PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE APOSTOLICAE
- QUIBUS DIOECESIS TLASCALENSIS SEU ANGELORUM,
- UNO SERVATO "ANGELORUM" NOMINE, IN ARCHIDIOECESIM EVEHITUR,
- EIQUE DIOECESIS DE "MIXTECAS" SUFFRAGANEA CONSTITUITUR*
ANGELORUM
Praedecessoris Nostri Leonis Papae Decimi tertii felicis recordationis vestigia sedulo prosequentes, ad Catholicam gubernandam Ecclesiam ab aeterno illius Auctore licet immeriti destinati, omnem curam sollicitudinemque Nostram ad ea intendimus, quae meliori animarum bono ac saluti magis in Domino novimus profectura. Novas erigere dioeceses et ecclesiasticas provincias, quoties id spirituale fidelium bonum, quod in omnibus Ecclesia spectare debet, expostulare videbatur, fuit semper Apostolicae Sedis sollicitudo. Nec mirum; Episcopi enim a Deo positi sunt, ut regant ac pascant Iesu Christi gregem; iis proinde in regionibus, in quibus territorii amplitudo, vel populi numerositas, aut itinerum asperitas difficiles reddit fidelium ad suos pastores accessus, opportunum, imo et necessarium est, ut novae constituantur Episcopales Sedes, atque ita promptior et efficacior fiat cura et vigilantia pastoralis. Verum, aucto dioecesium numero, Archiepiscopales Sedes et ipsae augeantur oportet, ut facilior pateat Episcoporum ad Archiepiscopum aditus, et Ecclesiasticae causae, matrimoniales praesertim, ea qua par est sollicitudine discutiantur et dirimantur. Cum itaque, sicut accepimus, Capitulum Cathedralis Ecclesiae Tlascalen. seu Angelorum in Mexicana Republica, occasionem nactum quod in eadem Republica anno elapso, Litteris Apostolicis sub plumbo, quarum initium « Apostolica Sedes », septimo calendas Maii datis, disiunctis ex territorio dictae Tlascalensis seu Angelorum dioecesis aliquibus civitatibus, nova ex iisdem constituta fuerit Episcopalis Sedes de Mixtecas, enixis precibus apud hanc Apostolicam Sedem institisset, ut Episcopalis Ecclesia Tlascalensis seu Angelorum ad dignitatem et honorem Ecclesiae Metropolitanae attolleretur, cum assignatione in suffraganeam noviter erectae dioecesis de Mixtecas: et idem Leo Praedecessor, prout rei gravitas postulabat, totum negotium Sacrae Congregationi negotiis ecclesiasticis extraordinariis expediendis praepositae expendendum commiserit; cumque, re mature perpensa, fuerit compertum expostulatam novae ecclesiasticae provinciae in civitate Angelorum erectionem ob auctum Sufffaganearum dioecesium numerum esse necessariam ac in spirituale fidelium bonum cessuram, dictus Leo Praedecessor Noster ad eiusdem constitutionem deveniendum Apostolica sua auctoritate statuit et ordinavit. Verum, ita disponente Divina Providentia, morte interceptus, prohibitus est quominus, quod Ipse statuerat, ad optatum exitum perduceret. Nos igitur, omnibus quae in huiusmodi negotiis animadvertenda sunt perpensis ac de omnibus certiores facti, omnia quae a dicto Leone Praedecessore decreta fuerant debitae exequutioni demandanda esse existimavimus. Itaque Nos, omnes et singulos, quibus dictae Litterae favent, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum praesentium tantum consequendum harum serie absolventes et absolutos fore censentes, Motu proprio deque Apostolicae potestatis plenitudine, ac attento consensu, quem in novae huius provinciae ecclesiasticae erectionem praestiterunt Venerabiles Fratres Nostri, sive Ioseph Maria Alarcon, hodiernus Archiepiscopus Mexican., sive Eulogius-Gillow, hodiernus etiam Archiepiscopus de Antequera, Tlascalensem seu Angelorum Episcopalem Sedem a iure Metropolitico Archiepiscopalis Ecclesiae Mexican. Apostolica auctoritate exsolvimus atque eximimus, et praevia in ea eiusque Cathedrali Capitulo necnon Civitate et dioecesi, status, tituli ac Sedis Episcopalis dignitatis suppressione et extinctione, ex certa scientia et matura deliberatione deque Apostolicae potestatis plenitudine ad gradum et dignitatem Ecclesiae Archiepiscopalis et Metropolitanae evehimus atque extollimus, atque in ea Archiepiscopalem et Metropolitanam Sedem, non amplius Tlascalensem, sed Angelorum tantum nuncupandam, eadem Apostolica auctoritate erigimus et instituimus. Huic autem, ut supra erectae, Archiepiscopali et Metropolitanae Sedi Angelorum, omnia et singula iura, privilegia et praerogativas a Sedibus