Jump to content

Praefatio (Wandalbertus Prumiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Praefatio

Praefatio (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne 121.0580B

Praefatio

121.0577A| Domino OTRICO WANDALBERTUS salutem dicit.

Veteri et perantiquo praecepto monemur ut parere majoribus, morem gerere aequalibus, consulere minoribus studeamus. Ego quia tibi, charissime, ut minori, quod cogitatu ipso nefas judico, consulere nequeo; in te enim ipso tibi, ut revera sapientem decet, omnis opis consilium totiusque prudentiae copiam 121.0577B| esse perpendo; morigerari vero sicut aequali sensus et ingenii tarditate non valeo, quod primum constat, ut majori parere et obsecundare viribus cunctis et omni facultate desidero: maxime quod incessanti et infatigabili studio ac benevolentia me, postquam longe a patria rebusque domesticis, non tam exsulare, quam degere coepi, tua ope, consilio, providentia et liberalitate fultum intelligo; nec leviter pecco, si cum morem gerere nequeo, parere pro ingenii paupertate refugio. Itaque quod inopinato studio ex me, et inevitabili constantique auctoritate petiisti, ut per anni totius spatium occurrentes quot diebus sanctorum festivitates et solemnes undecunque Christianorum votorum celebritates metro digererem; feci ut potui, non tam artis usu atque solertia, 121.0577C| quam tua devotione, et immerito erga me sanctorum ad id peragendum adjutus, ut confido, favore.

In quo opere quia solemnium dierum certissima comprehensio non leviter nec facile pro librorum varietate constabat, ope et subsidio praecipue usus sum sancti et nominatissimi viri Flori, Lugdunensis Ecclesiae subdiaconi, qui ut nostro tempore revera singulari studio assiduitate in divinae Scripturae scientia pollere, ita librorum authenticorum non mediocri copia et varietate, cognoscitur abundare. Ab hoc ego sumptis veteribus emendatisque codicibus, Martyrologicum librum a Kalendis Januariis ad finem anni per dierum singulorum occurrentes festivitates metro edidi, praemissa, ut congrue existimavi, 121.0577D| Invocatione ad Deum, Allocutione ad omnes qui forte erunt lectores, commendatione ad te, operis hortatorem, et ad Caesarem benignissimum Lotharium argumentique sive propositionis diverso metro descriptione: et addita post editum Martyrologium, conclusionis hymnique in omnes sanctos editione; cui etiam operi distinctionem mensium singulorum 121.0578A| adjeci apertam brevemque secundum usus Gallici dispositionem, et horarum diurnarum vulgarem in nostris regionibus dimensionem: quod utrumque a superiori opere nequaquam discrepare putavi. In fine praeterea totius operis, de creatione mundi per ordinem dierum sex breve carmen addidi, et explanationem mystici sensus in homine accipendi subjunxi, 121.0578B| ut ea quae de totius anni cursu descripseram, repetita ab initio mundanae creationis explanatio commendaret.

Hoc opus quia diverso editum metro constat, necessarium existimavi genera ipsorum metrorum breviter explanare, ut non modo ipsum opus, sed ea quibus digestum est metra, omnibus qui id legendum dignabuntur sumere, manifestem. Itaque Invocatio, quam in principio totius opusculi propterea posui, quod omnis scientia ex Deo manans, ab ipso sit merito poscenda (quanquam alii in opere poetico Propositionem primam esse velint), metro Choriambico, Tetrametro, Acatalectico, Asclepiadeo decurrit. Asclepiadeum autem ab Aesculapio, qui Graece vocatur Asclepios medicinae repertore, cujus laudes 121.0578C| hoc metri genere frequentatae sunt, vel ab aliquo ejusdem nominis poeta est appellatum. Metra enim frequenter ab inventoribus, nonnunquam a frequentatoribus, interdum et ab eis quorum memorias celebrant, appellantur. Acatalecticus vero versus est, cui nulla ad plenitudinem sui syllaba deest, sed legitimo numeri fine concluditur. Tetrametrum porro carmen est, quod quatuor pedibus currit, quod in choriambicis, dactylicis, et anapaesticis metris accipitur, in quibus dimetrum, trimetrum, tetrametrum, pentametrum, et hexametrum per simplices pedes computamus: nam in iambicis trochaeisque metris, quia brevia sunt, supradictos numeros per duplices pedes accipimus. Choriambicum autem a choriambo pede, quo proprie currit, vocatur. Constat enim primo 121.0578D| pede spondaeo, secundo et tertio choriambo, quarto pyrrhichio; et cum choriambus primam et ultimam longas, duas medias syllabas breves habeat, quae simul sena tempora complent: si spondaeum pyrrhichio copulemus, totidem syllabas totidemque tempora facimus; ac per hoc non tam pyrrhichio et 121.0579A| spondaeo metrum hoc quam proprie choriambo decurrit. Invocatio ergo, hoc metro composita, quadraginta quatuor versibus constat; qui quaterni coeuntes undenos majori complexione versus efficiunt.

