Praefatio de libro Psalmorum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Graeca fragmenta libri nominum Hebraicorum
Auctores incerti
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Hieronymus Stridonensis; Auctores incerti


AuInHiS.PrDeLiP 26 Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?); Auctor incertus (Eusebius Caesariensis?) Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio de libro Psalmorum

In Hebraeo libro Psalmorum citra numeri adjectionem descripti sunt omnes, et diverse quidem: quidam conjuncti, quidam autem divisi. Quapropter primus et secundus conjuncti sunt juxta Hebraeum, et iterum septuagesimus septimus conjunctus est apud nos: in Hebraeo autem partiti sunt in duos. In quinque vero libros dividunt Hebraei Psalmorum librum [ Al. libros], quorum quidem primum a Beatus vir, usque ad finem quadragesimi. Secundum autem: Quemadmodum desiderat cervus ad fontem [Al. fontes] aquarum, usque ad septuagesimi primi finem. Tertius vero est: Quam bonus Israel Deus, usque ad octogesimi octavi. Quartus autem, Domine, refugium factus est nobis, usque ad centesimi quinti. Quintus vero: Confitemini Domino, usque ad novissimum.

Observandum autem, quia non secundum historiae, seu temporum, psalmorum compositus sit ordo. Comminatus est vero minus multum temporibus [ Forte minis multis temporibus], sicut liber Regnorum declarat. Multa enim idolorum cultura obtinens Judaeorum gentem, oblivionem infecerat paternarum Scripturarum, ut nec pareret liber Mosaicae legis, neque memoria patrum pietatis salva haberetur apud eos. Sic ergo et prophetas interfecerunt redarguentes illorum impietates, et horum causa primum Assyriorum traditi sunt captivitati. Nihil igitur mirabile sub hujusmodi constitutione, et quae illata sunt libro Psalmorum, deciderunt, oblivioni longis tradita temporibus.

Post haec autem, sive Ezram, sive quemdam virum prophetarum, circa congregationem eorum, festinasse cum caeteris et librum Psalmorum coadunasse, non liquido invenientes omnes, sed per varia tempora. Taxavere autem imprimis qui priores inventi sunt, propter quod nec ipsi ut David in ordine jacere omnes. Deinde autem et filiorum Core, et Asaph, et Salomonis, et Moysi, et Ethan, et Heman, et Idithum, et iterum ipsius David inveniens mixtim in libro taxatos, non secundum quibus dicti sunt temporibus, sed quibus inventi. Hinc etiam provenit, ut qui temporibus erant novissimi primi inventi, reciperentur primi: et qui temporibus erant primi, postea inventi, secundo ordinarentur loco. Idipsum autem invenies factum et in prophetis.

Libri Psalmorum haec est divisio ipsorum, sicut certa scribentum diligentissima exempla priorum, et ipsum Hebraicum continent. Personae quorum sunt psalmi sine inscriptione XVII; supra scripti CXXXIII; supra scriptorum divisio, ipsi David LXXII; filiis Core XI; Asaph XII; Ethan I; Eman I; et Moysi I; Salomonis II; sine nomine XVII; Alleluiatici XVII; pro torcularibus III; Graduum XV; sunt autem sine nomine, quanti superscriptiones quidem habent, non tamen significant cujus sint, XVII, simul CL. Non sic suscipiat quis quia omnes sint David psalmi, sed et aliorum prophetarum ad psallendum prophetantium, propter quod haec omnis Scriptura quae apud Hebraeos Psalterii nomine, non ipsius David supra scribitur, sed individue liber Psalmorum nominatur.

Sicut dicebat quidam quia hexametro scriptum est canticum Deuteronomii, apud Hebraeos: trimetro vero et tetrametro scripti sunt psalmi versu. Ergo qui apud Hebraeos, alii sunt qui apud nos.

