Migne Patrologia Latina Tomus 6
Celsus.PrDeJuI 6 Celsusfl. 300 Parisiis J. P. Migne 1844 this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praefatio de Judaica incredulitate
I.
Etsi plurimos gentilium scio, Vigili sanctissime, ab ordine atque ratione veritatis aversos, quominus Dominum noscant, caecitate mentis errare; tamen magis Judaicae plebis insaniam novi adversus nomen Domini, pertinaci etiam nunc duritia cordis, ingenita et patrum iniquitate perstare; aversantes veram salutem, nec inquirentes vitae aeternae datorem: ut qui delictis stirpis antiquae sunt pari merito nequitiae genitalis obnoxii, saltem vel sero credentes possint conversi ad Domini timorem satisfactione omni poenitentiae ab iniquitatibus liberari. Sed perstat et durat adhuc, et semper, puto, durabit ad usque progeniem succidaneam innata patrum irreligiosa perfidia; quae adversus odium nominis Domini incredulitatis insania roborata, nec ad agnoscendam veritatem potest corrigi, nec ad timorem Dei ipsius monitis doceri atque suaderi. Cum autem doceat Dominus et ostendat, dicens (Joan., VIII, 12): Ego sum lumen saeculi: qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae: quae, malum, ratio est, ostensum divinitus vitae lumen omittere, et mentis caecitate malle tenebras mortis eligere, ut ostendat damnationis suae propriae voluntatis libera et illicita perditione, contra Deum etiam illa nolle quae prosunt? Secundum quod et per Domini vocem increpatam Hierusalem, quod colligi noluerit, Deo illam volente colligere, loquitur Spiritus sanctus, et bonitatem Dei manifestat peccatoribus subvenire jugiter velle (Matth., XXIII, 37): Hierusalem, Hierusalem quae interficis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui colligere filios tuos, sicut gallina colligit filios suos sub axillas, et noluisti? Adeo Dei voce manifeste perfidi populi contumacia denotatur, ut etiam salutem propriam suam semper adversus clementem misericordiam Domini sprevisse doceatur. Inde Propheta benevolentiam Dei, exhortatione praedicationis offerens et insinuans, proclamat et suadet, dicens (Malach. III, 7): Revertimini ad me, et ego revertar ad vos, dicit Dominus. Alius quoque similiter misericordiam Domini sempiternam manere demonstrans, addidit dicens (Ezech., XXXIII, 11): Nolo mortem morientis, quantum ut revertatur et vivat, dicit Dominus.
II. Quid est ergo reverti ad Dominum, quam in Christum credendo, per eum qui est via veniendi ad patrem, Deo reconciliatum posse salvari? Quomodo autem reverti ad Deum possunt, qui ei per quem est agnitio et reversio ad Deum, voluntatem Dei praedicanti credere noluerunt? Aut quomodo Deum satisfactione aliqua placare potuerint, qui eum qui est satisfactio et placatio pro nobis apud Patrem, sacrilega impugnatione persequi maluerunt? Si enim (I Joan., II, I): Advocatum Christum habemus apud Deum Patrem, servare ea quae nos docuit et monuit, quaeque apud Patrem locuturus est, sollicito timore facere debemus. Igitur nos qui mente in Domini metum prona, mandatorum ejus monitis insistimus, et religiosi ac venerabilis cordis fidem et credulitatem de ejus timore concepimus; quid aliud sequi, quid cupere, quid magis velle ac tenere debemus, quam ut omni a nobis mentis antiquae nocte discussa, et caligine vitae prioris abstersa, mandatorum Domini salutarium memores ac vitae aeternae promissa retinentes, ad ejus monita revertamur et in ipsius lumine quod ostendit, firmata credulitate gradiamur? ut qui ignari aliquando salutis futurae, in erroribus implicati vitae prioris ac tenebris aberravimus, illuminati nunc ejus veri luminis claritate, et ostenso nobis atque patefacto melioris vitae limite, Domini mandata sequenda et gerenda teneamus. III. Hoc lumen nobis vitae salutaris exortum, hoc in reparationem hominis natum de Dei Patris procuratione ac miseratione praesidium, Magi primi ab orientali parte venientes, et stella duce Judaeorum regem palam praescia praedicatione quaerentes, afferentes etiam munera, testificata omnibus inquisitione monstrarunt. Et ne aliquibus quis ille esset, absconsum foret, inventum puerum procidentes genibus adorarunt; sicut testificatur Evangelium, dicens: Cum autem natus esset Jesus in Bethleem Judae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt in Hierosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth., II, 1): testificantes scilicet veritatem de eo, etiam stellam sibi signum atque indicium nativitatis ipsius esse monstratam; qua