Praefatio ad Theodemirum

E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio ad Theodemirum
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Praefatio ad Theodemirum (Claudius Taurinensis), J. P. Migne

Praefatio ad Theodemirum (0615C)

Cogis et compellis, charissime frater Theodemire abba, atque, ut ita dicam, stomachanti animo me reprehendis diu siluisse, nec paruisse jussioni tuae in expositione Levitici. Biennium est quod tibi direxi expositionum atque informationum litterae et spiritus in Exodo libros quatuor, quibus principium est, Post expositionem libri Geneseos, unde ante hos octo annos ex dictis sanctorum Patrum de littera et spiritu tres edidi libros. E contrario tu respondes evenisse tibi quod provenit Jacob, qui pro Rachel servivit, et in nocte Liam accepit: ita et tu petisti expositionem libri Levitici, et accepisti Exodi. Nec in hoc facto re vera me agnosco satis errasse. Quia sicut illis non erat consuetudo ut minores prius traderentur ad nuptias, quam majores: ita nec mihi (0615D)visum rectum fuit, ut prius exponeretur sacrificii ritus, quam sacrificiorum ministri vel locus. Quod vero jussioni tuae hactenus parere nequivi, non fuit pigritia vel torporis negligentia, sed reipublicae infestatio dira, et malorum hominum nimia perversitas. Quae duae res me in tantum cruciant, ut mihi jam sit taedium vivere, debilitatusque pennis virtutum, non valeo in solitudinem fugere, ubi aliquantulum requiescam, et dicam Deo: Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum, et cognitum tibi faciam peccatum meum, antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, ubi aeternus horror et nullus ordo inhabitat. (0616C)Sed reptans in terram lacrymabundus et gemibundus clamo ad Deum: Quare me repulisti, et tristis incedo, dum affligit me inimicus?

Quod enim praecipis bonum est opus, sed magnum super se habet pondus: et nescio quomodo digne possit perfici, quod non potest cogitatione comprehendi: et sicut difficile est quemquam manu posse coelum tangere, ita difficile est omnia sacramenta legis divinae, sicut tu praecipis, explanare. Sed istud illis debueras injungere, qui habentes intra se fontem eloquentiae, unde quidquid illis injungitur, carmine irriguo copiosius explicatur. Verum econtra quicunque angustae intelligentiae est sicut ego, nec habet affluentiam eloquii, per quam vel alios reficere, vel suae siccitatis possit inopiam temperare; (0616D)tales non solum per se aliquid dicere appetunt, verum etiam si quid eis injunctum fuerit pertimescunt. Quod in me recognosco, pusillum habens intelligentiae eloquium: quia nec saecularis litteraturae didici studium, nec aliquando exinde magistrum habui. Quantum enim doctis necesse est loqui, tantum indoctis utile est tacere: quia illi de parvis magna sciunt disserere, ego de magnis nescio aliqua parva proferre; et ideo a me formidatur quod ab aliis quaerendum est.

Quod vero sententiam uniuscujusque doctoris in paginis adnotare praecipis in expositionibus nostris, neminem hoc fecisse legi, excepto beatissimum (0617A)Bedam: quod quidem nec ille amplius quam in duobus codicibus fecit, in expositione videlicet evangelistarum Marci et Lucae. Quod ego ideo omisi facere, quia sententias quorumdam quas adnotaveram, prius sub nomine aliorum diligentius perquirens, aliorum eas esse reperi postea. Quod enim optime nosti, sicut novissimis diebus Verbum Dei ex Maria carne vestitum processit in mundum; et aliud quidem erat quod videbantur in eo, aliud quod intelligebatur (carnis namque aspectus in eo patebat omnibus, paucis vero et electis dabatur divinitatis agnitio) ita et cum per prophetas vel legislatorem Verbum Dei profertur ad homines, non absque competentibus profertur indumentis. Nam sicut ibi carnis, ita hic litterae velamine tegitur: ut littera quidem aspicitur tanquam caro, latens vero spiritalis (0617B)intrinsecus sensus tanquam divinitas sentitur. Tale ergo est quod et nunc invenimus librum Levitici perquirentes, in quo sacrificiorum ritus et hostiarum diversitas ac sacerdotum ministeria describuntur; sed haec secundum litteram, quae tanquam caro Verbi Dei est et indumentum divinitatis ejus, digni fortassis vel aspiciant, vel audiant indigni: sed beati sunt illi oculi qui velamen litterae obtectum intrinsecus divinum spiritum vident, et beati sunt qui ad haec audienda mundas aures interioris hominis deferunt.

Aggredimur igitur hoc opus annuente pietate divina Quadragesimae tempore, sub die septimo Idus Martii, anno Incarnationis 823 Salvatoris Jesu Christi (0617C)Domini nostri.

Explicit praefatio Claudii Taurinensis episcopi, et, praemissis capitulis libri primi, incipit liber primus Informationum litterae et spiritus.

Leviticus liber appellatus est, eo quod Levitarum ministeria et diversitates victimarum exsequitur, etc.

Et in fine operis.

