Sancate huius Sedis adhuc detrimenta ulterius capiant, et eliam ut Sacro Cardinalium Collegio certa suppetat via qua tricis et difficultatibus, quas casus ferat, sese expedire queat, peculiari Instructione, quam huic Constitutioni adiicimus, normam et regulam praefinire sategimus, ad cuius praescriptum se conformare, prout casus tulerit, Cardinales debeant.
Cum atem ea sit temporum iniquitas, ut merito timendum sit, ne invalescens hostium nostrorum in dies oppressio et audacia, vel in deterius ruens rerum publicarum status, Nos ex hac Urbe exulatum habire cogat, vel etiam hint abducamur vi, et extra Romanam Curiam exinde mors Nos praeveniat; decernimus atque mandamus, ut in hoc casu ex eo extra Curiam loco, ubi Nos onmipotens Deus ex hac vita migrare volue, Cardinalis quicumque adsit, aut si plures erunt, eorum dignior, nempe non qui creatione, ed iure ceteris anteit, aut, iis omnibus absentibus, Nuntius Apostolicus et, in eius defectu, loci Ordinarius aut Praelatus, vel alius quispiam ecclesiastica dignitate insignitus, quam celeriter de Pontificis morte Cardinalem Sacri Collegii Decanum aliosque de quorum sede sit edoctus, certiores faciat ut statim ad comitia peragenda se praeparent. Decanus, vel, ipso impedito, Cardinalis dignitate potior, vix dum huiusmodi nuncium acceperit vel quovis alio modo Apostolicae Sedis vacationem certo exploratam habuerit, una cure tribus antiquioribus Cardinalibus ex unoquocue Ordine et cum Cardinali Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario, si una simul erunt, vel, ipsis absentibus, cum aliis quibusvis Cardinalibus, vel demum ipse solus, si reliqui omnino albsint, locum alicuius regionis, quaecumque demum ea sit, eligant, qui ad habenda comitia magis opportunus videbitur. Hinc nulla interiecta mora, idem Cardenlis Decanus, vel, ipso impedito, alius Cardinalis ut supra, ceteris Cardinalibus vacationem Sedis Apostolicae significet, eosque ad novi Pontificis electionem advocet, ac de loco certiores faciat in quo illam peragi deliberatum fuit. Omnibus autem Cardinalibus in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus, ut, nisi legitimo impedimento detenti fuerint indictionis litteris obtemperare, atque ad locum eisdem designatum pro perficienda Pontificis electlone statimse conferre debeant. Ceterum in quemcumque locum Cardinales, ut supra, convenerint, omnino legitima canonica atque valida erit habenda novi Pontificis electio, dummodo ea impIeta fuerint quae ad validam electionem efficiendam requiruntur, iis exceptis quibus Nos expresse derogavimus. Quae quidem omnia, proportione servata, etiam ad casum accommodari transferrique debebunt quo, quamvis Nos hic Romae accidat diem supremum obire, Sacro tamen Cardinalium Collegio, invalescente seditionum publicaeque perturbationis tumultu, hostium oppressione et insectationibus hac illac per orbem violenter disperso, comitia pro novi Pontificis electione Romae haberi nequeant.
Quoniam vero Christus Beatum Petrumdispensatione mirabilie gentium Romam direxit, qui, ibi, sicut doctrinae virtute sublimis emicuit, ita sanguinis gloriosa effusione decoratus conquiescit [1](1), praecipimus et mandamus ut Cardinales im primo quem habituri fuerint generali conventu pro novi Pontificis election iureiurando spondeant sese omne studium et omnem diligentiam collaturos ut Pontificia Sedes Romanam restituatur, vix dum obices et impedimenta amota fuerint, quam illa transferre coegerint.
Etsi autem in bonam spem erigamur fore, ut Successor Noster melioribus fruatur temporibus et in sprema hac Petri Cathedra diu sedeat, tamen ut contrario etiam provideamus eventui, motu item proprio ac de Apostolicae potestatis plenitudine omnia quae in hisce litteris sancita et constituta sunt pro comitiis prima post mortem Nostram vice futuris, extendimus, ac pari modo decernimus pro altera electione post Successoris Nostri obitum perficienda, si nimirum, nula de his nova lege edita, Successor Noster decesserit.
