Migne Patrologia Latina Tomus 87
Praefatio (Eugenius III Toletanus), J. P. Migne
Praefatio
(0359A)Obliquum nostrae visum qui figis opellae,
Si mihi rite placet, quae tibi cura manet?
Quamvis rancidulum rugata fronte susurres,
Non pavet Eugenius, non pavet Eugenius.
Nil valet, infelix, nasutas fingere sannas,
Atque animum coeptis tristificare bonis.
Invide jam cessa, jam cessa perfide, cessa:
Prodest hoc animae sat, mihi crede, tuae.
Quod si livor adest, et adhuc te concutit, audi:
Nec nobis noceas, nec tibi proficias.
At tu qui nostras tranquillo pectore nugas
Perlegis, et blande rustica verba foves,
Sis vita locuples, et Christi munere dives,
Nec metuas libris aemula flabra tuis.
Praesens incolumi transcurras tempore saeclum,
(0359B)Et faveat jugis pax tibi, paxque tuis.
I. Oratio ad Deum.
Rex Deus, immensi quo constat machina mundi,
Quod miser Eugenius posco, tu perfice clemens.
Sit mihi recta fides, et falsis obvia sectis,
Sit mihi praecipue morum correctio praesens.
Sim charus, verax, humilis, cum tempore prudens
Secreti tacitus, et linguae famine cautus.
Da fidum socium, da fixum semper amicum,
Da blandum, sobrium, parcum, castumque ministrum.
Non me pauperies cruciet, aut languor obuncet.
Sit comes alma salus, et sufficientia victus.
Absint divitiae, fastus et jurgia litis,
Invidia, et luxus, et ventris pensio turpis.
(0359C)Crimine nec laedam quemquam, nec crimine laedar.
Sic bene velle queam, quo pravum posse recedat.
Nil turpe cupiam, faciam, vel proloquar unquam.
Te mens desideret, lingua canat, actio promat.
Da, Pater altitonans, undosum fletibus imbrem,
Quo valeam lacrymis culparum solvere moles.
Da, precor, auxilium, possim quo vincere mundum,
Et vitae stadium placido percurrere passu.
Cumque suprema dies mortis patefecerit urnam,
Concede veniam, cui tollit culpa coronam.
II. Commonitio mortalitatis humanae.
O mortalis homo, mortis reminiscere casus:
Nil pecude distas, si tantum prospera captas
Omnia quae cernis vanarum gaudia rerum,
(0359D)Umbra velut tenuis, veloci fine recedunt.
Praecave, non felix, ne te dum nescis, et audes,
Quassans praecipiti dissolvat turbine finis.
Porrige poscenti victum, vel contege nudum,
Et te post obitum sic talia facta beabunt.
Dilige pauperiem, mordaces effuge gazas,
Nam reddunt cupidis post carnis dulcia flammas.
Quamvis perspicuus auro gemmisque nitescas,
Pauper et exiguus ibis et nudus ad umbras.
(0360A)Id solum tecum post mortis fata manebit,
Quod bene, quod recte, quod juste feceris ipse.
III. De mentis humanae mutabilitate.
Nescia mens nostra fixum servare tenorem;
Nolumus et volumus, non unum semper amamus.
Displicet ante placens, atque olim complacet horrens,
Nunc rectum sequimur, nunc pravum corde tenemus;
Nunc sancti castique sumus, nunc scorta fovemus,
Nunc pollent sobria, nunc marcent ebria corda.
Semper in ambiguo volvuntur pectora cursu.
Quid jam plura loquar? quot lucent sidera coeli,
Quot punctis horae, quod currunt saecla momentis,
Tot nostram faciem mutat sententia formis.
IV. De bono pacis.
(0360B)
Qui cupis infestum semper vitare chelydrum,
Cordis ab affectu pace repelle dolum.
Mens pace rutilat, quae Christum pectore gestat;
Quae pacem spernit, haec furibunda perit.
Pax animae vita, pax virtus, paxque medela,
Pax ordo rerum, pax bonitatis amor.
Pax fessis requies, pax denique certa laboris,
Pax blanda sociat, pax bona conciliat.
Pax lites reprimit, pax gaudia tota remulcet,
Pax pia corda regit, pax mala cuncta fugat.