Ipsi David, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, octavus, nonus, decimus, undecimus, duodecimus, decimus tertius, decimus quartus, decimus quintus, decimus sextus, decimus octavus, decimus nonus, vigesimus, vigesimus primus, vigesimus secundus, vigesimus tertius, vigesimus quartus, vigesimus quintus, vigesimus sextus, vigesimus septimus, vigesimus octavus, vigesimus nonus; trigesimus, trigesimus primus, trigesimus secundus, trigesimus tertius, trigesimus quartus, trigesimus quintus, trigesimus sextus, trigesimus septimus, trigesimus octavus, trigesimus nonus; quadragesimus; quinquagesimus, quinquagesimus primus, quinquagesimus secundus, quinquagesimus tertius, quinquagesimus quartus, quinquagesimus quintus, quinquagesimus sextus, quinquagesimus septimus, quinquagesimus octavus, quinquagesimus nonus; sexagesimus, sexagesimus primus, sexagesimus secundus, sexagesimus tertius, sexagesimus quartus, sexagesimus septimus, sexagesimus octavus, sexagesimus nonus; centesimus, centesimus secundus, centesimus septimus, centesimus octavus, centesimus nonus; centesimus vigesimus primus, centesimus vigesimus tertius; centesimus trigesimus, centesimus trigesimus secundus, centesimus trigesimus tertius, centesimus trigesimus quartus, centesimus trigesimus quintus, centesimus trigesimus sextus, centesimus trigesimus septimus, centesimus trigesimus octavus; centesimus trigesimus nonus: centesimus quadragesimus, centesimus quadragesimus primus, centesimus quadragesimus secundus, centesimus quadragesimus tertius, centesimus quadragesimus quartus, simul LXXII. Non supra scripti sunt, primus, secundus, trigesimus secundus, quadragesimus secundus, septuagesimus, nonagesimus primus, nonagesimus secundus, nonagesimus tertius, nonagesimus quartus, nonagesimus quintus, nonagesimus sextus, nonagesimus septimus, nonagesimus octavus; centesimus tertius, centesimus decimus quintus, centesimus trigesimus sextus, centesimus quadragesimus septimus; simul XVII. Filiis Core, quadragesimus primus, quadragesimus tertius, quadragesimus quartus, quadragesimus quintus, quadragesimus sextus, quadragesimus septimus, quadragesimus octavus; octogesimus tertius, octogesimus quartus, octogesimus sextus, octogesimus octavus, simul XI. Sine nomine qui tantum superscriptiones habent, non tamen significant cujus sint, sexagesimus quintus, sexagesimus sextus, nonagesimus primus, nonagesimus octavus, nonagesimus nonus; centesimus primus, centesimus decimus nonus, centesimus vigesimus, centesimus vigesimus secundus, centesimus vigesimus tertius, centesimus vigesimus quartus, centesimus vigesimus quintus, centesimus vigesimus septimus, centesimus vigesimus octavus, centesimus vigesimus nonus; centesimus trigesimus, centesimus trigesimus tertius, simul XVII. Alleluiatici, centesimus quartus, centesimus quintus, centesimus sextus, centesimus decimus, centesimus undecimus, centesimus duodecimus, centesimus decimus tertius, centesimus decimus quartus, centesimus decimus quintus, centesimus decimus sextus, centesimus decimus septimus, centesimus decimus octavus; centesimus trigesimus quartus, centesimus trigesimus quintus; centesimus quadragesimus quintus, centesimus quadragesimus sextus, centesimus quadragesimus octavus, centesimus quadragesimus nonus, centesimus quinquagesimus, simul XVII. Ethan LXXXVIII; Salmonis LXXI, CXXVI. Asaph, quadragesimus nonus, septuagesimus nonus, septuagesimus secundus, septuagesimus tertius, septuagesimus quartus, septuagesimus quintus, septuagesimus sextus, septuagesimus septimus, septuagesimus octavus, septuagesimus nonus; octogesimus, octogesimus primus, octogesimus secundus, simul XII. Moysi, octogesimus nonus. Fiunt omnes psalmi CL. Pro torcularibus III, et Graduum XV, pro nominibus positi sunt. Extra CL non sunt.

In quibus psalmis in superscriptionibus eorum obulus jacet: haec penes solos Septuaginta inferuntur. Neque vero apud caeteros Interpretes inveniuntur. Quanta adjacentia in Hebraico et apud caeteros, non sunt inventa penes Septuaginta et Theodotionem, adjecimus cum asteriscis: quanta vero apud memoratos LXX aut Theodotionem invenimus. Neque autem in Hebraeo, neque apud caeteros, obolo supposuimus. De supra scriptis vero, quia secundum quamdam dispensationem LXX interpretati sunt, De morte filii, pro occultis filii. Sicut ergo eduxit prius terra quadrupedia et quae ex ea generata sunt, et sicut quodam pascimus lacte primum, sic ante Salvatoris adventum dispensata est interpretatio Scripturarum propter Ptolomaeum: etenim interpretatae sunt sub apostolis, quoniam erat impossibile propter infidelitatem de Christo eas prophetari.

Nonum. Confitebor tibi in toto corde meo, pro eo quod, gratias ago. Narrabo omnia mirabilia tua. Moyses non omnia erat possibilis narrare, sed ex parte ea mirabilia quae in Aegypto. Christus autem et quae super coelestia. In avertendo inimicum meum retrorsum. Diabolus erat inimicus, qui humanum genus obtinebat. Increpasti gentes, periit impius. Diabolus. Quomodo annuntiem laudes tuas, in portis filiae Sion. Civitate Dei viventis, coelesti Jerusalem, filia Sion. Octogesimus nonus. Domine, refugium factus es nobis in generationem et generationem. Refugium secundum generationem fuit Enoch, inde Abraham, et reliqua. Terra, habens apud se absconditos montes, novissime sicut ea demonstravit aqua tum secundum tempora terram denudavit, et demonstrati sunt montes. Et dixisti, Convertimini, filii hominum. De gentium vocatione. Quia mille anni. Quae fecit Moysi: Mane sicut herba transeat. Quae secundum David, et Salomonem, Vespere decidat. De consummationibus desolationum Jerusalem, haec Moyses prophetavit Spiritu Dei Israel.

Principium psalmorum David secundum historiam quae in libro Regnorum continetur: CXLIII, adversus Goliath cum stetit; LVIII, cum misit Saul et custodivit domum ejus, ut interficeret eum; LVI, cum fugit a facie Saul in spelunca; XXXIII, cum venit ad Abimelech sacerdotem, et commutavit vultum suum coram Abimelech rege et dimisit eum, et abiit; CXLI, cum fugit de Geth, et venit in spelunca Modollam; LI, cum venit Doech Idumaeus et annuntiavit Saul, et dixit ei: Venit David in domum Achimelech; LXXII, cum esset in deserto Judaeae; LIII, eum venerunt Zephaei, et dixerunt Sauli: Nonne ecce David absconditus est penes nos; LV, quando tenuerunt eum allophyli in Geth; XXVI, post mortem Saul priusquam ungeretur in regem; XCV, cum domus aedificata est post captivitatem, et arca Domini reducta est; XXVIII, in consummatione Tabernaculi, in quo arca posita est; XXIX, in dedicatione domus David; LIX, cum Joab percussisset Mesopotamiam Syriae, et Syriam Soba, et vallem Salinarum, duodecim millia; L, cum venit ad eum Nathan propheta, et intravit ad Bethsabe; III, cum fugit a facie Absalon filii sui; VII, pro verbis Cusi filii Gemini; CXLII, cum eum persequeretur Abessalon filius suus; XVII, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.