Si quae vero dubia cxoriantur circa sensum praescriptionum, quae hac Nostra Constitutione continentur, vel etiam utrum, aut qua ratione ad usum et praxim eadem deduci debeat, sive super quocumque alio Nostrae huius Constitutionis capite, edicimus et decernimus unice penes Sacrum Cardinalium Collegium potestatem esse super his ferre sententiam; quam in rem ipsis Cardinalibus plenam tribuimus facultatem, qua hanc Nostram Constitutionem interpretari ac dubia declarare valeant. Qua quidem in re, quemadmodum in reliquis, de quibus ad Nostrae huius Constitutionis tramites, excepto ipso electionis actu, deliberare contingat, satis omnino erit, si maior congregatorum Cardinalium pars, ut supra declaratum est, in eamdem sententiam consentiat. Mandamus autem ut hae Apostolicae Litterae voluntatis Nostra testes quamprimum post mortem Nostram, et, si per adiuncta liceat, ipso etiam obitus Nostri die, in prima generali praesentium Cardinalium Congregatione e vestigio et extra ordinem indicenda, per integrum recitentur. Id autem impedimento minime erit quominus antea, si per tempus licuerit, nec aliae intercedant difficultates, earumdem lectio peragatur in Congregatione Capitum Ordinum, quum haec locum habebit.
Nos interim Deo et Patri per Unigenitum Filium eius Iesum Christum redemptorem hominimum animam Nostram commendantes, ut ex huius vitae aerumnis ereptam in caelestem patriam suscipiat, Venerabiles Fratres Nostros Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales quibus, Nobis corpore solutis, superstes, per viscera misericordiae lesu Christi obsecramus et obtestamur, ut mutua animorum concordia et voluntatum conspiratione in hoc omnia sua studia omnia consilia conferam, ne Petri Navis tot tantisque iactata fluctibus gubernatorc diu careat. Cogitent animoque perpendant, vacante Apostolica Sede, tunc maxime nutare Ecclcsiae statum; nam si gregi pastoris cura defuerit, faciec laqueos insidiatoris occurrit [2](2). Cogitent Ecclcsiae hostibus vix quidpiam optabilius et opportunius accidere posse, quam Romani Pontificis electionem in longius distrahi, aut etiam perturbarem. Nam si Papa Urbis vocatur im dubium Episcopatus iam videbitur, non Episcopus vacillare [3](3). lterum vero obsecramus et obtestamur Fratres Nostros Cardinales, ut nulla propensione animi vel aversione coomnoti, nullius, inclinati gratia aut obsequio, non intercessione in saecuIo potentium moti, sed unice Dei gloriam et Ecclesiae bonum prae oculis habentes in eum sua vota conferant quem animi praestantia et religionis zelo eminere prospexerint, quique mysticae Navis fortiter sapeinterquer clavum regere et ingruentium hostium impetus frangere sit potens; alioqui sciant districtissimo Dei iudicio poenas laturos, si sua culpa et negligentia in tantorerum discrimine et celeri et optima novi Pontificis electione afflicto Ecclessiae statui consulere neglexerint. Electum vero haeredem et Successorem Nostrum, cui toto cordis affectu precamur a Domino, ut locum nostrum felicius occupet, rogamus ne muneris arduitate deterritus ab eodem subeundo se retrahat, at potius divinae voluntatis consilio humiliter se subiiciat, nam Deus qui imponit onus, manum etiam Ipse supponet, ne ei ferendo sit inpar; is enim qui oneris est auctor, lpse est administrationis adiutor et ne sub magnitudine gratiae succumbat infirmus, dabit virtutem qui contulit dignitatem [4](4).