Archiepiscopalibus et Metropolitanis in Mexicana regione haberi solita et consueta plenarie attribuimus et assignamus; ac deinde Venerabili Fratri Nostro Iosepho Raymundo Ibarra, qui actu Tlascalensem seu Angelorum Episcopalem Sedem obtinet, Archiepiscopi titulum, ita ut postea Archiepiscopus Angelorum sit nuncupandus, una cum delatione Pallii et Crucis, nec non una cum aliis insignibus, honoribus, iuribus et privilegiis, gratiis quoque et indultis, quibus ceteri Archiepiscopi de iure, usu et consuetudine in Mexicana regione legitime fruuntur et gaudent, eodem pariter modo et absque ullo discrimine, tam ipsi, qnam etiam futuris eius in Archiepiscopali Sede Angelorum legitimis Successoribus, pari Apostolica auctoritate impertimur, concedimus atque conferimus. Cum vero nova dioecesis de Mixtecas, anno superiore erecta, Sedi Apostolicae immediate subiecta fuerit constituta donec aliter de ea disponere eidem Apostolicae Sedi visum fuerit, dictam dioecesim de Mixtecas ab immediata subiectione erga dictam Apostolicam Sedem eximentes, eandem in suffraganeam Archiepiscopali et Metropolitanae Sedi Angelorum attribuimus et accensemus, ac eius Episcopum pro tempore existentem, in Archiepiscopi Angelorum Suffraganeum, qui iuri ipsius Archiepiscopali et Metropolitico subsit, constituimus et adscribimus; quodque Clerus et populus dictae dioecesis de Mixtecas sicut quoad Episcopalem suo Episcopo, ita praedicto Metropolitanae Ecclesiae Angelorum quoad Archiepiscopalem et Metropoliticam iurisdictionem sint subiecti iuxta canonicas sanctiones volumus et mandamus. Huic autem Archiepiscopali et Metropolitanae Sedi Angelorum, ut supra erectae, pro sua dioecesi idem territorium eandemque regionem, quam Episcopalis Sedes Tlascalensis seu Angelorum sibi peculiarem et propriam obtinuit, servatis nempe iisdem limitibus et finibus, qui Episcopalis dioecesis Tlascalensis seu Angelorum, ut in praemissis suppressae, territorium et ambitum huc usque efformarunt atque constituerunt, adscribimus atque assignamus. Canonicam autem taxam memoratae Ecclesiae Angelorum in Mexicana Republica, ad dignitatem et gradum Archiepiscopalem et Metropoliticum, ut praefertur, erectae , in aureis florenis de Camera sexaginta sex cum tertia floreni similis parte taxari constituimus, atque hanc taxam in libris Camerae Apostolicae de more describi mandamus. Demum ad huiusmodi erectionem in Archiepiscopalem et Metropolitanam Sedem et ad praemissorum omnium et singulorum effectum, quorumcumque in hac erectione et dismembratione interesse quomodolibet habentium consensui, quatenus opus sit, de Nostra et dictae Sedis Apostolicae potestatis plenitudine supplemus. Nobis autem et eidem Sedi novas circumscriptiones aut dismembrationes in hac nova ecclesiastica provincia libere peragendi, quandocumque id in Domino magis expedire visum fuerit, quin ullum in id Antistitum et Capitulorum consensum exquiri, aut territorialem ullam compensationem attribuì necesse sit, reservavimus facultatem. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore ex quocumque capite, vel defectu, aut quavis ex causa quamtumvis iuridica, legitima, pia et privilegiata, etiam ex eo quod causae, propter quas praemissa emanarunt, adductae, verificatae seu iustificatae non fuerint, de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vel invaliditatis vitio, seu intentionis Nostrae, aut quoquam alio substantiali, substantialissimo, inexcogitato et inexcogitabili ac specialem et individuam mentionem et expressionem requirente defectu, seu etiam ex eo quod in praemissis eorumque aliquo solemnitates et quaevis alia servanda et adimplenda servata et adimpleta non fuerint, aut ex quocumque alio capite, colore vel praetextu, aliave ratione, aut causa, etiam tali, quae ad effectum validitatis earundem praesentium necessario foret exprimenda, notari, impugnari, invalidari, retractari, in ius, vel controversiam vocari, aut ad viam et terminos iuris reduci, seu adversus illum et illas quandocumque iuris, vel facti, aut gratiae, vel iustitiae remedium impetrari, vel etiam Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus concesso et impetrato, quempiam uti, seu se iuvari posse in iudicio et extra illud, atque eas sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revocationibus, suspensionibus, limitationibus, derogationibus aut aliis contrariis dispositionibus, per quascumque Litteras et Constitutiones aut Cancellariae Apostolicae Regulas etiam consistorialiter ex quibusvis causis et sub quibusvis verborum expressionibus, tenoribus et formis (etiamsi in eis de iisdem partibus earumque toto tenore ac data specialis mentio fiat) quandocumque editas, vel edendas, minime comprehendi, seu comprehensas ullo modo censeri, sed semper ab illis excipi, et quoties illae emanabunt, toties in pristinum et validissimum statum restituías, repositas ac plenarie reintegratas ac de novo, etiam sub quacumque posteriori data quandocumque eligenda, concessas esse et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et ita ab omnibus censeri, ac firmiter et inviolabiliter observari, sicque et non alias per quoscumque iudices ordinarios, vel delegatos, quavis auctoritate fungentes vel dignitate fulgentes, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores ac S. R. E. Cardinales etiam de Latere Legatos, Vice-Legatos, dictaeque Sedis Nuncios, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi potestate et facultate, iudicari et definiri debere ac irritum quoque et inane decernimus, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter aut ignoranter contigerit attentari. Quocirca, ut haec omnia a Nobis superius constituta suum etiam sortiantur effectum, memorato Venerabili Fratri Nostro Prospero Mariae Alarcon Archiepiscopo Mexican. per ipsas praesentes committimus et mandamus, ut ipse ad praemissorum omnium et singulorum exequutionem procedat, omnes singulas facultates ad id quomodolibet necessarias et opportunas ei impertiendo, facta eidem insuper potestate quamcumque aliam personam, in ecclesiastica tamen dignitate constitutam subdelegandi, ita tamen ut ipse Prosper Maria Archiepiscopus vel eius Subdelegatus, possit definitive pronunciare super quacumque oppositione adversus praemissa quomodolibet oritura. Non obstantibus (quatenus opus sit) Nostra et Cancellariae Apostolicae Regula «De iure quaesito non tollendo» ac Lateranensis Concilii novissime celebrati, dismembrationes perpetuas nisi in casibus a iure permissis fieri prohibentis, aliisque etiam in Synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis editis, vel edendis, specialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, privilegiis quoque, Indultis ac Litteris Apostolicis quibusvis superioribus et personis in genere vel in specie aut alias in contrarium praemissorum quomodolibet forsan concessis, approbatis, confirmatis et innovatos, quibus omnibus et singulis, etiamsi pro eorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, aut quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso et forma in illis tradita observata, inserti forent, eisdem praesentibus pro plene et sufficienter expressis habentes (illis alias in suo robore permansuris) latissime et plenissime ac specialiter et expresse ad effectum praesentium et validitatis omnium et singulorum praemissorum pro hac vice dumtaxat, Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus, harum quoque serie derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem quod dictus Prosper Maria Archiepiscopus infra sex menses authenticum exemplar actorum omnium, quae ad commissam exequutionem explendam ipse erit emissurus, ad memoratam Congregationem S. R. E. Cardinalium Rebus Consistorialibus praepositam transmittere teneatur, ut ea in tabulario eiusdem Congregationis ad perpetuam rei memoriam et normam custodiantur. Volumus etiam quod praesentium Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur in iudicio et extra illud quae eisdem praesentibus adhiberetur, si originaliter forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae absolutionis, exsolutionis, exemptionis, suppressionis, extinctionis, evectionis, erectionis, institutionis, declarationis, subiectionis, constitutionis, assignationis, impertitionis, concessionis, indulti, praecepti, reservationis, mandati, voluntatis, decreti et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo tertio, quinto idus Augusti, Pontificatus Nostri anno primo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXVIII (1905-06), pp. 369-375.