Pax pia summa Deus peccatis praemia praestat,
Jurgantes perimit pax pia summa Deus.
V. Contra ebrietatem.
Qui cupis esse bonus, et vis dignoscere verum,
(0360C)Ut mortis socium, sic mordax effuge vinum.
Nulla febris hominum major quam viteus humor
Immodice sumptus: vincit lethale venenum,
Sontior est igni, viroso sontior angue.
Quantum vina nocent, non tantum vipera laedit.
Inde tremor membris, inde et oblivio mentis,
Et gressus poplite nutans, et visio fallax.
Surdescunt aures, balbutit denique lingua,
Perdens eloquium, profundit semilatratum.
Dic mihi, dic, ebrie, vivisne an morte gravaris?
Pallidus ecce jaces, et nunc sine mente quiescis.
Aegra quies oculos lethali pondere clausit;
Non bona, non mala, non dura, non mollia sentis.
Hoc tantum distas a fati sorte sepulto,
Quod tenuis miseros subpungit anhelitus artus.
VI. Contra crapulam.
(0360D)
Propense stomachum qui farcit dape ciborum,
Viscera crassa vehit, sed macra corda gerit.
Decrescit sensu, grandescit corporis auctu,
Carnea fit moles membra caduca ferens.
Gutturis arvina fauces angustat obesas,
Et perdit liquidos vox male rauca sonos.
Cuncta soporifluo marcescunt ossa tepore,
(0361A)Ambulat et stertit, nec vigilare valet.
Qui cupit ergo suam doctrinis crescere mentem,
Castiget ventrem, tunc homo doctus erit.
VII. De basilica sanctorum decem et octo martyrum.
Incolit hoc templum sat felix turba piorum,
Quorum promeruit sors benedicta polum.
Hic montes sacros virtutum culmine celsos,
Unica ter senos continet urna viros.
Fumea coenosi liquerunt gaudia mundi,
Proque fide Domini membra dedere neci.
Hic etiam compar meritis Encratia martyr
Sorte sepulcrali dissociata jacet;
Hujus inexhaustum testantur sancta triumphum
Palla cruore rubens, secta papilla fibris.
(0361B)Nomina sanctorum si mavis nosse virorum,
Edicet cursim subdita summa tibi.
Sed quia cuncta simul metrum non suscipit unum,
Accipe diversis haec variata metris.
Quintilianus adest, Eventius, atque Cassianus
Felix, Lupercus, Januariusque,
Julius, Urbanus, Apodemius, inde Primitivus,
Optatus, Publius, Caecilianus.
Hic Successus inest, hic Matutinus habetur,
Ecce Faustus, ecce Fronto, postque Martialis.
Haec tibi turba potens concedat prospera, Lector,
Et veniam praestet haec tibi turba potens.
VIII. De basilica sancti Vincentii in Caesaraugusta, ubi dicitur cruor ejus effluxisse.
Macte decus proprium, Vincenti, martyr alumne,
(0361C)Unica spes nobis macte decus proprium.
Purpureus niveum meruisti sanguine coelum,
Et sequeris agnum purpureus niveum.
Passio sacra tuum provexit ad aethera nomen,
Conservet populum passio sacra tuum.
Hic jacet ille cruor, quem das pro corpore pignus,
Nare fluente tuus hic jacet ille cruor.
Hic tua nunc tunica quod Christi fimbria praestat,
Tactu nam salvat hic tua nunc tunica.
Hic veniam culpae mereantur, vota favorem,
Gaudia summa ferat qui petit hic veniam.
IX. De basilica sancti Aemiliani.
Quem moeror, quem culpa premit, quem denique morbi
Tabida vis vexat, aut valitudo quatit,
(0361D)Huc festinus agat devoto pectore currum
Anxia deponens prospera cuncta geret.
Certa salus aegris, spes et tutela misellis,
Et pater et genitrix Aemilianus adest.
Hujus ad imperium dispulsus pectora daemon
Tenta diu linquit, quae retinere nequit.
Hic claudis gressus dantur, et lumina caecis,
Reddit et incolumem lepra repulsa cutem
Vita redit functis, et languor pellitur omnis,
(0362A)Servit ad obsequium mox reparata salus.