indice natum esse illum Magis praedicantibus et affirmantibus, Hierosolymis crederetur. Simeon quoque justus qui in caecitate constitutus, divino monitus oraculo audierat se non ante moriturum quam vidisset Christum; cum in templum, omni populo praesente, infantem secum inferret mater, et in spiritu natum esse Christum sensisset, acceptum in manus puerum vidit; et benedicens Deum, in conspectu et auditu omnium dixit (Luc., II, 29): Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Simeon quod caecus audierat, evidenti veritate perfectum esse annuntiabat; et veritatem quam accepto lumine viderat, benedicendo palam Deum populo praedicabat. Ad hoc enim viderat ut referret, et revelatione sua quod Christus natus fuisset, ostenderet, et perfidi populi initia prima incredulitatis instrueret. IV. Nec hoc solum testimonium de eo Scripturarum coelestium veritas perhibet, verum et per prophetas ante Spiritus sanctus adventum ejus in hunc mundum futurum, palam mente omnium consciente praedicavit. Nec est obtentus excusationis incredulis, vel ignorasse Dei filium Christum, vel ignorasse Dei filium Christum, vel nescisse futurum Salvatoris adventum; sicut David manifestat, dicens (Psal. XVIII, 3, 6): Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non sunt sermones nec verba, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, et trans fines terrae fines eorum. In sole posuit tabernaculum suum: id est, in manifesta luce, palam se ipsum venisse monstravit; et per praedicationem prophetarum quodammodo omnibus suae praesentiae ostensionem comprobavit. Hoc etiam Esaias, per quem Dominus praesentiam suam clara annuntiationis manifestatione monstravit, prophetat et dicit (Isa., III, 6): Ego ipse qui loquebar, veni: id est, qui per prophetas ante adventum meum futurum praelocutus fueram, ipse nunc veni, ut omnibus praesentiam meam ipse ego testis mei manifestem. Quid evidentius? Quid hac luce praeclarius? Quid verius potest dici? Ut ergo oculis quodam modo perspectus esset; se venisse, ipse qui fuerat jam venturus, antequam veniret ostendit; et incredulitate mentes populi perfidi obstruente, venientem nemo cognovit. Sicut idem Esaias in prima increpatione populi proclamat dicens (Isa., I, 3): Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepium domini sui: Israel autem me nesciit et plebs me non intellexit. Palam cunctis, sicut ipse praedixit, apparuit; et sedentibus in tenebris manifestum vitae lumen effulsit; et injustitia perfidorum pectus obsessum, postposita propria ac rejecta salute, tenebras potius caecitatemque cordis elegit. V. Frequentat ubique atque manifestat prophetatio cunctorum, qui sancto Spiritu praemonente adventus Domini metatores esse sortiti sunt. Hoc lumen saeculo datum, et diem nobis salutis exortum vivificandis quoque in eum credentibus destinatum docet in Psalmis Spiritus sanctus et ostendit dicens (Psal. CXVII, 22-24): Lapis quem reprobaverunt aedicantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factus est iste, et est admirabilis in oculis nostris; iste dies est quem fecit Dominus: ambulemus et jucundemur in eo. In hoc die nos ambulare Paulus quoque apostolus praecipiens et docens ac praemonens, dicit (Rom., XIII, 11-13). Nunc enim propius est nobis salus quam cum credidimus: nox praecessit; dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis: sicut in die honeste ambulemus: id est, in Christo et mandatis ejus, cujus lumine ac monitis luminati, et in claritate diei ejus inventi, proximam nobis salutem credula in eum mente conspicimus. VI. Solem quoque esse Christum cunctis timentibus eum, Malachias propheta testatur et promittit, dicens (Malach., IV, 2.) Vobis autem timentibus nomen meum orietur Sol justitiae, et sanitas in alis ejus: ostendens ex nullo nobis salutem posse conferri, nisi in passione crucis ejus, qua extendens manus cuncta saeculi salvaturus amplexus est, ut converso ad eum timore credamus aeternitatem vitae et spe futuri regni ejus animemur. Quis enim tam stolidus ac demens, quis sic ab intellectu suae salutis alienus, qui tot et tantis veritatis testimoniis incredulus non adversus meram fidem obduratum pectus intellectu veritatis emolliat, et tenebris vitae quondam mortalis exutus, in lumine praeceptorum coelestium gradiens, ad divina monita et Domini salutaria gerenda mandata, illuminato corde, tota mentis ac fidei credulitate convertat? ut quem prophetae praedicaverunt, Deum noscat; ut Christum qui