Jump to content

Praefatio de cyclo Paschali

E Wikisource

Praefatio de cyclo Paschali

(PL 139, 0577B)Cyclus idem paschalis octo est lineis communitus. Primus ordo continet annos ab incarnatione Domini, unius, singulis annis, augmento crescentes. Secundus indictiones Romanorum, quae in se semper 15 annorum cursu revolvuntur. Tertius, epactas 11 lunares, quae per singulos annos solares ad cursum lunae succrescunt, et ad lunam Kalendarum quaerendam semper adjiciuntur, positae XI Kalend. Aprilis. Quartus, concurrentes septimanae dies, quae positae IX Kalend. Aprilis propter dispendium bissexti, necessario 28, annis implentur. Quarum ratio cogit cyclos decennovales 28 describi, ut singuli concurrentes singulos cyclos inchoent, totaque summa paschalis calculi 532, annis explicetur. Quintus, cyclum lunarem quem tribus annis decennovennalis praecedit (PL 139, 0577C)19 annis, etiam ipse comprehensus. Sextus, 14 lunam, qua veteres pascha faciebant, quae a XII Kalend. Aprilis usque in XIV Kalendas Maias vario discursu vagantes, tempus incensionis a VII Idus Martii, usque in Nona Aprilis accipiunt; A 14 autem luna usque ad 14 ann. sequentis, dies sunt 354, si communis annus est; si embolismus, 384. Septimo, dies Dominici Paschae reperiuntur, ab XI Kalend. Aprilis (PL 139, 0578B)usque in VII Kalend. Maias, ob rationem embolismorum licenter extenti. Ultimo, luna festi paschalis, a 15 usque 21, propter diem Dominicum, variata. Adimit enim saltus noctem, addit vero aetatem, quae per omnem cyclum adolevit. Sed in hoc nox adimitur, quod ante luna deficit quam putatur. Naturaliter vero nox ipsa perseverat, quae nox initium est futuri anni, et cycli incipientis exordium, propter quod idem ultimus annus epactas 18 tunc retinens, primo anno non 11, ut in caeteris annis fieri solet, sed 12 dies accommodat; et quia 30, dierum fine revolvuntur, nulla O, epacta in principio cycli ponitur.

CARMEN DE EADEM RE.

Linea Christe tuos prima est, quae continet annos,
(PL 139, 0578C)Atque secunda tenet cycli quae indictio constat.
Servabit numeros epactis tertia certos.
Quarta dies numerat septem bissextilis anni.
Quinta tibi cyclos lunaris computat anni.
Jam quartas decimas designat sextaque lunas.
Septima nam Paschae ostendit tempusque diemque
Aetatem lunae monstrat novissimus ordo.