Hic sua signa Deus respectans crescere gaudet,
Gestit et athletam mirificare suum.
Quisque precator ades, fidenter poscere noris,
Impos namque redit qui dubitanter adit.
Cumque precum murmur te propter fuderis intus,
Et gemitum toto prompseris ex animo,
Eugenium, quaeso, proprius adjunge querelis;
Sic culpis veniam promereare tuis.
X. In basilica sancti Felicis quae est in Tutanesio.
Ecce domus Domini quae ducit ad atria coeli,
Cordibus afflictis huc properate viri.
Gaudia pro luctu referet, lae usque redibit,
Fuderit hic tristis qui lacrymando preces.
Quattuor in titulis constat haec janua templi,
(0362B)Sed prima Felix culmina sanctus habet.
Hic fessis requies, hic victus manat egenis,
Hic sacrum monachis exstat ovile piis.
Hoc opus Aetherius chara cum conjuge fecit,
Cui nomen olim Teudesvinta fuit.
Quisque precator ades, horum memorare benigne,
Sic Pater omnipotens sit memor ipse tui.
XI. Querimonia aegritudinis propriae
Vae mihi, vae misero, qui semper fessus anhelo,
Et fractus animo languida membra traho
Morbus adest jugis, desunt fomenta salutis
Hinc dolor ossa terit, cor pavor inde quatit.
Omnia quae prosunt validis, sunt noxia nobis
Dum stomachus tenuis viscera laesa gerit.
(0362C)Frigida me laedunt, nec semper fervida prosunt;
Dum male corpus habet, nec mea vita placet.
Da, Christe, quaeso, veniam, da, Christe, medelam,
Nam taedet animum tot mala ferre simul.
XII. Lamentum de adventu propriae senectutis.
Impia jam miserum me captat curva senectus,
Inde dolore novo carmina moesta cano.
Fletibus ecce rigo rotanti vertice malas,
Et lacrymosa petunt murmura nostra polum.
Ante tamen nostris ipsa pandetur iambis,
Quam noceat morbis intoleranda suis.
Crudelis aetas, o senectus improba,
Quae cuncta pulchra fauce saeva devoras,
Rictu voraci nigra pandis guttura,
(0362D)Mortale germen ut noverca saucias,
Et sauciatum mortis ense perforas.
Te proximante robur omne deficit,
Salus recedit, aegritudo provenit,
Sensus hebescunt, pulchritudo deperit,
Tabescit aegrum pectus in suspiriis.
Gaudere taedet, ejulare complacet.
Tu frangis ossa, membra rugis asperas,
Comas recidis atque canos inseris,
(0363A)Dentes retundis, muculentos efficis,
Tremore foedo corpus omne succutis,
Febres minaris, et dolores ingeris
Per te podagra dura gignit tubera,
Anhela tussis exspuit putriflua,
Cutem perurit vulnerum profusio,
Potus cibique nulla delectatio,
Lamenta sola conterunt solatium.
Haec taediosa mente dum recogito,
Libet, relictis omnibus quae transeunt,
Deum timere, sempiterna quaerere,
Terrena lucra deputare pulverem,
Orare semper, atque flendo dicere:
Abite pessum vana mundi gaudia,
Opes caducae, luculenta praedia,
(0363B)Fasces, honores, blandimenta noxia.
Jam finis instat, et ruina proxima,
Jam mors cruenta nostra pulsat limina.
O mors omnivorax, ad te nunc verto querelam,
Cur miserum sequeris? cur properando venis?
Tu facis ut rapido volvantur tempora cursu,
Accelerentque suos fata cruenta gradus.
Cum tu deproperas, tunc vitae gaudia cessant,
Umbra pavenda venit, lux radiata fugit.
Omnia vitali privantur viscera motu,
Clauduntur oculi, garrula lingua tacet.
Surdescunt patulae tunsis anfractibus aures,
Naribus obclusis non odor ullus adest.
Non spirat pulmo flabris vitalibus auras,
(0363C)Frigida membra rigent, nec cruor ipse calet.
Tabe fluunt carnes, corrodunt omnia vermes,
Sic species hominis fit putrefacta cinis.