se palam mundo venisse monstravit, intelligat; ut Scripturis divinitus testificantibus, Dei Filium et Deum credat. Sicut ipse, quae sit vita aeterna manifestat dicens (Joan., XVII, 3): Haec est autem, ait, vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum: docens atque ostendens, nihil aliud esse Deum nosse, quam credere, et oculos cordis in Dominum prona, immo tota pectoris fide et devotione mentis aperire. Inde jam fit ut credendo intelligas, intelligendo quod credis, illuminato corde conspicias; sicut idem ipse Dominus et per Esaiam monet, dicens (Isa., VII, 9): Si non credideritis, nec intelligetis. Tam facilis et praestans et larga est atque abundans de Domini pietate clementia, ut si quis semel sese ad eum toto timore converterit; ad coeleste munus admissus, statim mens ejus non jam nisi ad divina pateat, et ad coelum ac superna oculos cordis attolens, Christi lumen ac patriam salutis aspiciat. VII. Exemplum ac documentum nostri timoris et fidei, ex ipsius Abrahae patriarchae fideli credulitate monstratur, qui repromissioni Dei mente simplici statim credidit; et ideo ad justitiam deputari ei condigna remuneratione commeruit. Hoc Deus diligit, hoc appetit, hoc in servis suis benignus remunerat et honorat; simplicitatem videlicet mundi cordis quo eum cernimus, timorem dilectionis Domini quo probamur, credulam fidem mentis qua justitiae deputamur. Hanc fidem sequi, hunc Dei timorem servare nos convenit; qui custodientes verba coelestia, et sperantes promissa divina, filii Abrahae meruimus nuncupari. Quod apostoli Pauli qui Dei voce vas electionis est dictus, contestatione firmatur dicentis (Gal., III, 6, 7): Sic Abraham credidit Deo, et accepto latum est ei ad justitiam. Cognoscite ergo, quoniam qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Hoc Judaicus populus cui a primordio legis monita loquebantur, incredulae mentis duritia et perfidi cordis insania servare noluit; et ideo pro diffidentiae merito, filiorum nomen amisit. Non tamen omnium perfidae gentis, adversus nomen Domini, quominus intelligerent veritatem, odio obdurata mens est. Etiamque Spiritus sanctus, id est, Christus Dominus noster profectus ex Deo Patre venit ut salvum faceret quod perierat Israelis; qui major ac fortior ad subigenda contumacium colla in timorem sui nominis et potestatem, eos qui adversus luminis sui claritatem, obstinata etiam tunc mentis caecitate durabant, ad notitiam claritatis et gloriae suae tam facile convertit; quam ut omnes salvos faceret providentia suae divinae misericordiae dignatus advenit. VIII. Nam ut duri cordis tunc et impiae plebis ad Domini metum, ipso Domino evangelizante, conversas mentes sileam; ut Apostolorum ejus praedicatione multiplicatum in toto orbe et reversum credentium populum conticescam: illud praeclarum atque memorabile gloriosumque JASONIS Hebraei Christiani, et PAPISCI Alexandrini Judaei disceptationis occurrit; Judaici cordis obstinatam duritiam, brevi admonitione ac leni increpatione mollitam; et victricem in Papisci corde Jasonis de Spiritus sancti infusione doctrinam: qua Papiscus ad intellectum veritatis admissus, et ad timorem Domini, ipso Domino miserante, formatus, et Jesum Christum Filium Dei credidit, et ut signaculum sumeret deprecatus, Jasonem postulavit. Probat hoc scriptura concertationis ipsorum, quae collidentium inter se, Papisci adversantis veritati, et Jasonis asserentis et vindicantis, dispositionem et plenitudinem Christi, Graeci sermonis opere signata est: ad cujus translationem ad intellectum Latinum, animante Dei ope et juvantis fidei firmitate, servata verborum proprietate, intrepidus accessi; et his qui ab intellectu Graecae docilitatis alieni sunt, interpretata integra et significatione verborum, et intellectus omnis ac veritatis manifestatione patefacta, Romani sermonis ratione discussa, disserui. Cujus laboris probationem tibi, charissime, qui utriusque linguae instructione fundatus es, impensa petitione committo: ut qui sancti Spiritus veneratione verecundus es, collata utriusque operis lectione, audaciam verecundae temeritatis explores; et examine judicii tui, quae minus a nobis vel improprie forte digesta sunt, auctoritate Spiritus sancti qui in pectus tuum inundatione gratiae coelestis influxit, comprobes et emendes; sitque ad te de ista lectione ab humilitate nostra mandata legatio, et insinuanda tibi in nos prima dilectionis petitio; ut parvitatem fidei meae, cum discipulorum tuorum