Migne Patrologia Latina Tomus 103
RufAqu.Praefa123 103 Rufinus Aquileiensis345-411 Parisiis J. P. Migne 1851 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praefatio
(PL 103 0485A) Satis libenter, charissime frater Ursei, adventantes de partibus Orientis, et desiderantes iam fratrum consueta consortia, monasterium tuum ingressi sumus; quod superpositum angusto arenosi tramitis dorso hinc atque hinc passivi et incerti maris unda circumluit: rara tantummodo latentes locos eminus arguit pinus, ex qua et Pineti clarum nomen saeculo dedit. Eo tamen maxime delectati sumus, quod non, ut aliquis mos est, vel de locis, vel de opibus Orientis sollicite percontatus es; sed quaenam ibi servorum Dei haberetur obervatio, quae animi virtus, quae instituta servarentur in monasteriis, requisisti. (0485B) Ad haec ego ne quid tibi minus digne, non dico quam geritur, sed quam geri debet, exponerem, sancti Basilii Cappadociae episcopi, viri fide et operibus, et omni sanctitate satis clari instituta monachorum; quae interrogantibus se monachis velut sancti cuiusdam iuris responsa statuit, protuli. (0486A) Cuius cum definitiones ac sententias mirareris, magnopere poposcisti ut hoc opus in Latinum verterem, pollicens mihi quod per universa Occiduae partis monasteria, si haec sancti et spiritualis viri sancta et spiritualia innotescerent instituta, omnis ille servorum Dei profectus, qui ex huiuscemodi institutionibus nasceretur, mihi quoque ex eorum vel meritis, vel orationibus, aliquid gratiae vel mercedis afferret. Exhibui ergo, ut potui, ministerium meum: imple et tu, et omnes qui legitis et observatis gratiam, ut et agentes et orantes sic, quemadmodum instituta haec continent, mei quoque memores sitis. (0486B) Tui sane sit officii etiam aliis monasteriis exemplaria praebere: ut secundum instar Cappadociae, omnia monasteria eisdem, et non diversis vel institutis vel observationibus vivant.
Explicit praefatio Rufini.