Multa pavenda quidem cecini, seu multa tremenda;
Sed mage quid verear, nunc lacrymando loquar.
Judicis altithroni jam tristis cerno tribunal,
Cujus ad intuitum cuncta creata tremunt.
Substernit niveas coelorum turba coronas,
Et titubante genu proruit ante thronum.
Cernere sic ambit Dominum, si semper amare,
Ut pulset animum mistus amore timor.
Quid faciet ergo vermis, putredo, favilla,
Si Christi faciem corda beata pavent?
Oppressi, rapui, nudavi, crimina finxi,
Pauperis ad vocem mens mea surda fuit.
(0363D)Corrupi proprium lascivo vulnere corpus,
Hic miser, hinc pavidus, hinc tremulentus eo.
Nulla meas unquam venia compescuit iras,
Nec sine felle furens; nec sine caede fui.
Inde pavet animus similes ne perferat ictus,
Aut poena laceret quae sine fine nocet.
Nam licet hic modico patrentur tempore probra,
Longa tamen animam post male flamma cremat.
Talia dum rite paveo, dum corde tremesco
Te te, summe Deus, pro pietate peto.
(0364A)Te sine nemo valet peccati tollere labem,
Aut mentem vitiis emaculare suis.
Dimitte culpam misero, dimitte reatum,
Effice post lapsum post mala tanta bonum.
Parce precor animae pulsanti, parce petenti,
Quae flammas metuit, dum sua facta gemit.
Gaudia tu sanctis, tu reddis praemia justis,
Eugenii miseri sit rogo poena levis.
Nosse quicunque cupis, aut requiris,
Quae mei causa fuerit laboris,
Hujus ut vitae mala funerarem,
Disce benigne.
Dum quaterdenos simul et novenos
Vita non felix agitaret annos,
Dumque me pigra peteret senectus
(0364B)Praepete cursu;
Accidit lasso gravis aegritudo,
Quae fere mortis minitaret ictum,
Ac diu fessa cruciaret acri
Membra dolore.
Febris incerta terebrabat ossa,
Languida mortis caro defluebat,
Nulla quassatum recreabat esca,
Potio nulla.
Tanta me crebro mala dum ferirent,
Mortis horrendae trepidus pavore,
Labilem currum fugientis aevi
Carmine prompsi.
XIII. Ejusdem metro trochaico de brevitate hujus vitae.
(0364C)Criminum mole gravatus et reatu saucius,
Carmen insonare nitor luctuosis questibus.
Lacrymis ora madescunt, verberantur pectora,
Mundus ecce natus aeger, et ruinam nuntiat.
Tempora grata fugantur, ingeruntur pessima.
Omnia mala propinquant, et bona praetervolant;
Eugeni miselle, plora, languor instat improbus,
Vita transit, finis urget, ira pendet coelitus.
Januam pulsat ut intret mortis ecce nuntius.
Cur inique concupiscis falsa mundi gaudia?
Cur caduca non relinquis, curris ad perennia?
Dum petis tantilla lucra, dona perdis maxima.
Dic, miser, futurum in luctu quod tibi solatium?
Nil boni portabis illic quo recedat ultio.
Poena te cremabit ardens, anxiabit spiritus.
(0364D)Nemo te, miselle, credet, nemo consolabitur,
Non parentes, aut propinqui, non sodales optimi.
Cuncta te procul abibunt, quae amasti dulciter.
Corrige crudelis actu, terge noxam fletibus.
Sit tibi pro pane luctus, lacrymae pro gaudio.
Pande Christo probra, cordis ejulando fletibus.
O Deus! bonum perenne, semper exorabilis,
Cerne fletum profluentem de medullis intimis.
Vincla criminum resolve, pone finem lacrymis.
Nolo me, pater Averni, mancipes incendio,
(0365A)Flamma quo jugis aduret membra citra terminum.
Hic repende quod meremur, sit quies post transitum.
O genus mortale! mecum lacrymas effundite,
Pauperi praebete victum, Parce Christo dicite;
Forsitan iram refrenat, donat indulgentiam.
XIV. Sancti Eugenii episcopi Toletani epitaphium proprium.
(Vide hoc epitaphium in Vita sancti Eugenii.)