instructione atque eruditione conjungas; et me quem in alia parte hujus provinciae constitutum propter visendos vultus tuos non itineris longinquitas terruit, nec senium ac difficultas fatigati ac fessi jam corporis retardavit, sed animante famulatu Domini, et urgente festinata cupiditate properandi, contempta quoque omni tribulatione inopiae atque penuriae, quantacumque virium facultate veniendi sanctimoniae tuae celebris huc fama perduxit, ad proximam dilectionis tuae charitatem cum unanimitate fraternitatis admittas; et amori tuo quem discipulis suis Dominus haereditatis titulo reliquit, conjungas pariter et adsciscas; ut expectem pariter cum fratribus in apertione oris tui splendorem gratiae luminis Christi. Tu enim sequeris in tractatibus tuis lumen vitae, quod Dominus ostendit, quod Christus adveniens aeternam se esse vitam monstravit. IX. Certe quam mihi laeta illa, quam exoptabilis dies est, cum misericordia Domini ac favore accersitione dilata, senectam istam meam proferre contigerit; ut et orationibus sanctorum impense et jugiter deprecantium Dominum conjungi merear, ut Christi martyrem videam, ut coronam justitiae quae tibi penes Dominum deposita est, portare conspiciam. Non autem putaveris martyrii tibi, secundum praesens votum fidei, gloriam tribui. Tunc inde felicitatis hujus collata dignatio est; tunc judicio justo Dominus elegit destinatum martyrem, cum te exemptum de justorum grege atque assumptum sibi de inopinato constituit altari suo sacerdotem. Praeclara prorsus et gloriosa vocationis electio, et de Domini dignatione nova atque inaudita et mira felicitas: transmarinae peregrinationis necessitatibus occupatum, ad destinatum tibi munus, ignarum ac nescium repente venisse: atque ita regressus tui tempus ad hoc esse libratum, ut inspirata celeritate veniendi, intelligeres atque dignosceres honorem sacerdotii coelestis inter caeteros tibi potissimum destinatum, et quod jussione Domini exspectatus venires atque occurreres, reservatum. Ut enim Ecclesiae suae Dominus tota miserationis pietate consuleret, dimicantis plebis mora, quem potius eligeret episcopum, te quaerenti populo suo Christus inopinatum repente obtulit, et complacitum sibi coelestis providentia, manifeste adventus tui improvisa occursione monstravit: et documentum repentini ac pernicis occursus, procurationem Dei voluntatis ostendit; ut quod difficili expeditione potuisset occurrere, facili celeritate perfectum sit urgentis Domini jussione; et ut prius te in Ecclesia Dei episcopum stare conspiceres et stuperes, quam venisse dignoscereris. X. Inde dilectionem jam tecum suam Dominus initiata charitate firmavit; inde amicitiam tecum, quam discipulis suis sub triumpho crucis suae tradidit dedicavitque, dicens (Joan. XV, 14): Si feceritis quae mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos; inde martyrium, inde sacerdotii electionem signavit. Magna amicitia est, per quam ad Christi vultus admitteris, extraordinaria hostia pervenire. Sic eliguntur justi, sic probantur religiosi ac simplices in Christi timore electi; ut ante remunerationi fidei destineris, ante praemio devotae menti, in Domino dignus habearis, quam venerit hora decreti, quam exceperis sententiam Christi, probatam te et paratam hostiam electio coelestis inveniat. Etenim ille te, qui non mendax est Deus, qui episcopum plebi suae de improviso constituit, ille plena dilectione suae voluntatis te coronabit. Tunc tantum ut nostri memineris petimus, et oramus, cum pudice allectionis Domini probata atque immaculata hostia, ante Christi tribunal adstiteris, cum gloria gratiae Dei, praemium devotae mentis ac remunerationem acceperis; memoriae haereat, et tenaciter in sensibus tuis maneat, quam nobis impertire dignaris, dilectio charitatis; ut orationibus tuis peccata nostra veniam consequantur, ut meritis justitiae tuae, vitae nostrae delicta purgentur. Etenim martyrii instar esse confido, peccatorem justi petitione meruisse salvari: ut et, cum ipse promereri quid precibus tuis minus possis, martyris meritis libereris. Sic Job justus pro amicorum trium peccatis a Deo rogaturus et impetraturus ostenditur, et probatio timoris ejus et fidei Domini voce teste signatur. Cum ergo in die liberationis tuae, charissime, repraesentare te Christi vultibus coeperis; cum in aeternitatem perpetuitatemque videndi regnare cum Christo felici sorte successeris: pro Domini misericordia in mente jam habe puerum tuum Celsum, sanctissime.