Haec igitur pcriculis nostrorum temporum totaque rei causa graviter considerata, ac etiam Decessorum Pii VI, Pii VII, Gregorii XVI et Pii IX exemplis permoti statuimus, praescribimus, indulgemus decernentes praesentes Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet in praemissis ius vel interesse habentes, seu habere praetendentes quomodolibet illis non consenserint, nec ad eavocati sive auditi fuerint, aut ex quibuslibet aliis causis, impugnari minime posse, sed easdem semper ac perpetuo firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere ac iis, ad quos spectat et pro tempore spectabit sutfragari et ab eis respective et inviolabiliter observari debere, ac irritum et inane, si secus super his, a quocumque quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contingerit attentari. Non obstantibus, quatenus opus sit, de iure quaesito non tollendo aliisque tam per Alexandrum III, Gregorium X, Clementem V, Pium IV, Gregorium XV, Clementem XII, alisque Romanos Pontifices Praedecessores Nostros, quam etiam per Nos de Romani Pontificis electlone edidit Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, quarum tenores praesentibus, tamquam plene et sufficientur ac de verbo ad verbum insertos habentes, iisdem omnibus et singulis ad praemissorum dumtaxat effecttum, illis quoad reliqua in iis contenta in suo valore permansuris, latissime et plenissime derogamus, cetcrisque etiam individua ac specialissima mentione et derogatione dignis contrariis quibuscumque. Volumus insuper ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii Apostolici subscriptis et sigillo munitis personae in ecclesiastica dignitate constitutae eadem prorsus fides habeatur quae ipsis praesentibus adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae. NulIi ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae permissionis, dispensationis, facultatis, ordinationis, decreti, mandati, voluntatis, derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae MDCCCLXXXII die XXIV Maii Pontificatus Nostri Anno quinto.
LEO PP. XIII
INSTRUCTIO
A Sacro Cardinalium Collegio observanda vacante Sede Apostolica donec extraordinaria conditio perduret in qua nunc ipsa versatur. 1. -Vacante Apostolica Sede, Sacrum Cardinalium Collegium eodem modo se gerat quo se exhibuit eo ipso die cum Roma occupata est. Quapropter a) Cardinales sive singillatim, sive collective ab omni communicatione cum quavis civili auctoritate abstineant: b) privato more se vestiant et incedant, veluti huc usque ab iis servatum est: c) sacm munera, quae eorum dignitatis sunt, haud publice obeant.
2. - Sacri Palatii Apostolici Praefectus Cardinalem S. R. E. Camerarium opportune moneat ut ipse se ad Vaticanas Aedes conferat.
3. - Cardinalis Camerarius, statim ac ab eodem Sacri Palatii Apostolici Praefecto nuncium de Pontificis obitu acceperit, eo pergit ut summi imperii actu ipsius Palatii possessionem capiat, illudque nunquam derelinquat, ibique omnes officii sui partes expleat.
4. - Cum Cardinalis Camerarius unica auctoritas sit quae legitime obitum Pontificis cognoscere possit, de obitu ipso authenticam attestationem exarabit.
5. - Sigilla aedibus privatis defuncti Pontificis unice a Cardinali Camerario apponentur, idque ad servanda iura turn Sanctae Sedis, quum cuiuslibet privati hominis. Quaevis huius praecepti violatio haberi debebit tamquam vis contra S. Collegii libertatem et summam Sanctae Romanae Ecclesiae potestatem illata.
6. Idem Cardinalis Camera flus mortem Pontificis Cardinali Vicario significabit, ut hic de re Populum Romanurn edoceat publico edicts, quo ipsemet Cardinalis Vicarius enunciabit rem sibi a legitima auctoritate fuisse communicatam, scilicet a Cardinali S. R. E. Camerario, et iusta funebris in Basilica Vaticana esse persolvenda a Capitulo S. Petri.
7. - Pariter opportune Sacri Palatii Apostolici Praefectus moneat Sacri Collegii Cardinalem Decanum, qui collegas ad Vaticanas Aedes advocet.
8. - Cardinalis Decanus in hoc advocationis nuncio, quod ex Aedibus Vaticanis expresse dabitur, Sacro Collegio significabit ut accedant iuxts praescripta articuli primi harurn regularum.
9. - Statim ac Saneta Sedes vacaverit, illico Apostolici Palatii portae claudantur. Nemo ingredi poterit nisi ex venia, Cardinalis Camerarii. Verum novendialibus peractis, exterior accessus ad Musses et Bibliothecam iterum patest, ut omnes es loca, visitare possixrt, veluti huc usque factum est: claudatum tamen si S. Sedis hostes hac concessione uti velint tamquam praetextu quo sibi aperiant aditum in alias Aedium Vaticanarum partes.
10. - Si quis ad Vaticanorum Aedium portas amatus ipse aut cum manu hominum armis instructorurn accedat eo consilio ut S. Palatium invadat, portae non aperiantur, sed potins sinatur ut ab invasore evertantur.
11. - Si contigerit ut aliquis a Gubernio aut a Municipio missus ad S. Palatium accedat, satelies, qui tunc in statione erit, petet ab eo quisnam sit et qua de cause venerit; responsio antera accepts ad Cardinalem Camerarium deferetur, qui pro temporis adiunctis rem aget.