XV. Item aliud.
Qui me de nihilo formasti, Conditor alme,
Tu pius in tumulo tu mea membra fove.
En cinis ad cinerem redii, vitamque peregi,
Sed putres cineres tu reparare vales.
Ascendat, o Christe potens, post fata peracta,
Eugenius dextra laetus ad astra via.
XVI. Item aliud.
(0365B)
Spes mihi, summe Deus, quod functus morte resurgam,
Nec jam post tumulum sic moriturus ero.
Sed quia mortalis nunquam sine crimine vixi,
Eugenii miseri tu miserere pie.
XVII. Domni Evantii.
Nobilis et magno virtutum culmine cels. . . . . E
Ingens consiliis, et dextrae belliger act. . . . . V
Chare mihi genitor, et vita charior ips. . . . . A
Hoc nati pietas offert post funera carme. . . . . N
Offerre incolumi quod mors infanda vetavi. . . T
Lux tibi summa Dei, necnon et gratia Christ. . I
Adsit perpetuo, nec desit temporis us. . . . . . U
(0365C)Omnipotensque tuis non reddat debita culpi. . . S
XVIII. Pacis redintegratio.
Gaudia praepetibus concurrunt undique votis,
Et gestit animum pax recreare meum.
Vivescunt sensus bello liteque repressi,
Et redit ad primum mens lacerata modum.
Crescit amore salus: procul o! procul este dolores,
Nam jussit refugos jam stabilire Deus.
At tu, perverse daemon, et pestifer anguis,
Nil prodesse tibi nunc peritura dole.
Non tua praeda sumus, quamvis pia pectora rixis
Punxeris ad modicum, non tua praeda sumus.
Sic semper rapidis vanescas tabidus auris,
Et nos in Christo sic tueatur amor.
XIX. Heptametrum de primordio mundi.
(0365D)Primus in orbe dies lucis primordia sumpsit,
(0366A)Alter splendifluis coelum firmavit in oris,
Tertius undivagum mare dat cum germine terrae,
Quartus habet Phoebum, lunamque, et sidera coeli.
Quintus plumigeras volucres, piscesque natantes,
Sextus quadrupedes, reptans, hominesque sagaces,
Septimus est Domino requies his rite peractis.
XX. Monosticha de decem plagis Aegypti.
Prima plaga Aegypti lymphas in sanguine vertit,
Altera ranarum crepitum, tabemque creavit,
Tertia mordaces culices de pulvere movit,
Quarta dedit muscas ictu sonituque pavendas,
Quinta quoque morte damnat animantia cuncta,
Sexta putrescenti vesicas vulnere patrat,
Septima fulmineum murmur cum grandine vibrat,
Octava frugi nocuas frondique locustas,
(0366B)Nona parat piceas tactu palpante tenebras,
Ultima, quae decima, prolis primordia truncat.
XXI. De inventoribus litterarum.
Moyses primus Hebraeas exaravit litteras,
Mente Phoenices sagaci condiderunt Atticas;
Quas Latini scriptitamus edidit Nicostrata,
Abraham Syras, et idem reperit Chaldaicas,
Isis arte non minori protulit Aegyptias,
Gulfila prompsit Getarum quas videmus ultimas.
XXII. De animantibus ambigenis.
Haec sunt ambigena, quae nuptu dispare constant.
Burdonem sonipes generat commistus asellae,
Mulus ab Arcadicis, et equina matre creatur,
Titirus ex ovibus oritur hircoque parente,
(0366C)Musmonem capra verveno semine gignit,
Apris atque sue setosus nascitur ibris,
At lupus et catula formant coeundo lyciscam.
XXIII. Ad Joannem.
O Jo versiculos nexos quia despicis ANNES,
Excipe DI solers si nosti jungere visos,
Cerne CA pascentes dumoso in littore MELOS,
Et POR triticea verrentes germina CELLOS.
AR sitibunda petunt lympharum pocula MENTA,
Atque BU glandiferae recubant sub tegmine BULCI,
Nunc PAS lanigeras ducunt ad pascua TORES,
Et FOE consumunt fraudantes munera TURAE.
