Jump to content

Praefatio (Atto Vercellensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Capitulare
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 134


Praefatio

Praefatio (Atto Vercellensis), J. P. Migne 134.0027

Praefatio

Atto hoc nomine II, Aldegarii filius (inquit Ferdinand. Ughellus in Ital. Sacra) episcopus Vercel. fuit an. 945, doctissimus theologus et canonista, plura sui ingenii doctrinaeque monimenta reliquit, quae continentur in antiquo codice manuscripto, in Vaticana bibliotheca, ac Vercellensi archivio, » etc. « Canones rursus, statutaque Vercel. Ecclesiae, eruta e conciliis epistolisque decretalibus, quod opus in 100 capita apte distinxit. Item de Pressuris ecclesiasticis opus in tres partes divisum, quarum prima est de Judiciis episcoporum, secunda de Ordinationibus eorumdem, tertia de Facultatibus Ecclesiarum. Hujus temporibus Ugo et Lotharius reges Vercellensem Ecclesiam exornarunt, etc.

Attonis Opera vir clarissimus Joannes Bona abbas generalis reformatae congregationis S. Bernardi ex ms. codice Vaticano, num. 4322, eruit, describi curavit Romae an. 1664, atque ad me transmisit. Sed dolendum maximopere est quod lacunis codex ipse pluribus in locis foedatus, nempe in superiori parte tota, vel pluvia infectus, seu carie corrosus, fuerit repertus, ut in unaquaque pagina desit linea. Spem tamen mihi suis litteris dans eruditissimus abbas integrum habendi codicem asseruit, quod jam apud doctissimum Ughellum, in Italia sacra (tom. IV, col. 2, pag. 1060), legeram exstare in tabulario Vercellensis Ecclesiae, rogavitque ea de re episcopum Vercellensem ageret cum canonicis ut illa Opera exscribi sinerent. At is repulsam passus est. Unde isthoc negotium cum indicassem illustrissimo domino Caroccio tunc in Gallia serenissimi ducis Sabaudiae legato, viro religione, prudentia et eruditione praestantissimo, actutum ipse, qui sua me, dum in vivis esset, familiari dignabatur amicitia, omnem curam et industriam adhibuit, tum per seipsum, tum per amicos Vercellis agentes obtinendo hujusce monumenti apographo, aut saltem opplendis Romani codicis lacunis. Mira primo polliciti sunt canonici; sed post epistolas ultro citroque datas, demum fatentur (ingenue an ficte, judicent alii) in sua Ecclesia esse neminem rei antiquariae peritum. Non hic stetit illustrissimi Caroccii diligentia et benignitas. Nam cum legatione feliciter peracta rediisset in Sabaudiam, instat iterum, exposcitque ab illis canonicis Taurinum ad se autographum transmittant, bona fide istud se restituturum, postquam suis expensis exscribi curasset.

Ecquid agerem omni spe abjecta integre tanto potiendi thesauro? Ederem Opera hiatibus sensum saepe interrumpentibus labefactata, an aliis edendis operam darem meam? Anxio mihi adsunt eruditione praestantes amici; aiunt satius in lucem proferre rebus ecclesiasticis praeclara opuscula, etsi nonnullis foedata lacunis, quam tenebris forsitan perpetuis sinere involvi; aut ne incendio pereant, quam sortem plerisque in locis sustinuere multa anterioris aevi monumenta. Postremo adjecerunt rerum antiquarum etiam fragmenta in pretio haberi. Itaque hisce rationibus adductus, illa typis mandari curavi

Et quandoquidem Atto in rebus divinis et ecclesiast. versatissimus suas lucubrationes testimoniis quasi margaritis e S. Script. e conc. et Eccl. Patribus desumptis adornavit, haudque loca indigitavit, potissimum in Collectione canonum, quam Capitulare inscripsimus, nos haud levem impendimus operam locis quae designata non erant margini apponendis, eoque labore quamplures supplevimus hiatus.

Sunt et praeter ea quae proferimus, ut scias, lector, Attonis opuscula cum in Vercellensi, tum in Vaticano 134.0027| codice: videlicet sermones 17 ad populum; et Polyptychum, quod Perpendiculum appellat, quo noxia redarguere et honesta sancire docet, cum scholiis.

Porro codicem Vaticanum transcribi curarunt bibliothecae custodes, ne totus periret: continet primo sermones, qui vix legi possunt, et ideo non sunt transcripti, etc. Ita clariss. Joannes Bona in epistola mihi an. 1664 scripta.

In Attonis Capitulari animadvertenda sunt: 1º haec verba fides catholica signant Symbolum Athanasii, quae in eo sensu bis ab auctore usurpantur cap. 4, etc., et a Ratherio Veronensi, vel ut aliis placet Udalrico perperam tamen, in synodica ad presbyteros: Sermonem ut superius dixi, Athanasii episcopi de fide Trinitatis, cujus initium est, Quicunque vult, etc. Riculfus quoque eadem prope habet in cap. 5 Constitut.: Ut unusquisque vestrum psalmos, et sermonem fidei catholicae, cujus initium: Quicunque, etc.

2º Circa saeculum IX conventus seu collationes presbyterorum memoratae in cap. 29 institutae fuisse videntur ex cap. 10 Riculfi Suess.: « Rationi quoque proximum esse sanximus, ut in unoquoque mense, statuta die, id est in Kalendis uniuscujusque mensis, per singulas decanias presbyteri simul conveniant, non pastis vel potationibus vacent, sed de suo ministerio, et religiosa conversatione, atque de his quae in eorum parochia accidunt sermonem habeant, et qualiter pro rege, vel rectoribus Ecclesiae, atque pro suis familiaribus tam vivis quam defunctis orare debeant, considerent. » Huc facit capitul. » 15 Hincmari ad presbyteros (sub fin. tom. I Opp.): « Ut quando presbyteri per Kalendas simul convenerint, post peractum divinum ministerium, et necessariam collationem, non quasi ad prandium ibi ad tabulam resideant, » etc.

3º Caput 90 elucidare potest Beda in praefat. de Remediis peccatorum, sive poenitentialis: « Solerter admonentes doctum quemque sacerdotem Christi, ut in universis quae hic adnotata reperit, sexum, aetatem, conditionem, statum, personam cujusque poenitentiam agere volentis, ipsum quoque cor poenitentis curiose discernat, et secundum ut sibi visum fuerit, singula quaeque judicet. Quibusdam namque a cibis abstinendo, nonnullis saepius genua flectendo, sive in cruce stando, aut aliud aliquid hujusmodi quod ad purgationem peccatorum pertineant, faciendo. » Ipsissima repetit verba Heriveus Rhemens. in epistola ad Witonem Rothomag., cap. 23. Haec Acherius, quibus hoc unum addemus, haud paucas lacunas a nobis reparatas esse in libro de Pressuris ecclesiasticis, ope ms. cujusdam codicis monasterii Resbacensis, quem cum consuluisset olim R. P. D. Edm. Martene, quaecunque ex illo excerpserat, nobiscum humanissime communicavit.

(no apparatus)