12. - Si aliqua, auctoritas vel politica vel civilis expetiverit loqui cum Cardinali Decano aut Cardinali Camerario, is petenti satisfaciet. Verum in loco iam antea ad rem expresse constituto personam illam exciplet; locus tamen distinctus erit a ceteris Cardinalium habitationibus, neque ulla Apostolici Palatii in parte situs, ubi excipere solet ceteros omnes, quibus quolibet titulo ius competit ut ad eius praesentiam admittantur. Ad praedictum locum exteriori Musaeorum via accedetur. At Camerarius aut quivis alius eum excipere recusabit, qui forte declarasset se eo consilio velle in Apostolicum Palatium ingredi ut summae potestatis et imperii actus ederet, aut Vaticanarum Aedium qua,vis parte potiretur a ut quolibet modo Sanctae Sedis iura violaret.
13. - Si forte contingat ut italicum Gubernium opera et auxilium suum Sacro Collegio offerat, distinguendum est an haec auxilii oblatio scriptis vel potius ore fiat, scilicet accessione cuiusdam legati ab eodem Gubernio missi, ad Cardinalem Decanum aut ad Cardinalem Camerarium.
In priori casu, Cardinalis Decanus nihil respondebit praedictae communicationi, sed diplomaticum Coetum Legatorum, qui apud Apostolicam Sedem sunt, litteris opportune datis exorabit ut Gubernio Romam nunc occupanti nuncient a) Sacrum Collegium, iuramentorum, quibus adstrictum est, memor nullam mutationem inducere posse illi rerum conditioni, quam defunctus Pontifex reliquit atque ipsum S. Collegium integram Successori eius transmittere debet. b) Itaque nullam communicationem Sacrum Collegium cum Gubernio habere posse, quocum defunctus Pontifex minime communicabat. c) Ceterum in iis, quae spectant interiorem S. Palatii partem, nullum auxiliium opus esse: in iis vero, quae ad tranquillitatem exteriorem pertinent, quoniam S. Collegium Urbem non regit, nihil respondere posse.
In altero casu autem, si quis ab italico Gubernio missus peteret loqut cum Cardinali Camerario aut cum Cardinali Decano, hic eodem modo excipiet eum ac supra ostensum est ad articulum 12 stque oblata, occasione utetur ut essdem declarationes et protestationes edat, de quibus supra in priori casu dictum est, ubi dirigendae essent protestationis litterae ad Coetum Diplomaticum.
In quolibet casu vero nulli alteri e S. Collegii Membris has visitationes et communicationes licebit excipere nomine eorum qui nunc gubernant, sed eas deferet ad Cardinales Ordinis Capits aut ad Cardinalem Camerarium: idque eo consilio fiat ut in illis difficilibus rerum adiunctis integra serverut unitas auctoritatis, actionis et directionis.
14. - Si foris violentiae actus fiant ea mente ut perturbationes excitentur atque hinc praetextus sumantur in S. Palatium penetrandi, S. Collegium necessarias cautiones adhibebit, ac de re Diplomaticum Coetum certiorem faciet, ut tranquillitas componatur et Cardinalibus restituatur libertas.
15. - Si quis conetur Bibliotheca potiri, Musaeis, Archivis ut qualibet alia. S. Palatii parte, claudantur portae, sinatur ut evertantur ac, debita protestatione a Cardinali Camerario emissa, solemnibus litteris de re Diplomaticus Coetus certior fiat.
16.- Debitae protestationes pariter edantur si quis conetur armis exuere S. Palatii excubias, atque earurn loco italicos milites ponere.
17.-Omnes Congregationes turn particulares Capitum Ordinis, cum generales totius S. Collegii, haberi debebunt in Palatio Vaticano.
18. - Cardinales in coetum collecti ut primam Congregationem habeant, opportune consulant Conclavi celebrando.
19. - S.. Collegium, attentis locis quae in promptu fuerint, expensisque adhibitis quo minori mensura possibile exit, de Conclavistarum admissione deliberabit, ac simul de numero Caeremoniarum magistrorum, famuloram aliorumque qui ad Conclave admitti solent.