Haec quia jussisti scribere: non pro eruditione nostra, sed pro vestra dignatione praesumpsi. Vestrum vero est dijudicare verius, et ad veram charitatem, (0618A)quae excellentior virtus omnibus virtutibus est, nos provocare exemplis. Ad hanc autem quam praedico charitatem plus me vestris orationibus quam meis viribus posse confido. En, charissime frater, sicut potui, respondi quibusdam inquisitionibus tuis: pro qua re obnixe deprecor, ut si quid de his rebus unde me interrogas, si quid invenisti melius, vel deinceps invenire potueris; gratissimum habebimus, si nos feceris nosse, quia ego magis amo discere, quam docere. Quia illa veritatis et sapientiae pulchritudo (tantum adsit perseverans voluntas fruendi, pro cujus amore hoc peregimus opus) nec multitudine audientium constipata secludit venientes, nec peragitur tempore, nec migrat locis, nec nocte intercipitur, nec umbra intercluditur, nec sensibus corporis subjacet. (0618B)De toto mundo ad se conversis, qui diligunt eam, omnibus proxima est, omnibus sempiterna: nullo loco est, nusquam deest, foris admonet, intus docet; cernentes se commutat omnes in melius, a nullo in deterius commutatur; nullus de illa judicat, nullus sine illa bene judicat. Hac fide omnem mutabilitatem ab aeternitate sejungo et ipsa aeternitate nulla spatia temporis cerno, quia spatia temporis praeteritis et futuris rerum motibus constant. Nihil autem praeterit in aeterno, et nihil futurum est: quia et quidquid praeterit, esse desinit; et quod futurum est, nondum esse coepit. Aeternitas autem tantummodo est, nec fuit, quasi jam non sit; nec erit, quasi adhuc non sit: quia sola ipsa verissime dicere potuit humanae menti: Ego sum qui sum, et (0618C)de illa verissime dici potuit: Qui est misit me.

Et quia ita est, non jubemur ad creaturam tendere, ut efficiamur beati, sed ad ipsum Creatorem: de quo si aliud quam oportet, ac sese res habet, nobis persuadetur, perniciosissimo errore decipimur. Ad hoc enim pergendo quod aut non est, aut si est beatos non facit, ad beatam vitam nequaquam quisquam poterit pervenire. Qua veritate et sapientia, quae communis omnibus est, omnes sapientes et beati fiunt inhaerendo illi. Beatitudine autem alterius (0619A)hominis non fit alter beatus: quia et cum eum imitatur ut sit, inde appetit beatus fieri unde illum factum videt ille, scilicet incommutabili communique veritate. Neque prudentia cujusdam fit prudens alius, aut fortis fortitudine, aut temperans temperantia, aut justus justitia hominis alterius quisquam efficitur: sed coaptando animum illis incommutabilibus regulis luminibusque virtutum, quae incorruptibiliter vivunt in ipsa veritate sapientiaque communi, quibus et ille coaptavit et fixit animum, quem istis virtutibus praeditum sibi ad imitandum proposuit. Voluntas ergo adhaerens communi atque incommutabili bono, impetrat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam bonum. Voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono, et conversa (0619B)ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius, peccat.

« Et ideo non sit nobis religio cultus hominum mortuorum, quia si pie vixerunt non sic habentur ut tales quaerant honores, sed illum a nobis coli volunt, quo illuminati laetantur meriti sui nos esse consortes. Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem. Si autem male vixerunt, ubicunque sint, non sunt colendi. Quod colit ergo summus angelus, id colendum est etiam ab homine ultimo: quia ipsa hominis natura id non colendo facta est ultima. Non enim aliunde sapiens angelus, aliunde homo; aliunde ille verax, aliunde homo: sed ab una incommutabili sapientia et veritate. Nam idipsum actum est temporali dispensatione ad salutem (0619C)nostram, ut naturam humanam ipsa Dei virtus et Dei sapientia incommutabilis et consubstantialis (0620A)Patri et coaeterna suscipere dignaretur, per quam nos doceret id esse homini colendum quod ab omni creatura intellectuali et rationali colendum est.

« Hoc etiam ipsos optimos angelos et excellentissima ministeria Dei velle credamus, ut unum cum ipsis colamus Deum, cujus contemplatione beati sunt. Neque enim et nos videndo angelos beati sumus, aut unquam erimus: sed videndo veritatem, per quam etiam ipsos diligimus angelos, et his congratulamur. Nec invidemus quod paratiores et nullis molestiis interpedientibus perfruuntur: sed magis eos diligimus, quod et nos tale aliquid sperare a communi Deo jussi sumus. Et idcirco honoramus eos charitate, non servitute; nec eis templa constituimus: ac per hoc nolunt se sic honorari a nobis, (0620B)quia nos ipsos, cum boni sumus, templa summi Dei esse noverunt. »

Haec fidei nostrae munitissimum atque altissimum sacramentum, et cordi nostro firmissimum character impressum. Hanc astruendo et defendendo veritatem, opprobrium factus sum vicinis meis, et timor notis meis, in tantum, ut qui videbant nos, non solum deridebant, sed etiam digito unus alteri ostendebant. Sed consolatus est nos Pater misericordiarum et Deus totius consolationis in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, de illo fidentes, et per illum in tentationibus non deficientes, qui nos armis justitiae et galea salutis munit atque circumdat(0620C) Explicit.