Jump to content

Praefatio (PL 103)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 103

Praefatio (Benedictus Anianensis), J. P. Migne

Praefatio

BENEDICTUS ultimus abbatum, abbatibus et monachis omnibus in Deo Christo salutem.

Dum communi utilitati consulens attentius quae rerem quomodo utilius possem cunctis prodesse, (0715A)coepi sanctorum Vitas regulasque legere Patrum. Quas dum sagaci intentione percurrerem, et eadem pene, quae a sancto Benedicto prolata sunt, verba in quibusdam locis, in quibusdam vero sensum eumdem cognoscerem, occurrit animo ea quae a tepidis segnibusque monachis dici assolet. Quid caeterae huic conferunt regulae? Quid ad me, quas non promisi, pertinet legere? et haec quidem dicunt ignorantes beatum Benedictum suam a caeteris assumpsisse Regulam, et veluti ex manipulis unum strenue contraxisse manipulum. Quapropter, seu propter eos qui eas habentes ignorant quibus in locis sit eorum concordia, placuit omnes ex omnibus in unum coarctari sententias quae cum Patris Benedicti concordare noscuntur Regula, quatenus unus (0715B)ex multis collectus existeret codex. Ita duntaxat ut beati Benedicti praecederent, quibus sequentes caeterae necti possent. Quamobrem Concordiae Regularum hic liber sortitus est nomen. Noverint tamen omnes qui hunc lecturi sunt librum, quoniam non vanae laudis instinctu, nec arrogantiae fastu, quasi meum post in toto orbe diffusam doctrinam in arenti (0716A)rivulo cupiens ostendere nomen; sed dilectionis affectu, animae meae omniumque legere cupientium salutis augmento a me esse coeptum. Qua de re testem invoco non mei solummodo, sed omnium cordium cognitorem: quoniam ipse novit me non tumoris, sed charitatis causa hoc opus egisse. Quem totis viribus sedulo deprecor, ut, qui se daturum pro calice aquae frigidae mercedem promisit, meorum saltem pro hoc exiguo opere remissionem tribuat omnium peccatorum. Vos vero omnes, qui hunc audituri, lecturique estis librum, supplex exoro ut dum ex vobis spiritalia sumpseritis mella, pro meis reatibus Domino non dedignemini fundere precem: quatenus, dum vobis propriis laboribus merces largietur aeterna, meorum vel mihi vestro (0716B)suffragio detur remissio peccatorum. Sumite ergo gratanter a nobis utilem vobis contractum libellum. Siquidem invictam robustis condidimus turrem, eamque praeclaris munivimus armis; invalidis vero multigenis ex floribus nectare assumpto lucidum depinximus favum.

Explicit praefatio.