Allocutio autem, quae lecturos commonens invitat, metro Dactylico, Tertrametro, Catalecticoque, a pede scilicet frequentiori, et numero pedum quaterno atque una, quae ad plenitudinem metrici numeri, deest syllaba, appellato decurrit: constat enim spondeo, dactylo, catalecto, itemque dactylo, et spondaeo. Cumque hoc metrum dactylo proprie constet, si catalectum spondaeo addas, erunt ratione syllabarum tres dactyli et unus spondaeus, atque a plenitudine dactylicarum syllabarum, una tantum syllaba deesse videbitur; quamquam ratione temporum dactylus, 121.0579B| qui una longa et duabus brevibus constat, spondaeo, qui duas syllabas longas habet, par et aequalis existat. Itaque Allocutio praedictis pedibus currens sexaginta octo versiculos continet, qui similiter, ut priores, quaterno numero conjuncti, septemdecim majores versus efficiunt.

Porro Commendatio metro Phaleucio, Pentametro, Hendecasyllabo constat, quod a numero undecim syllabarum Graece Hendecasyllabum, a numero pedum quinque Pentametrum, ab inventore sive frequentatore Phaleucium appellatur. Decurrit autem primo pede spondaeo, secundo dactylo, tertio, quarto quintoque trochaeo; quamvis ultima syllaba indifferenter in omnibus metris accipiatur et frequenter trochaeus in spondaeum, spondaeus in trochaeum, 121.0579C| in pyrrhichium iambus, iambusque in pyrrhichium, per ultimas syllabas transeat. Igitur Commendatio priore sui parte, hoc metro composita, sex et triginta versibus impletur, qui item per quaternam complexionem novem majores versus explere noscuntur. Posterior pars Commendationis, ad Caesarem edita, metro constat Dactylico, Dimetro, Acatalecto, quod dactylo tantum currit atque spondaeo, neque aliqua syllaba ad plenitudinem indiget. Haec pars quadraginta duosque versiculos continet, qui seni simul coeuntes septem majori conjunctione faciunt versus.

Reliquum deinde opus ad completum Martyrologium, heroico carmine, quod a gestis virorum fortium frequentatis appellatur, et hexametro numero 121.0579D| pedum constat, excurrit: in quo metro, praeter ultimum, qui spondaeum tantummodo sive trochaeum recipit, et penultimum locum, qui dactylo solummodo impletur, reliqua loca licenter dactylum spondaeumve recipiunt. Quod opus ab initio Propositionis 121.0580A| usque ad completum Martyrologium, heroicos versus nongentos et quadraginta continet.

Sequitur deinceps Conclusio, ad complendum Martyrologium pertinens, quae mixto Choriambico, hoc est Glyconio, Asclepiadeo Alcaicoque contexitur: quae metra ab auctoribus sive frequentatoribus nominata Glycone, Asclepio et Alcaeo: Glyconium quidem spondaeo, choriambo, pyrrhicio: Asclepiadeum spondaeo, duobus choriambis, pyrrhichio: Alcaicum vero spondaeo, tribus choriambis, pyrrhichioque decurrunt. Eadem Conclusio viginti quatuor versiculos praedicta conjunctione metrorum complexa octo majores versus ternis simul coeuntibus reddit. Huic hymnus in omnes sanctos succedit, qui metro constat Dactylico, Pentametro Sapphico, quod a muliere, 121.0580B| quae Sappho dicta, hoc genus metri reperit, appellatum; quinis pedibus, hoc est trochaeo, spondaeo, dactylo, duobus trochaeis decurrit; eique post tres versus semper comma heroicum additur, quod dactylo constat atque spondaeo; ita efficiuntur in diversa tres versus pariles, et membrum heroicum, quae complexio in supra dicto hymno octo majores, minores versus reddit viginti quatuor, commata nihilominus addens octo: haec, ut supra memoravi, ad finem complexionemque praecedentis Martyrologii pertinent.

Deinde sequitur descriptio duodecim mensium, quae nominum in singulis etymologias, signorum nomina et stellarum, in signis numeros ususque temporum ostendit. Huic descriptioni cohaeret horarum 121.0580C| per menses omnes dimensio. Quod opus versibus heroicis quadringentis et quinquaginta completur.

In fine totius libelli superest de creatione mundi brevis et aperta descriptio cum additione mystici sensus in homine super creatione rerum accipiendi: quae descriptio metro Pherecratio constat, quod a Pherecrate inventore sive frequentatore nuncupatum spondaeo, dactylo, spondaeoque contexitur, quamvis pro ratione novissimae syllabae, ultimus spondaeus frequenter in trochaeum mutetur. In hac descriptione ternis versibus in unum coeuntibus, minores ducenti octoginta quinque, majores nonginti octo efficiuntur. Ita in omni hoc opere diversorum metrorum variarumque mensurarum versus sunt, ab Invovocatione ad Deum usque ad mundanae creationis 121.0580D| comprehensionem, mille nongenti novemdecim. Haec ita complexus sum, ut tibi, Charissime, cui totius opusculi sicut cunque constiterit munus assignabitur nihil hic incognitum dubiumve remaneat. Bene Vale.