PRO tibi ut nostro veniat ex carmine FECTUS,
Instar Lucilii cogor disrumpere versus.
XXIV. Ad Eusicium presbyterum.
(0366D)Sanctorum meritis claro, semperque beato
(0367A)Eusicio Eugenius vilis et exiguus.
Accipe conscriptos plebeio carmine versus,
Quos dat dilecti pagina moesta tibi.
Chara mihi vestros advexit epistola questus,
Et me tristifico perculit inde sono.
Oblitum te namque gemis vilescere nobis,
Inque meo vultum corde perisse tuum.
Crede meis verbis, nam fas est credere nobis
Credere nempe licet, cum dubitare nocet.
Testor namque Deum, sanctorum nomina testor,
Affectum vestri non tepuisse mihi.
Ante polus solis et lunae luce carebit,
Quam sim conspectus immemor ipse tui.
Ante quoque nostro discedet pectore vita,
Quam vestrae mentis dulcis amicitia.
(0367B)Volvent puncta dies, volventur mensibus anni,
Semper in ore meo nomen amorque tuus.
En quia deprompsit affectum pagina nostrum,
Dilige me nimium, dilige me nimium.
Obsequio cordis persolvens jura salutis,
Hinc precor ut miseri sis memor alme tui.
Christus ubique tuis concedat prospera votis,
Et parcat culpis Christus ubique meis.
XXV. Ad quemdam familiarem.
Saepe tuam placide cupio quia nosse salutem,
Idcirco nostrum percipe laetus Ave.
Ac ne longifluo grandescat epistola tractu,
Quod possum breviter, dulcis amice, vale.
XXVI. Item ad eumdem.
(0367C)Immensas Domino laudes, gratesque rependi,
Quod missa incolumem te mihi charta dedit.
Inde salutigerum devoto pectore carmen
Mittimus, et charo dicimus ore: Vale.
XXVII. Item ad eumdem.
Multa salus nobis, si sunt tibi dona salutis:
At tu sospes ave, tu sine fine vale.
XXVIII. Versus de tempore.
Quinque trahit volvens annorum tempora lustrum,
Quattuor ex annis numerus finitur Olympi,
Nam tribus impletis trieterica solvere mos est.
XXIX. Versus supra lectum.
Imperat omnipotens, procul o! procul effuge, daemon,
(0368A)Ne fraude nostrum possis adire torum.
Ne somnos turbes, ne mortis vincla ministres,
Ne fallas animum sordibus ipse meum.
XXX. Versus de aestate.
Dura quod gignit et amara cunctis,
Tempus aestivum resonare cogor,
Sapphico tristi modulante versu,
Omnia passus.
Nunc polus Phoebi nimio calore
Aestibus flagrat, fluviosque siccat,
Intonat tristis, jaculansque vibrat
Fulmina dira.
Ingruit imber inimicus arvis,
Flore nam suevit spoliare vites:
Spem quoque frugum populat nivosis
(0368B)Grando lapillis
Bufo nunc turget, et amica silvis
Vipera laedit, gelidusque serpens
Scorpius ictu jugulat, paritque
Stellio pestem.
Musca nunc saevit, piceaque blatta,
Et culex mordax, olidusque cimex.
Suetus in nocte vigilare pulex
Corpora pungit.
Tollat haec monstra Deus imprecanti.
Pelle languorem, tribue quietem,
Ut queam gratas placido sopore
Carpere noctes.
XXXI. De morte conjugis Chindasvindi regis.
Si dare pro morte gemmas licuisset et aurum,
(0368C)Nulla mala poterant regum dissolvere vitam.
Sed quia sors una cuncta mortalia quassat,
Nec pretium redimit reges, nec fletus egentes;
Hinc ego te, conjux, quia vincere fata nequivi,
Funere perfunctam sanctis commendo tuendam.
Ut cum flamma vorax veniet comburere terras,
Coetibus ipsorum merito sociata resurgas.
Et nunc chara mihi jam Reciberga valeto,
Quodque paro feretrum rex Chindasvintus, amato.
Annorum breviter restat edicere summam,
Qua tenuit vitam, simul et connubia nostra.
Foedera conjugii septem fere duxit in annos,
Undecies binis aevum cum mensibus octo.