20. - Quum constituta iuramenta S. Collegium praestiturum erit, tunc ipsum omnes protestationes iterabit a defuncto Pontifiice pro iuribus, legibus et bonis S. Sedis et Ecclesiae tuendis editas, quin tamen omittat de re Diplmaticum Coetum certiorem facere.
21. - Pontificis mors tum Pontificiis Legatis, quum Cardinalibus, qui Romae non adfuerint quando ipse Pontifex obiit, subito nunciabitur telegrammate, quo, post significatam mortem, adiicientur haec verba: reliquae per epistolas. Prima Congregatione habita idem nuncium iterum dabitur per commendatas litteras, sigillisque munitas, ut iisdem locus et ternpus significentur, quibus Conclave habebitur.
22. - In prima congregatione, quam 0rdinis Capita cum Cardinali Camerario habebunt, omnes communicationes ex more ad Gubernia mittentur, idest mittentur ad omnia Gubernia, etiam ad ea quibuscum S. Sedes diplomaticas communicationes forte non habeat, etsi hae communicationes vel nunquam intercesserint vel interruptae fuetint, dummodo haec Gubernia recognita iam sint a Summo Pontifice defuncto. Hac via et ratione impedietur quominus nuncium ab Apostolica Sede iis omnibus Principibus detur, quos ipsa nunc haud rite cognoscit.
23. - Cum nihil a S. Collegio (veluti supra ad articulum primum harum Instructionum constitutum fuit) vacante Apostolics Sede innovandum sit in ea rerum conditione, quam Pontifex moriens reliquit, nullo modo eorum Statuum legatos ei excipere fas erit, qui diplomaticas relationes cum Apostolica Sede disruperint, etsi hi Status excipi ulttro petant.
24. - Defuncti Pontificis corpus pontificalibus vestibus, quo citius fieri potest, induatur, ac privatim scala interiori ad S. Petri Basilicam deferatur in sanctissimi Sacramenti sacellum. Ibi, absolutione data, exponetur, quatuor e Pontificia Militum Nobilium cohorte cadaver custodientibus, cancelloque clauso.
25. - S. Collegium, nisi aliter pontificiis singularibus placitis circa sepulcri locum et sepeliendi morem fuerit constitutum, rem aget iuxta opportunas normas et consuetudines, quae semper in rigore fuerunt, quantum temporum conditiones permittant. Tumulatio praesentibus Cardinalibus fiet, clausis ianuis.
26. - Praeter exsequias, quae publice in Basilica S. Petri peragentur, alias privatim Cardinales persolvent in Syxtino Sacello, Praelatorum conventu eorumque qui iure ad Sacella pontificia et Cardinalicia invitandi sunt.
27. - Acta, vacante Apostolica Sede, exaranda unus Clericus Camerae (qui tunc etiam Protonotarii Apostolici munere fungetur) et Notarius Camerae Apostolicae simul scriptis consignent.
28. - Cardinalis Camerarii erit eas onmes innovationes inducere, quae pro re nata necessariae fuerint, ut congruenter apteque nonnullas adlministrationis partes custodire ac tueri possit, quae iam singulis Camerae Praelatis concredi solent.
29. - Pariter Cardinali Camerario curae erit ut victus Cardinalibus provideatur et ministretur in ipsis Vaticanis aedibus.
Idem Cardinalis invigilabit ne in hac et omni alia occasione, quae communicationes cum personis ad Conclave non pertinentibus specter, ullo unquam modo sanctiones rigidissimae frangantur quae constitutae fuerunt ne quis a Conclavi cum externis communicet.
30. - Quod si in prima Congregatione Generali S. Collegium constituerit Conclave extra Italiam celebrate, id Cardinalibus, qui in Curia non adsint, subito nuncietur.
31. - In eodem nuncio certus locus, et tempus, quo simul conveniant, significetur.
32. - Pariter Cardinales Ordinis Capita rem Diplomatico Coetui nuncient, eumque invitent ut sequatur S. Collegium in locum pergens, quem ipsum S. Collegium elegerit: quo cum pervenerit, eas rationes et consilia in agendo adhibebit, quas magis idoneas utilioresque reputaverit.
Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Codex Iuris Canonici. Pii X Pontificis Maximi iussu digestus Benedicti Papae XV auctoritate promulgatus. Praefatione, fontium annotatione et indice analytico-alphabetico ab Emo. Petro Card. Gasparri auctus. New York: P.J. Kenedy typographi pontificii, 1918, pp. 689-699..